(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Iurisprudentiae antehadrianae quae supersunt"

^nttier£(tt2> of ^ortl) CaroUna 




anti 

^lltlantttoptc ^octettesf 



UNIVERSITY OF N.C. AT CHAPEL HILL 



00023607090 



This book is due at the LOUIS R. WILSON LIBRARY onthe 
last date stamped under "Date Due." If not on hold it may be 
renewed by bringing it to the library. 



DATE 
DIIE 


DATE 
DUE 




'"sEPa 871 














PR 1 77(1(1^ 


















SEP 1 2 


2005 




OCT 1 2 


?005 






rr^ - D 


EC 8 20( 






m07 2 


306 














: — . 1 


lAR ' O a 






— APim 


-2008 — ■ 








? ? 9 2006 














— APR 7 : 


?013 








f EB 1 8 































lURISPEUDENTIAE 

ANTEHADRIANAE 

QUAE SUPERSUNT 

EDIDIT 

P. P. BREMER 



PARS PRIOE 
LIBERAE REI PUBLICAE 

lUfllS CONSULTI 




LIPSIAE 

IN AEDIBUS B. G. TEUBNEKI 
MDCCCXCVI 



lilPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI. 



1. QUINTJ SAECULI lURIS CONSULTI. pag. 

1. Appius Claudms Caecus 1 

2. Cn. Flavius 6 

3. C. Scipio Nasica .... 7 

4. P. Sempronius Sophus 7 

5. Ti. .Coruncanius 7 

6. Anonymi responsum 8 

IL SEXTI SAECULI lURIS CONSULTI. 

1. Q. Fabius Pictor 9 

2. P. Licinius Crassus 12 

3. Sext. Aelius Paetus Catus 13 

4. M. Porcius Cato 16 

5. L. Acilius vel Atilius 18 

III. SEPTIMI SAECULI 
lURIS CONSULTORUM SERIES PRIMA. 

1. M. Porcius Cato M. f. 19 

2. M. lunius Brutus 22 • 

3. M'. Manilius 25 

4. C. Livius C. f. Drusus 27 

5. L. Cassius Hemina 28 

6. Q. Fabius Maximus Servilianus 28 

7. L. Furius Philus 29 

8. Ser. Fabias Pictor 30 

9. P. Licinius Crassus Dives Mucianus 31 

10. P. Mucius Scaevola 32 

11. C. Sempronius Tuditanus 35 

12. Q. Mucius Scaevola augur 36 

13. M. lunius Gracchanus 37 

14. C. Marcius Figulus 40 

^ 15. Hostilius? 40 

( 16. Incerti responsum 41 

^ 17. Libri spurii . 41 



IV 



IV. SEPTIMI SAECULI 

lURIS CONSULTORUM SERIES SECUNDA. p^g. 

1. Q. Aelius Tubero 42 

2. L. Caelius Antipater 42 

3. Sex. Pompeius 43 

4. P. Rutilius Rufus 43 

,5. L. Licinius Crassus , 46 

6. C. (Visellius) Aculeo 48 

7. Q. Mucius P. f. P. u. Scaevola 48 

V. SEPTIMI SAECULI 

lURIS CONSULTORUM SERIES TERTIA. 

1. Q. Valerius Soranus 105 

2. C. vel T. luventius 106 

3. L. lulius Caesar? . 106 

4. Manilius? 107 

5. M. Varro Lucullus? 107 

6. P. Orbius 108 

7. Aulus Verginius 109 

8. Volcacius 109 

9. Q. Lucretius Vispillo 109 

10. C. Visellius Varro 109 

11. Octavius Hersennius? 110 

12. Nicostratus l 110 

13. Q. Cornelius Maximus 111 

14. C. Aquillius Gallus 112 

VL OCTAVI SAECULI 
lURIS CONSULTORUM SERIES PRIMA. 

1. M. Terentius Varro 122 

2. M. Tullius Cicero 127 

3. L. Lucilius Balbus 130 

4. L. Valerius^ 130 

5. C. Camillus 131 

6. Titius? 131 

7. Sextus Papirius 132 

8. Servius Sulpicius Rufus 139 

VII. OCTAVI SAECULI 
lURIS CONSULTORUM SERIES SECUNDA. 

1. Appius Claudius Pulcber 243 

2. C. Claudius Marcellus 244 



1 V. corrigenda. 



Y 

pag. 

3. L. Valerius 244 

4. Precianus 245 

5. C. Aelius Gallus , 245 

6. L. Cincius 252 

7. Granius Flaccus 260 

8. M. Valerius Messalla 263 

9. Titus Caesius 267 

10. Aufidius Tucca 267 

11. Flavius Priscus 267 

12. C. Ateius ..... 269 

13. Pacuvius Labeo 271 

14. <Gaius?> Cinna 272 

15. Publicius Gellius 273 

16. <P.> Aufidius Natnusa 273 

VIII. OCTAVI SAECULI 
lURIS CONSULTORUM SERIES TERTIA. 

1. P. Alfenus Varus 280 

2. Aulus Ofilius 330 

3. Q. Aelius Tubero 358 

4. Aulus Cascellius 368 

5. C. Trebatius Testa 376 



Corrigenda et addenda. 



p. 24 fr, 8: cf. quae p. 97 dicta sunt. 
p. 26 fr. 2 (infra) lin. 2 pro res scribi debet aes. 
p. 73 inter fr. 2 et 3 inserendum est (cf. quae p. 347 sq. exposui) 
hoc fragmentum: 

D. 32, 55, 2. Ulpianns libro vicensimo quinto ad Sabi- 
num (P. 2679). Idem libro secundo negat arbores non- 
dum concisas [nisi quae minutatim conciduntur] videri 
ei legatas, cui ligna legata sunt. 
p. 96 post fr. 3 addendum videtur (cf. infra p. 223): 

I). 17, 2, 65. Paulus libro trigensimo secundo ad 
edictum (P. 495). . . scriptum est posse procuratori quo- 
que meo socium meum renuntiare. 
p. 101 fr. 2 transferendum est ad p. 104: fr. 6^ et 6^. 
p. 118 fr. 2 pro frugem scrihi dehet fructum. 
p. 130 sq.: de L. Valerio errore hic dictum est: v. p. 244 sq. 
p. 173 fr. 20 pro Pegreus scrihi dehet Pegasus. 
p. 187 fr. 61: nuwi uncos recte posuerim, iam duhito: v. p. 187. 
p. 192 fr. 80 cf. p. 307. 

p, 195 fr. 90: legi dehet: lenes <et^ cucumellas. 

p. 198 fr. 199 verha saepius aliquot — rursus accipiendo uncis 

includenda sunt: v. p. 312. 
p. 200 fr. 107: num uncos recte posuerim, hoc quoqiie loco duhito: 

V. p, 315. 

p. 216 pro ^De iudiciis puhlicis^ potius scrihendum est ^De 
noxalihus iudiciis'' et fr. 149 transferendum ad p. 201. 



PARS PEIOE 

LIBERAE REI PUBLICAE 
lURIS CONSULTI 



lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 



1 



1. aumil SAECULI iuris consulti 



1. Appius Claudius Caecus. — 2. Cn. Flavius. — 3. C. Scipio 
Nasica. — 4. P. Sempronius Sophus. — 5. Ti. CoruncaniuB. — 
6. Anonymi responsum. 

1. APPIUS CLAUDIUS CAECUS 

censor 442/312, cos. 447/307, cos. II. 458/296. 

Pomponius § 36 ^Appius Claudius unus ex decem- 
viris . . . Appius Claudius eiusdem generis maximam 
scientiam habuit.' Liv. 10, 22 ^sollers iuris.^ 

Pomponius 1. 1. . . . ^hunc etiam actiones scripsisse 
traditum est primum de usurpationibus qui liber non 
exstat.' Orationem corruptam Mommsen emendavit verbo 
^actiones' deleto quod irrepsit ex § 7: ... '^cum 
Appius Claudius proposuisset et ad formam redegisset has 
actiones^ . . oratio certe simplicior fieret, si cum Huschkio 
pro "^primum' potius ^librum^ legeremus et Pomponium ita 
fere scripsisse coniceremus: ^hunc etiam scripsisse traditum 
est librum de usurpationibus , qui liber non exstat.' at 
Pomponius id videtur dicere voluisse, Appium Claudium 
primum proprias sententias et opiniones litteris manda- 
visse, cum neque Flavius neque Papirius Me suo quid- 
quam' adiecissent. cf. Pomponium §§ 2. 7. 

De usurpationibus liber. 

Num extiterit omnino liber, sine ratione idonea 
dubitatur. loers Rechtswissensch. I p. 87. de eo tantum 
dubitari possit, num Appius Claudius libri auctor fuerit: 
mihi ne id quidem dubium. Teuffel-Schwabe § 90. 

1* 



4 



L QUINTI SAECULI lURIS CONSULTI 



Erat ergo is liber fortasse primus in litteris Ro- 
inanis de iure. cle Papirio, quem primum de iure 
scripsisse sunt qui dicant, e. gr. Georg Fr. Unger (Handb. 
der class. Altertumswissensch. I 799), cf. Krueger p. 4 — 6 
et quae ipse infra disputabo. 

Quod vero primus is liber non totum ius amplecte- 
batur sed singularem quandam rem tractabat, hoc natu- 
ram rei sic arbitror tulisse. comparandae sunt Manilii 
venalium vendendorum leges et Servii de dotibus liber. 

Argumentum libri et nomine indicatur et illustratur 
tam Digestorum 41, 3 rubrica "^de usurpationibus et 
usucapionibus' quam Nervae filii de usucapionibus libris 
(Papinianus D. 41^ 2, 47). Usurpatio est modus quidam 
ius conservandi, quem Ulpianus summi momenti esse 
iudicat, cum in Institutionibus totum ius aut in ad- 
quirendo aut in minuendo aut in conservando consistere 
dicat; aut enim hoc agi, quemadmodum quid cuiusque 
fiat aut quomodo quis alienet aut amittat, aut "^quem 
ad modum rem vel ius suum conservet' D. 1, 3, 41. 
itaque Hermogenianus tutoris officium esse ait, usucapio- 
nes interpellare ac ne debitores liberentur, providere 
D. 50, 4, 1 § 4. actiones quae huc pertinent, cautionum 
in numero sunt, quas proponere iuris consulti est, ^ne 
consultores capiantur' Cicero pro Mur. 22. Talis cautio 
est operis novi nuntiatio, quae "^fit aut iuris nostri 
conservandi eausa aut damni depellendi . . . gratia' 
D. 49, 1, 1 § 16; tales cautiones sunt etiam ^usurpationes', 
quae dominium aut patriam potestatem aut servitutem 
sic conservant vel retinent, ut aut usucapio alterius 
interrumpatur aut non utendi effectus deleatur. 

In Digestorum titulo 8, 6 ^quemadmodum servi- 
tutes amittuntur' Servii (I. 7), Labeonis (L 17), Sabini 
(1. 2), Proculi (L 16), Cassii (L 2), lavoleni (L 9), Celsi 
(1. 6) sententiae proferuntur, quemadmodum servitus re- 
tineatur vel usurpetur, specialiter quomodo per alium 
usurpari possit (Proculus: ^existimo eum ius ducendae 
aquae amisisse nec per ceteros qui duxerunt eius ius 



1. APPIUS CLAUDIUS CAECUS 



5 



usurpatum esse: proprium enim cuiusque eorum ius fuit 
neque per alium usurpari potuit'; Celsus respondit: . . . ^sibi 
quisque dominorum usurpat servitutem, sibi non utendo 
deperdit^) vel quatenus usurpetur (lavolenus: ^aqua si 
in partem aquagi influxit, etiamsi non ad ultima loca 
pervenit, omnibus tamen partibus usurpatur^). 

In Digestorum titulo ^ de usurpationibus et usuca- 
pionibus' Gai lianc sententiam legimus (1. 5): ^naturaliter 
interrumpitur possessio, cum quis de possessione vi 
deicitur vel alicui res eripitur. quo casu non adversus 
eum tantum, qui eripit, interrumpitur possessio, sed 
adversus omnes. nec eo casu quicquam interest, is qui 
usurpaverit dominus sit nec ne , , / verbis ^natura- 
liter interrumpitur possessio' apud Gaium opposita 
fuisse alia a compilatoribus deleta "^civiliter inter- 
rumpitur' iam ab aliis observatum est. et optime 
accidit, quod Cicero civilis interruptionis formam nobis 
tradit, cum de orat. 3, 26, 110 ait: ^ . . ut ex iure civili 
surculo defringendo usurpare videantur'. Huscbke 
Z. f. Civ. u. Proc. N. F. II 142 ff. Boecking Pan- 
dekten II § 148 p. 116 f. Karlowa II p. 401. surculum 
defringere actionem esse lapilli iactui similem atque 
utrumque testibus praesentibus fieri apparet. de surculo 
defringendo Sabinum quoque in iuris civilis libris egisse 
ex Pauli verbis D. 43, 24, 20, § 1 conicere fortasse licet. 
certe UJpiaiius in libris ad edictum definit: ^usurpatio 
est usucapionis interruptio' D. 41. 3. 2. 

Mulier quae sine tutoris auctoritate mancipi rem 
vendiderat et tradiderat, eam secundum lulianum usur- 
pabat, si ante usucapionem pretium rei acceptum emptori 
coram testibus offerrebat; nam in Yat. fr. § 1 Pauli, 
ut videtur, haec verba legimus: ^ . . lulianus . . . eum,. 
qui pretium mulieri dedisset, etiam usucapere et si 
ante usucapionem offerat mulier pecuniam, desinere eum 
usucapere' putabat. 

Mulier viro quasi ancilla et concubina tradita licet 
apud eum degat, ex duodecim tabulis nihilo minus in 



6 



I. QUINTI SAECULI lURIS CONSULTI 



patris potestate manet, si quotannis trinoctium apud 
patrem habitet itaque viri consuetudinem interrumpat. 
GelL 3. 2, §§ 12. 13. 

Huius ergo generis actiones Appium Ciaudium in 
libro de usurpationibus exposuisse apertum est. 



2. CN. FLAVIUS 

aedilis curulis 450/304. 

Pomponius § 7 ^postea cum Appius Claudius pro- 
posuisset et ad formam redegisset has actiones (sc. quae 
antea apud collegium pontificum erant), Gnaeus Flavius 
scriba eius libertini filius subreptum librum populo tradidit, 
et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis 
fieret et senator et aedilis curulis^ Liv. 9, 46 '^Cn. Fja- 
vius . . . civile ius repositum in penetralibus pontificum 
evulgavit'. Cic. ad Att. 6. 1, 8 ^nec pauci sunt auctores, 
Cn. Flavium scribam fastos protuiisse actionesque com- 
posuisse^ 

lus civile Flavianum. 

Pomponius § 7 ^hic liber qui actiones continet, 
appellatur ius civile Flavianum, siciit ille ius civile 
Papirianum, nam nec Gnaeus Flavius de suo quicquam 
adiecit libro.' verba quae hic de iure Papiriano legun- 
tur quaeque illustrantur §^ 2 verbis "^quae (sc. leges) 
omnes conscriptae exstant in libro Sexti Papirii . . is liber 
. . . appellatur ius civile Papirianum', Pomponium vel eius 
auctorem librum Papirii antiquissimum putasse ostendunt, 
qua de re infra accuratius disputabitur. 

Ex hoc libro pars fortasse earum notarum sumpta 
est, quae apud M. Valerium Probum exstant sub rubrica ^in 
legis actionibus haec'. Mommsen Lpz. Ber. 1853 p. 133. 

lus civile Flavianum ante librum de usurpationibus 
conscriptum fuisse non est cur sumamus. 



2. CN. FLAVIUS — 5. TI. CORUNCANIUS 7 

3. C. SCIPIO NASICA 

Pomponius § 37 ^Gaius Scipio Nasica, qui optimus 
a senatu appellatus est, cui etiam publice domus in 
sacra via data est, quo facilius consuli posset'. fortasse 
Pomponius duos Scipiones confundit. Sanio Varroniana 
p. 150 f. 

Eesponsa. 

Nulla exstant, 



4. P. SEMPRONIUS SOPHUS 

cos. 450/304. 

Pomponius § 37 ^Fuit . . . maximae scientiae Sem- 
pronius, quem populus Eomanus aocpbv appellavit, nec 
quisquam ante liunc aut post hunc lioc nomine cognominatus 
est^. Cf. Sanio Varroniana p. 148 f. fortasse non solum 
responsa dedit sed etiam novas actiones vel formulas 
composuit; sed nihil exstat. 



5. TI. CORUNCANIUS 

cos. 474/280, postea pontifex maximus, et 
quidem primus ex plebe. 

Pomponius § 35 ^ex omnibus qui scientiam nancti 
sunt, ante Tiberium Coruncanium publice professum 
neminem traditur.^ Idem § 38 ^post hos fuit Tiberius 
Coruncanius, . . . qui primus profiteri coepit, caius tamen 
scriptum nullum exstat.' 

Eesponsa. 

Pomponius § 38 ^responsa complura et memorabilia 
eius feruntur'.^ duo exstant. 



1 emendavit Muretus, fuerunt F. 



8 I. QUINTI SAECULI lURIS CONSULTI 



1. PHd. h. n. 8, 51, 77. — Coruncanius ruminalis 
hostias donec bidentes fierent, puras negavit. 

2. Cicero de leg. 2, 21, 52. — placuit P. Scaevolae 
et Ti. Coruncanio, pontificibus maximis, itemque cete- 
ris, eos, qui tantundem caperent, quantum omnes here- 
des, sacris alligari. 



6. ANONYMI RESPONSUM 

Huius fere teraporis yidetur responsum quod subieci. 

Gai. 4, 11. — ... eum qui de vitibus succisis ita 
egisset, ut in actione vites nominaret, responsum est, 
rem perdidisse, cum debuisset arbores nominare eo 
quod lex XII tabularum, ex qua de vitibus succisis 
actio conpeteret, generaliter de arboribus succisis 
loqueretur^ 

1 Verba ^eo . . . loqueretur' non res^onsa, sed explicandi 
causa postea addita esse apparet. 



11. SEXTI SAECULI lURIS CONSULTI 

1. Q. Fabius Pictor. — 2. P. Licinius Crassus. — 3. Sext. 
Aelius Paetus Catus. — 4. M. Porcius Cato. — 5. L. Acilius 
vel Atilius. 

1. Q. FABIUS PICTOR 

natus circa 500/254 post pugnam Cannensem 538/216 
Delphos ad oraculum consulendum missus est. 

Praeter annales etiam iuris pontificii libros scripsisse 
traditur. Nonius s. v. picumnus p. 518: "^Fabius Pictor 
rerum gestarum lib. I . . . Idem iuris pontificii libro III'. 
alii hos libros Servio Fabio Pictori attribuere malunt, 
quamquam etiam Gellius I, 12, 14 Quintum significare 
videtur. Teuffel-Schwabe § 117, 3 et § 133, 3. denique 
moneo ea verba quae Macrobius Q. Fabio Maximo Servi- 
liano (III, 6) attribuit, a quibusdam viris doctis huic dari. 

luris pontificii libri . . . 

Minimum sedecim libros fuisse testatur Nonius. 
complura primi libri fragmenta exstant, alia sine librorum 
numeris, ut rerum ordo cognosci nequeat. cf. H. Peter, 
Relliqu. I p. 111—113. CLXXIX. 

Liber I. 

Fragmenta ita collocavi, ut primo loco de pontifice 
maximo et de virginibus Yestalibus, secundo de fiamine 
Diali, ultimo loco de aliis rebus agatur. 

1. Gell. l^ 12^ 14. — In libro primo Fabii Pictoris^ 
quae verba pontificem maximum dicere oporteat^ cum 



10 



11. SEXTI SAECULI lURIS CONSULTI 



virginem capiat^ scriptum est. ea verba haec sunt: 
Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet 
sacerdotem Vestalem facere pro populo Bomano Quiritihus, 
uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, eapio. 

2. Non. 3^ 197 p. 223. — Varro: in commentario 
veteri Fabi Pictoris legi: muries fit ex sale sordido, 
quom [sale~\ pistum est et (iny ollam rudem fictilem 
abiectum \est~\, et postea: id sal virgines Vestales serra 
ferrea secant^ 

3. Gell. 10, 15 §§ 1—17. 19—30. — Caerimoniae 
impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, 
quos in libris, qui de sacerdotibus publicis compositi 
sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos 
legimus; unde haec ferme sunt, quae commeminimus : 
equo Dialem flaminem uehi religio est, (item religio esty 
classem procinctam extra pomerium, id est exercitum 
armatum, uidere; idcirco rarenter flamen Dialis creatus 
consul est, cum hella consulihus mandahantur; item iurare 
JDialem fas numquam est; item anulo uti nisi peruio 
cassoque fas non est ignem e fiar/iinia, id est flaminis 
Dialis domo, nisi <^iny sacrum efferri ius non est. uinctum, 
si aedes eius introierit, solui necessum est et uincula per 
impluuium in tegulas subduci atque inde foras in uiam 
demitti. nodum in apice neque in cinctu neque in alia 
parte ullum Jiahet. si quis ad uerherandum ducatiir, si 
ad pedes eius supplex procuhiierit, eo die uerherari pia- 
culum est. capillum Dialis, nisi qui liher homo est, non 
detonset. capram et carnem incoctam et hederam et 
faham neque tangere Diali mos est neque nominare. 
propagines e uitihus altius praetentas non succedit, pedes 
lecti, in quo cuhat, luto tenui circumlitos esse oportet, 

1 legi — sale Cuiac^ legimus tes fit et sale codd. — sor- 
dido — pistum L. Muellei\ quo sale sordidum si istum {sive 
sustum) codd. — in add. Cuiac. — fictilem Cuiac, fac idem 
codd. — coniectum ex Festo p. 158 Cuiac^ adiectum (s. abiectum) 
codd. — est del. Quicherat. — et postea quidam Varronis esse 
putant. 



1. Q. FABIUS PICTOR 



11 



et de eo lecto trimctmm contimmm non decubat neque 
in eo lecto cubare [ne] alium fas est neque apud . . . apud 
eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto 
oportet. unguium JDialis et capilli segmina subter arborem 
felicem terra operiuntur. Dialis cotidie feriatus est. sine 
apice sub diuo esse licitum non est. ^ . . . farinam fermento 
inbutam adtingere ei fas non est. tunica intima, nisi 
in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo tanquam 
sub oculis louis nudus sit. super flaminem Dialem in 
conuiuio, nisi rex sacrificulus , haut quisquam alius 
accumbit. uxorem si amisit, flamonio decedit. matri- 
monium flaminis nisi morte dirimi ius non est. locum, 
in quo bustum est, numquam ingreditur. mortuum num- 
quam aUingit; funus tamen exsequi non est religio. 

Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis. 
<(alias)> seorsum aiunt obseruitare^ ueluti est^ quod uene- 
nato operitur et quod in rica surculum de arbore felici 
habet et quod scalas^ <(nisi^ quae Graecae appellantur^ 
escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque 
etiam^ cum it ad Argeos^ quod neque comit caput 
neque capillum depectit. 

4. Macrob. Sat. 3^ 2 § 3. — ... sicut Veranius ex 
primo libro Pictoris ita dissertationem buius yerbi ex- 
secutus est: exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve 
focumve eove quo exta dari debebunt. 

5. Macrob. Sat. 3^ 2 § 11. — nam primo pontificii 
iuris libro apud Pictorem hoc positum est: vitulari, 

. Liber III. 

6. Non. p. 518. — Fabius Pictor Rerum Romana- 
rum lib. I . . . idem iuris pontificii lib. tertio: Pilumno 
et Picumno. 

Eidem libro Huschke Serv. ad Georg. 1, 21 (infra 9) 
attribuit, sine idonea ratione meo quidem iudicio. 

1 Omisi quae constitutioneni a pontificihus postea factam 
secundum Ma^urium Sahinum narrant. 



12 



11. SEXTI SAECULI lURIS CONSULTI 



Liber XIL 

7. Fortasse fragmentum a Macrob. 1, 16, 25 Q. Fabio 
Maximo Seryiliano attributum (cf. III, 6) hic collocan- 
dum est. 

Liber XYL 

8. Non. 19, 11 p. 544. — Fabius Pictor lib. XVI: 

aquam manibiis jyedihiisque dato , polubrum sinistra 
manu teneto, dextera vasum cum aqiia. 

Ex incertis libris. 

9. Serv. ad Georg. 1, 21. — Fabius Pictor lios deos 
enumerat, quos invocat flamen sacrum Cereale faciens 
Telluri et Cereri: Vervactorem, Reparatorem, Inporci- 
torem, Insitorem, Obaratorem, Occatorem, Sarritorem, 
Subruncinatorem, Messorem, Convectorem, Conditorem, 
Promitorem. 

10. Fest. V. puilia p. 250. — Puilia saxa esse ad 
portum, qui sit secundum Tiberim, ait Fabius Pictor. 



2. P. LlCmiUS CRASSUS 

praetor peregrinus 546/208, cos. 549/208, pontifex 
maximus, decessit 571/183. 

luris pontificii peritissimus (Liv. 30, 1, 5) etiam ius 
civile summo studio ampiexus est. Cicero Cat. mai. 50 
^Quid de P. Licini Crassi et pontificii et civilis iuris 
stadio loquar?' de orat. 3, 134 '^haec fuit P. Crassi illius 
veteris, haec Ti. Coruncanii, haec proavi generi mei Sci- 
pionis, prudentissimi hominis, sapientia, qui omnes pon- 
tifices maximi fueiunt, ut ad eos de omnibus divinis 
atque humanis rebus referretur iidemque et in senatu et 
apud populum et in causis amicorum et domi et militiae 
consilium suum fidemque praestabant^. 

Responsa. 

Nulla exstant. 



2. P. LICIN. CHASSUS — 



3. SEXT. AEL. PAET. CATUS 13 



3. SEXT. AELIUS PAETUS CATUS 

aedilis curulis 554/200, duumvir coloniae Narniae 
augendae 559/199, cos. 556/198, censor 560/194. 

Aeliana studia Cicero de or. 1, 43, 93 non huius 
Aelii sed L. Aelii Stilonis dicit. ceterum de Sexti et 
de Caecilii vel Caelii vel Aelii nominibus saepe cum am- 
bigatur, quaestionem sane difficillimam paucis hic tangam. 

Sextus, quem Ulpianus libro quinquagesimo ad edic- 
tum D. 29, 5,1 § 27 laudat f/et ait Sextus, sic esse 
saepe iudicatum . . non Aelius, sed Pedius est, quem 
Ulpianus ad edictum saepius allegat (Paling. 1, 2, 3, 4, 
5, 6, 7 aL), et quidem non solum nomine Pedii, sed etiam 
Sexti Pedii (Paling. 32), ita ut eum aliquoties etiam sub 
solo Sexti nomine allegasse putandus sit. 

Eundem Pedium et Ulpianus libro vicesimo ad Sa- 
binum (D. 30, 32 Ham Sextus quam Pomponius putant') 
et Gaius II, 218 C^Iuliano et Sexto placuit') significant; 
Ulpianus etiam iu libris ad edictum Pedium et Pom- 
ponium coniungit (D. 4, 8, 7 pr. ^Pedius libro nono et 
Pomponius libro trigensimo tertio scribuut'; D. 43, 24, 1 
§ 6 ^Pedius et Pomponius scribunt'). 

Caecilium, Caelium, Aelium certe distinguere non 
semper possumus. ^Caecilium^ multis locis Sex. Caecilium 
Africanum esse dubitari nequit: sed aliis Ulpiani locis 
haesitamus. 

D. 21, 1, 14 § 10 ex libro primo ad edictum aedi- 
lium curulium haec habet: ^si nominatim morbus ex- 
ceptus non sit (sc. in emptione servi), talis tamen morbus 
sit, qui omnibus potuit apparere, . . . eius nomine non 
teneri Caecilius ait'. cum Ulpianus hoc libro Caelium 
Sabinum sequatur, quem hic Sabinum illic Caelium nominat, 
et nomen Caelii nostrum locum et antecedat et sequatur, 
Caelium scribendum esse apparet. 

D. 33, 9, 3 § 8 ex libro vicesimo secundo ad Sabi- 
num haec habet: '^Sextus autem^ Caecilius etiam tus et 



14 



II. SEXTI SAECULI lURIS CONSULTI 



cereos in domesticum iisum paratos contineri legato (sc. 
penoris) scribit^ certum est, Ulpianum etiam aliis locis 
Africanum illum '^Sextum Caecilium' appellare; sed eum 
lioc loco nominari cum ideo veri dissimile est, quod antea 
et postea veteres allegantur, scilicet Quintus Mucius, Ser- 
vius, Ofilius, tum quia Sextum Aelium hanc ipsum quae- 
stionem tractasse scimus. itaque non dubito, quin pro 
Sexto Caecilio potius Sextus Aelius restituendus sit. 

D. 15, 2, 1 § 7 ex libro vicensimo nono ad edictum, 
ubi de actione de peculio agitur, ^Caecilius' nominatur, 
pro quo Karlowa I p. 712 bonis rationibus Caelium 
substituit adstipulante Lenelio (Ulpiau. 859, cf. Africa- 
num I coL 35). 

Eeliquum est Javoleni fragmentum ex libro sexto 
posteriorum Labeonis (D. 24, 2, 64), ubi ^ProcuIus et 
Caecilius' coniunguntur. nomen Caecilii corruptum esse 
apparet, cum Africanus luliano aetate inferior eiusque 
discipulus videatur fuisse, ita ut Javolenus eum nomi- 
nare non potuerit. sed num Caelius substituendus sit, 
dubitatur. Lenel ad Javolenum 225, Karlowa I p. 712. 
Aelium Paetum nominatum fuisse veri dissimillimum est. 

Responsa. 

Crassus apud Ciceron. de orat. 3, 133 VEquidem 
saepe boc audivi de patre et de socero meo, nostros quo- 
que homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, 
quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse com- 
plecti. meminerant illi Sex. Aelium. W. vero Maniiium 
nos etiam vidimus transverso ambulantem foro . . . ad 
quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi 
sic adibatur^ non solum ut de iure civili ad eos, verum 
etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro 
colendo, de omni denique aut officio aut negotio referre- 
tur'. Cic. de rep. 1, 30 ^ea respondebat, quae eos qui 
quaesissent et cura et negotio solverent^. Pomponius § 38 
^Sext. Aelius et frater eius P. Aelius . . . maximam scien- 
tiam in profitendo habuerunt'. 



3. SEXT. AELIUS PAETUS CATUS 



15 



Non ipsum responsa collegisse et responsorum librum 
edidisse certnm est, sed quaedam responsa in Tripertita 
recepisse yidetur. responsorum unum vel alterum exstare 
videtur praeter ea, quae in Tripertita recepit, velut id 
quod infra adscribam. 

1. Gell. 4, 1, 20. V. Tripertita 

2. D. 19, 1, 38 § 1 Celsus libro octavo Digestorum. 
— Si per emptorem steterit, quo minus ei mancipium 
traderetur, pro cibariis per arbitrium indemnitatem 
posse servari Sextus Aelius, Drusus dixerunt. 

Commentaria tripartita vulgo lus Aelianum. 

Pomponius § 7 ^augescente civitate quia deerant 
quaedam genera agendi, non post multum temporis spa- 
tium Sextus Aelius alias actiones composuit et librum 
populo dedit, qui appellatur ius Aelianum.' § 38 ^Sextum 
Aelium etiam Ennius laudavit et exstat illius liber qui 
inscribitur Tripertita, qui liber velut cunabula iuris con- 
tinet: tripertita autem dicitur quoniam lege duodecim 
tabularum praeposita iungitur interpretatio , deinde sub- 
texitur legis actio.^ Cic. de orat. 1, 239 '^in Sexti Aeli 
commentariis scriptum'. 

In dubio relinquitur, utrum duo opera Pomponius 
significet an unum. Huscbke Z. f. RW. XV, p. 178 sqq., 
Krueger p. 54, Joers p. 103 sqq., Karlowa I p. 475 sqq., 
Lenel Sabinussystem p. 9. equidem cum Karlowa et Lenelio 
uni eidemque libro duo illa nomina fuisse existimo. ^Com- 
mentaria tripartita' cum R. Schoellio XII tabb. p. 24 scripsi. 

De rerum ordine v. Lenel Sabinussystem p. 8 sqq. 
fragmenta ad XII tabularum ordinem iam receptum 
disposui. 

[Y, 3 UTI LEGASSIT SUPER PECUNIA TUTELAVE SUAE 
REI, ITA lUS ESTO,] 

l^ Gell. 4, l^ 20 — ... de penu adscribendum hoc 
. . putavi, Servium Sulpicium in reprehensis Seaevolae 



16 11. SEXTI SAECULI lURIS CONSULTI 



capitibus scripsisse, Cato Aelio placuisse, non quae 
esui et potui forent, sed tus quoque et cereos in penu 
esse, quod esset eius familiae^ causa comparatum. 

l^. D. 33, 9, 3 §9: Dlpianus libro vicesimo secundo 
ad Sabinum (P. 2641). — ... Sextus autem <(C^ae<^ci)>lius 
etiam tus et cereos in domesticum usum paratos con- 
tineri legato (scil. penori) scribit. 

[VII, 11 de rebus emptis venditis.] 

2. V. Responsa 2. 

[VIII, 16 de furto nec manifesto.] 

3. Cic. ad fam. 7, 22. — Inluseras heri inter scyphos, 
quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod 
furtum antea factum esset, furti recte agere. itaque . . . 
id caput, ubi haec controversia est, notavi et descrip- 
tum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse 
dicebas, Sex. Aelium, M.' Manilium, M. Brutum sensisse. 

[X, 4 de funere.] 

4. Cic. de leg. 2, 23, 59. — mulieres genas ne 

RADUNTO NEVE LESSUM FUNERIS ERGO HABENTO. hoc 

veteres interpretes, Sex. Aelius, L. Acilius, non satis 
se intellegere dixerunt, sed suspicari vestimenti aliquod 
genus funebris. 

Libri tres spurii. 

Pomponius § 38 ^eiusdem esse tres alii libri refe- 
runtur, quos tamen quidam negant eiusdem esse'. hos 
libros spurios fuisse verisimile est. cf. III, 12. 



4. M. PORCIUS CATO 

natus 520/234, tribunus militum 547/207, quaestor 
Scipionis iu Sicilia et in Africa 550/204, aedilis plebis 

1 eius ferme rei Ubri, emend. Cannegieter. 



4. M. PORCIUS CATO 



17 



655/199, praetor Sardiniae 556/198, cos. 559/195, cen- 
sor 570/184, obiit 605/149. 

Quintil. 12, 11, 23 ^idem M. Cato summus impera- 
tor, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, 
idem iuris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit'. 
Cicero de or. 1, 171 ^iuris civilis omnium peritissimus'; 
3, 135 ^num quia ius civile didicerat, causas non dice- 
bat aut quia poterat dicere, iuris scientiam negligebat? 
utroque in genere et elaboravit et praestitit'. Pomponius 
§ 38 Meinde (sc. post Aelios) M. Cato princeps Porciae 
familiae, cuius et libri exstant'. 

Responsa. 

Catonem consulentibus responsa dedisse, tam ex 
scriptorum testimoniis quam ex re ipsa colligendum est. 
responsorum vero libri, quos Cicero de or. 2, 33 § 142 
nominat, non huius Catonis, sed minoris sunt. unicum 
quod Catonis traditur responsum ad ius spectare nega- 
verim; quod enim Augustin. de doct. christ. 2, 20 refert: 
^Cato cum esset consultus a quodam, qui sibi erosas a 
soricibus caligas diceret, respondit: non esse illud mon- 
strum, sed vere monstrum habendum fuisse, si sorices a 
caligis roderentur', tralaticium esse Rich. Heinze me docet; 
nam Clemens Alex. strom. VII, 4, 24 haec habet ri 61 %cci 
^av^cc()tbv el 6 ^vg^ g)rj6lv 6 BicoVj tov d^vkaKOv ddtQccyev 
ov% evQG)v TL cpdyrj; xovxo yaq 7]v 'd^aviia^rov ^ ei &(j7teQ 
^AQKe^ilaog itai^cov eveyeiqei^ rov ^ivv 6 'd'vla^ %arecpayev. 
ceterum sorices in prodigiis locum habuisse traditum est. 
Plin. n. h. 8, 223. 

Ad respondendi munus pertinent etiam quodam modo 
orationes in iudiciis privatis habitae, ad quas referendum 
videtur quod Cicero de or. 3, 135 Catonem ^ex privatorum 
negotiis' collegisse gratiam tradit. de his orationibus 
v. H. Jordan M. Catonis praeter librum de re rustica 
quae exstant. Lps. 1860 p. 33, cf. p. LXXXVII. addita- 
menta apud L. Mueller Rh. Mus. XXIII, 541. XXIV, 331. 
cf. Joers p. 276 sq. 

lurispr, antehadr. rell. ed. Bremer. 2 



18 II. SEXTI SAECULI lURIS CONSULTI 



...libri? 

Pomponius § 38 ^cuius et libri exstant'. de agri 
cultura liber (Keil Lps. 1884) c. 144 — 149 formulas 
locationum et emptionum proponit, quas habes in Brunsii 
fontium iur. civ. ed. VI (cura Th. Mommseni et 0. Gra- 
denwitz) parte posteriori p. 49 — 53. cf. J. Bekker Z. f. 
RG. III 416—445 ('Uber die leges locationis bei Cato') 
et Bechmann Gesch. des Kaufs I (1876) p. 526 — 539. 

Fortasse etiam ^praecepta ad Marcum filium' iuris 
praecepta continebant. 0. Jahn Uber rom. Encyklopadien, 
Lpz. Ber. 1850 p. 263. 281. H. Jordan L L p. XCIX. 

Commentarios vero iuris civilis, quos Fest. p. 157 
Catonis fuisse tradit, non huic, sed filio attribuendos esse 
moneo contra Joersium p. 278. 



5. L. ACILIUS vel ATILIUS 

Cic. Lael. 6 ^scimus L. Acilium apud patres nostros 
appellatum esse Sapientem, . . quia prudens esse in iure 
civili putabatur'. Pomponius § 38 ^deinde (post Ti. Corun- 
canium) Sex. Aelius et frater eius, P. Aelius et P.(?) Ati- 
lius maximam scientiam in profitendo habuerunt, . . . Ati- 
lius autem primus a populo Sapiens appellatus est^ 

Ad leges XII tabularum. 
Schoell legis duodecim tabb. reliquiae p. 7, 25 sq. 

[X, 4 de funere.] 
Cicero de leg. 2, 59. — mulieres genas ne 

RADUNTO NEVE LESSUM FUNERIS ERGO HABENTO. 

hoc veteres interpretes, Sex. Aelius, L. Acilius, non 
satis se intellegere dixerunt, sed suspicari vestimenti 
aliquod genus funebris. 



IIL SEPTIMI SAECULI 
lUKIS CONSULTOEUM SEKIES PKIMA 

1. M. Porcius Cato M. f. — 2. M. lunius Brutus. — 3. W. Ma- 
nilius. — 4. C. Livius C. f. Drusus. — 5. L. Cassius Hemina. — 
6. Q. Fabius Maximus Servilianus. — 7. L. Furius Philus. — 
8. Ser. Fabius Pictor. — 9. P. Licinius Crassus Dives Mucianus. 

— 10. P. Mucius Scaevola. — 11. C. Sempronius Tuditanus. — 
12. Q. Mucius Q. f. Q. n. Scaevola. — 13. M. lunius Gracchanus. 

— 14. C. Marcius Figulus. — 15. Hostilius? — 16. Incerti 

responsum. — 17. Libri spurii. 

1. M. PORCIUS CATO M. F. 

natus circa 562/192, praetor anni 603/151, ut videtnr, 
designatus, sed iam exeunte anno 602/152 mortuus ante 
patrem. 

Responsa. 

Catonem consulentibus libenter responsa dedisse 
certum est. Cicero de orat. 2, 32 § 142 Video . . . in 
Catonis et in Bruti libris nominatim fere referri, quid 
alicui de iure viro aut mulieri responderint'. 

Nonnulla supersunt, quae Cato in commentarios iuris 
civilis recepit. 

1. D. 24, 3, 44'pr. Paulus libro quinto Quaestionum 
(P. 1333). — Si socer a genero heres institutus adierit 
hereditatem, quandoque mortuo patre cum herede eius 
filiam de dote acturam Nerva et Cato responderunt, 

2* 



20 in. SEPTIMl SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



ut est relatum apud Sextum Pomponium Digestorum 
ab Aristone libro quinto. 

Pro Catone fortasse Capitonem scribendum esse ad- 
notat Lenel, vereor ut recte. 

2. D. 34, 7, 1 pr. Celsus libro trigesimo quinto 
Digestorum (P. 250). — Catoniana regula sic definit, 
quod, si testamenti facti tempore decessisset testator, 
inutile foret, id legatum quandocumque decesserit, 
non valere. 

Catonianam illam regulam etiam nostri temporis 
iuris peritis notam a Catone filio nomen duxisse verisimile 
est: ex huius responso aliis probato regulam postea 
demum definitam esse puto. itaque quod Paulus libro 
sexto decimo ad Plautium (D. 50, 17, 1 P. 1230) monet: 
'^non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est regula 
fiat' in Iiac regula videtur factum esse. quis regulam 
definierit nescimus: Celso iam nota erat. vulgo regulam 
ab ipso Catone definitam esse putant. post Celsum regu- 
lam laudant Papinianus libro quinto decimo Quaestionum 
(D. 34, 7, 3 P. 242), Ulpianus libris decimo et vice- 
simo primo et secundo ad Sabinum (D. 34, 7, 4 et 5. 
D. 30, 40 P. 2505. 2622 ^ 2634) et Paulus libris ad 
Plautium (D. 33, 5, 13 P. 1154. cf. D. 34, 7, 2 P. 1173); 
idem ad regulam Catonianam librum singularem conscripsit, 
cuius unum fragmentum habemus (D. 49, 17, 20). 

Tribonianus denique in Digesta titulum ^de regula 
Catoniana' inscriptum recipere iussit (34, 7). at Pauli 
fragmentum illud ex libro eius singulari desumptum non 
buic titulo, sed alii ^de castrensi peculio' insertum est. 

Commentarii iuris civilis. 

Gell. 13, 20, 9 ^egregios de iuris disciplina libros 
reliquit^. Pomponius § 38 ^Marcus' Cato . ., cuius et 
libri extant, sed plurimi filii eius' . . . Commentariorum, 
qui a Festo v. nmndus laudantur, liber quintus decimus 
a Paulo ad Sabinum nominatur. Catonem in commentarios 



1. M. PORCIUS CATO M. F. 



21 



responsa sua inseruisse supra diximus. lioc loco moneo 
eum consulentium virorum et mulierum nomina minime 
delevisse. Cicero 1. 1. 

De rerum ordine certi nihil constat. 

Liber XV. 

1. D. 45, 1, 4 § 1. Paulus libro decimo secundo 
ad Sabinum (P. 1841). — Cato libro quinto decimo 
scribit poena certae pecuniae promissa, si quid aliter 
factum sit, mortuo promissore si ex pluribus heredibus 
unus contra quam cautum sit fecerit, aut ab omnibus 
heredibus poenam committi pro portione hereditaria 
aut ab uno pro portione sua: ab omnibus, si id 
factum, de quo cautum est, individuum sit, veluti "^iter 
fieri', quia quod in partes dividi non potest, ab omni- 
bus quodammodo factum videretur: at si de eo cautum 
sit, quod divisionem recipiat, veluti ^amplius non agi', 
tum eum heredem, qui adversus ea fecit, pro portione 
sua solum poenam committere. differentiae hanc esse 
rationem, quod in priore casu omnes commisisse 
videntur, quod nisi in solidum peccari non poterit, 
<(similemque esse huic^ illam stipulationem ^per te non 
fieri, quo minus mihi ire agere liceat?' 

, Ex libris incertis. 

2. Fest. V. mundus p. 154 M. — Mundus . . . qui 
quid ita dicatur, sic refert Cato in commentariis iuris 
civilis: mundo nomen inpositum est db eo mundo qui 
supra nos est: forma enim eius est, ut ex his qui intravere 
cognoscere potui, adsimilis illae. 

3. D. 50, 16, 98 § 1. Idem (Celsus) libro tri- 
gensimo nono Digestorum (P. 274). — Cato putat men- 
sem intercalarem additicium esse. 

4^ Gell. 5, 19 § 12 sq. — alioquin, inquit (Masurius 
Sabinus), si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus 
a domino per praetorem dari in adoptionem potest. 



22 III. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



idque ait plerosque iuris veteris auctores posse fieri 
scripsisse. 

4^. J. 1, 11 § 12. — apud Catonem bene scriptum 
refert antiquitas, servi si a domino adoptati sunt, ex 
hoc ipso posse liberari. 

5. D. 21, 1, 10 § 1. Ulpianus libro primo ad 
edictum aedilium curulium (P. 1760). — Catonem quo- 
que scribere lego, cui digitus de manu aut de pede 
praecisus sit, eum morbosum esse. 

6. et 7. V. Responsa, 

2. M. lUNIUS BRUTUS 

praetor anno incerto. 

Cicero Brut. 34, 130 Wirum optimum . . . et iuris 
peritissimum'; de off. 2, 50 ^iuris civilis in primis peritus'. 

Pomponius § 39 ^post hos fuerunt Publius Mucius 
et Brutus et Manilius, qui fundaverunt ius civile. ex 
his ... libellos reliquit Brutus septem, Manilius tres 
(fortasse legendum ^Manilius septem, Brutus tres^). illi 
duo consulares fuerunt, Brutus praetorius.' 

Responsa. 

Cic. de or. 2, 32, 142. . . . Video . . in Catonis et 
in Bruti libris nominatim fere referri, quid alicui de iure 
viro aut mulieri responderint.' 

Quae exstant, ita disposui, ut primo loco de fructu 
legato, secundo de emptione venditione et de usucapione, 
tertio de furto et de lege Aquilia, ultimo de hostibus 
dedito legantur. 

l^ Cicero de fin. 1, 4, 12. — an, partus ancillae 
sitne in fructu habendus, disseretur inter principes 
civitatis, P. Scaevolam Manliumque Manilium, ab his- 
que M. Brutus dissentiet? 



2. M. lUNlUS BRUTUS 



23 



D. 7, 1, 68. UlpiaDus libro septimo decimo 
ad Sabinum (P. 2574). — vetus fuit quaestio, au partus 
ad fructuarium pertineret, sed Bruti sententia optinuit 
fructuarium in eo locum non habere.^ 

2. D. 18, 2, 11 § 2 et 1. 13 pr. Ulpianus libro 
vicencimo octavo ad Sabinum (P. 2711). — ... Sabinus 
ait, si tribus vendentibus duo posteriori addixerint, 
unus non admiserit adiectionem, huius partem priori, 
duorum posteriori emptam . . . 

. . . Celsus quoque libro octavo Digestorum refert 
Mucium Brutum Labeonem quod Sabinum existimare. 

3. D. 41; 2, 3 § 3. Paulus libro quinquagensimo 
quarto ad edictum (P. 658). — ... Brutus et Manilius 
putant eum qui fundum usu^ cepit, etiam thensaurum 
cepisse, quamvis nesciat in fundo esse. 

4. Cicero ad fam. 7, 22. — Uluseras heri . quod 
dixeram controversiam esse, possetne heres, quod 
furtum antea factum esset, furti recte agere. itaque 
. . . id caput, ubi haec controversia est, notavi et 
descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem 
sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum 
sensisse. 

5. Gell. 17; 7; 3. — Legis veteris Atiniae verba 

SUnt: QUOD SUBRUPTUM ERIT; EIUS REI AETERNA 

AUCTORITAS ESTO. . . . Q. Scaevola patrem suum et 
Brutum et Manilium . . . quaesisse ait dubitasseque, 
utrumne in post facta modo furta lex valeret an 
etiam in ante facta: quoniam ^subruptum erit^ utrum- 
que tempus videretur ostendere, tam praeteritum 
quam futurum. 

6. Gell. 6; 15; 1. — Labeo in libro de duodecim 
tabulis secundo acria et severa iudicia de furtis 
habita esse apud veteres scripsit idque Brutum solitum 
dicere. 

1 Quae sequuntur ^neque enim in fructu bominis homo esse 
potest' Bruti non esse apparet. 2 longa possessione FL^ a 
Triboniano substitatum. 



24 III. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



7. D. 9, 2, 27 §§ 22. 23. Ulpianus libro octavo 
(lecimo ad edictum (P. 624). — Si mulier pugno vel 
equa ictu a te percussa eiecerit, Brutus ait Aquilia 
(tey teneri quasi rupto. et si mulurh plus iusto onera- 
veris et aliquid membri ruperit, Aquiliae locum fore. 

8. D. 49, 15, 4. Modestinus libro tertio Regu- 
larum (P. 208). — eos qui ab hostibus capiuntur 
vel hostibus deduntur, iure postliminii reverti anti- 
quitus placuit. an qui hostibus deditus reversus nec 
a nobis receptus civis Romanus sit, inter Brutum et 
Scaevolam varie tractatum est. 

De iure civili libri tres, 

Cic. de or. 2, 223 Hres patris Bruti de iure civili 
libros tribus legendos dedit'; pr. Cluent. 141 Hres ex- 
citavit recitatores cum singulis libris, quos M. Brutus . . . 
de iure civili reliquit^. 

Cum de or. 2, 224 legamus '^ex libro tertio, in 
quo finem scribendi fecit (M. Brutus); tot enim, ut audivi 
Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri', concludere licet 
aliquot libros spurios adiectos esse. Zimmern Geschichte 
I, 276. cf. infra 17. 

Brutum responsa sua in hos libros retulisse, et res 
ipsa docet et Cicero de or. 2, 142 auctor est. Brutum 
similiter atque P. Mucium controversas res fusius trac- 
tasse probatur et iis quae de hostibus dedito et iis quae 
de furti actione referuntur. rerum ordo cognosci nequit. 

Liber 1. 

1. Cic. de orat. 2, 224. — ex libro primo: forfe 
evenit, tit in Privernati essemits, 

Liber IL 

2. Ibid. — deinde ex libro secundo: in Alhano 
eramus ego et Marcus filius. 



3. M'. MANILIUS 



25 



Liber IIL 

3. Ibicl. — tiim ex libro tertio . . .: in Tibiirti 
forte assedimns ego et Marcus filiiis. 



3. M\ MANILIUS 
cos. 605/149. 

Pomponiiis § 39 "^po&t hos fuernnt P. Mncius et 
Brutus et Manilius, qui fundaverunt ius civile. ex his . . . 
libellos reliquit Brutus septem, Manilius tres (fortasse 
^Manilius septem, Brutus tres'), et exstant volumina scripta 
Manilii monumenta.^ verba ultima corrupta malo Mn- 
scripta' legere quam '^monumenta' delere. 

Idem quin Manilianarum venalium vendendorum 
legum (Cicero de or. 1, 58, 246) vel Manilii actionum 
(Varro de r. r.) auctor sit, dubitari nequit, quamquam 
in codicibus optimis nomen '^Mamilius' legitur. Teuffel- 
Schwabe § 133, 1. cf. § 158, 1. 

Manilius in Ciceronis de re p. dialogo prodit; eius- 
dem memoriam Mamertinns grat. act. luliano excitat, cum 
Manilios — ita enim, non ^Manlios' legendum esse Joers 
p. 256, 1 recte monet, cum vel Krueger p. 261, 7 pravam 
lectionem habeat — iuris civilis scientiam cum aliis in 
amplissimum gr^dum dignitatis evexisse monet. 

Responsa. 

Cic. de orat. 3, 133 ^M'. vere Manilium nos etiam 
vidimus transverso ambulantem foro; quod erat insigne, 
eum qui id faceret, facere civibus omnibus consilii sui 
copiam.^ 

1. Cicero de re publ, 3, 10, 17. — ut hic noster 
interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de 
mulierum legatis et hereditatibus, alia solitus sit 
adulescens dicere nondum Vocoaia lege lata. 



26 IIT. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



2. Cicero de fin. 1, 4, 12. — an, partus ancillae 
sitne in fructu habendus, disseretur inter principes 
civitatis^ P. Scaevolam Manliumque Manilium . . . 

3. D. 41, 2, 3 § 3. Paulus libro quinquagensimo 
quarto ad edictum (P. 658). — . . . Brutus et Mauilius 
putant eum^ qui fundum usii cepit, etiam thensaurum 
cepisse, quamvis nesciat in fundo esse. 

4. Cicero ad fam. 7, 22. — Illuseras heri . 
quod dixeram controversiam esse, possetne heres, 
quod furtum antea factum esset, furti recte agere. 
itaque . . . id caput ubi haec controversia est notavi 
et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem 
sensisse dicebas, Sex. ilelium, M' Manilium, M. Brutum 
sensisse. 

5. Gell. 17, 7, 3. — . . . Q. Scaevola patrem suum 
et Brutum et Manilium . . . quaesisse ait dubitasse- 
que, utrum in post facta modo furta valeret lex 
an etiam in antea facta, quoniam ^subruptum erit' 
utrumque tempus videretur ostendere, tam praeteri- 
tum quam futurum. 

Actionum (?) libri 

Pompomus § 39 . . . ^Publius Mucius decem libellos 
reliquit, Brutus septem, Manilius tres'; ubi legendum 
potius videtur ^Manilius septem, Brutus tres'. cf. supra 
p. 24, infra p. 41. 

Manilium aeque atque P. Mucium et Brutum etiam 
dubias et controversas res tractasse apparet. rerum 
ordo eognosci nequit: ne unius quidem libri argumentum 
traditur. 

1. Varro de 1. 1. 7,5, 105. — nexum Manilius 
scribit omne quod per libram et res geritur, in quo 
sint mancipia. 

2. Priscian. 8, 16 p. 382 ed. Hertz. — melius (for- 
tasse M\ Mauilius) impubes libripens esse non potest 
neque antestari. 



4. C. LIVIUS C. F. DRUSUS 



27 



3. Varro de re rust. 2, 5, 11. — eos (sc. boves) 
cum emimus domitos, stipulamur sic: illosce hoves 
sanos esse noxisque (solutosy praestari? cum emimus 
indomitos^ sic: illosce iuvencos sanos recte cleque pecore 
sano esse noxisque (solutosy praestari spondesne? pauio 
verbosius haec, qui Mauili actiones sequuntur. 

4. Ibid. 2, 6. — emptio equina similis fere ae 
boum et asinorum, quod eisdem rebus in emptione domi- 
num mutant, ut in Manili actionibus sunt perscripta. 

5. Ibid. 2, 3^ 5. — ... stipulantur paucis exceptis 
verbis, ac Manilius scriptum reliquit, sic: illasce capras 
hodie recte esse et hibere posse hahereque recte licere, 
haec spondesne? 

6. Ibid. 2^ 4, 5. — emi solent sie: illasce sties 
sanas esse hahereque recte licere noxisque (solutasy prae- 
stari neque de pecore morhoso esse spondesne? quidam 
adiciunt: perfunctas esse a febri et a foria. 



4. C. LIVIUS C. F. DRUSUS 

frater maior natu M. Livii, cos. 607/144. quam- 
quam caecus iuris consultus celeber, cuius Momum com- 
pleri a consultoribus solitam' fuisse Cicero tusc. 5, 112 
ait. VaL Max. 8, 7, 4 ^ius civile populo benignissime 
interpretatus est'. 

Eesponsa. 

D. 19, 1, 38 § 1. Celsus libro octavo Digestorum 
(P. 79). — Si per emptorem steterit, quoniam ei man- 
cipium traderetur, pro cibariis per arbitrium indemni- 
tatem posse servari Sextus Aelius, Drusus dixerunt , . . 

luris civilis libri? 

VaL Max. 8, 7, 4. ... ^utilissimaque discere id (ius 
civile) cupientibus monumenta composuit'. nihil exstat. 



28 ni. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



5. L. CASSIUS HEMINA 

Censorin. de d. nat. 17, 11 "^at Piso Censorius et 
Cn. Gellius, sed et Cassius Hemina, qui illo tempore 
(quartorum ludorum saecularium 608/146) vivebat/ 

De censoribus libri? 

iSron. 346, 22. Cassius Hemina lib. 11 de censoribus: 
et in area et q. s. librorum de censoribus menioria 
nno Nonii nititur testimonio, ne eo quidem ab omni 
suspicione vacuo. v. Luc. Muelleri adnotationem, qui hic 
quoque annales indicari contra Hertzium (de hist. 1871 
p. 2) post alios defendit. 

Liber IL 

Non. 1. e. — et in area in Capitolio signa quae 
erant demoliunt. 



6. Q. FABIUS MAXIMUS SERVILIANUS 

cos. 612/142. 

Macrobius (v. infra) eum iuris pontificii libros scrip- 
sisse refert; sed sunt qui putent errore hunc pro Servio 
Fabio Pictore (II, 1) nominari. 

luris pontificii libri . . . 
Liber XIL 

Macrob. 1, 16, 25. — sed et Fabius Maximus 
Servilianus pontifex in libro duodecimo negat oportere 
atro die parentare, quia tunc quoque lanum lovemque 
praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet. 



5. L. CASSIUS HEMINA — 6. Q. FABIUS - 7. L. FURIUS 29 



7. L. FURIUS PHILUS 

cos. 618/136. 

Cicero Brut. 108 ^perbene latine loqui putabatur 
litteratiusque quam ceteri^ 

Carmen quo dii evocantur quodque Macrobio auctore 
Sammonicus Serenus sive pater sive filius secundo p. Ch. 
saeculo ^in cuiusdam Furii vetustissimo libro repperisse 
professus est', ex huius Furii libro desumptum esse veri- 
simile videtur. 

Quod ad argumentum libri, conicere licet, de con- 
sulis officio vel de re militari eum fuisse. Huschke cum 
aliis iuris sacri librum fuisse putat. pontifices et ad 
evocandos deos et ad devovenda oppida praesto fuisse, si 
res in Italia agebatur, traditum est. Preller- Jordan 
Rom. Mythologie I 139. 

Macrob. sat. 3, 9 §§ 6 — 13. — repperi in libro 
quinto rerum recoDditaram Sammonici Sereni utrum- 
que carmen, quod ille se in cuiusdam Furii vetustissimo 
libro repperisse professus est. est autem carmen 
huiusmodi, quo di evocantur, cum oppugnatione civi- 
tas cingitur: 

si deus si dea est, cui populus civitasqiie Carthagi- 
niensis est in tutelaj teque maxime, ille qui urbis huius 
popidique tutelam recepisti, precor venerorqne veniamque 
a voiis petOj vt vos populum civitatemque Carthaginien- 
sem deseratis, loca templa sacra urbemque eorum relin- 
quatis, ahsque his aheatis eique populo civitati metum 
formidinem ohlivionem iniciatis^ propitiique^ Romam ad 
me meosque veniatis, nostraque vohis loca templa sacra 
urhs acceptior prohatiorque sit, mihique populoque JRomano 
militihusque meis praepositi sitiSy^ ut sciamus intelle- 
gamusque. si ita feceritis, voveo vohis templa ludosque 
facturum. 

1 Coni. HuschJce pro proditique. 2 Husclike supplet: 
idque faciatis extis. 



30 III. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



In eadem verba liostias fieri oportet auctoritatem- 
que videri extorum, ut ea promittant futura. 

Urbes vero exercitusque sic devoventur iam nu- 
minibus evocatis; sed dictatores imperatoresque soli 
possunt devovere his verbis: Dis pater Veiovis Manes, 
sive quo alio nomine fas est nominare, ut omnes illam 
urhem Carthaginem exercitumque j quem ego me sentio 
dicere, fuga formidine terroreque compleatis, quique ad- 
versim legiones exercitumque nostrum arma telaque ferent, 
uti vos eum exercitum eos hosfes eosque homines uries 
agrosque eorum et qui in his locis regionihusque agris 
urhihusve hahitant^ ahducatis, lumine supero privetis 
exercitumque hostium urhes agrosque eorum, quos me 
sentio dicere, uti vos eas urhes agrosque capita aetates- 
que^ eorum devotas consecratasque haheatis illis legihus, 
quihus quandoque sunt maxime hostes devoti. eosque ego 
vicarios pro me fide magistratuque meo pro popido 
Bomano exercitihus legionihusque nostris do devoveo, ut 
me meamque fdem imperiumque legiones exercitumque 
nostrum, qui in his rebus gerundis sunt, hene salvos 
siritis esse. si haec ita faxitis, ut ego sciam sentiam 
intelligamque , tunc quisquis hoc votum faxit, uhi faxit, 
recte factum esto ovihus atris trihus. (tey^ Tellus mater 
teque luppiter ohtestor. cum Tellurem dicit, manibus 
terram tangit; cum lovem dicit, manus ad caelum 
toUit; cum votum recipere dicit, manibus pectus tangit.^ 



8. SER. FABIUS PICTOR 

Cic. Brut. 81 'Ser. Fulvius (cos. 619/135) et una 
Ser. Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis 
bene peritus'. 

1 Huschhio legendum videtur habitatoresque. 2 HuschJce 
supplevit. 3 Beliqua non recepi, cum Furii non esse verba 
Sammonici demonstrent: in antiquitatibus autem baec oppida 
inveni devota rel. 



8. SERV. FAB. PICT. — 9. P. LICIN. CRASSUS DIV. MUC. 31 



Fortasse huius Fabii iuris pontificii libri fuerunt, 
quos supra (III, 6) Quinto Fabio adscripsi. cf. Teuffel- 
Sehwabe § 133, 3. 



9. P. LICINIUS CRASSUS DIVES MUCIANUS 

P. Mucii cos. 579/175 filius et P. Mucii cos. 621/133 
frater a. P. Licinio Crasso Divite cos. 594/205 adoptatus, 
cos. 623/131, pontifex maximus, in Asia Aristonicum 
regem debellans decessit 624/130. 

A patre institutus (Momi ius civile cognoverat') 
fuit non solum probatus orator sed etiam iuris peritus 
qui plurimum consulebatur. Cic. Brut. 98. Gell. 1, 13, 10. 
fratri solitus est dicere, "^neque illum in iure civili satis 
facere posse nisi dicendi copiam assumpsisset . ., neque 
se ante causas amicorum tractare atque agere coepisse, 
quam ius civile didicisset'. Pomponius § 40 hunc et 
oratorem L. Crassum confundere videtur. 

Auditores eius fuerunt et Eutilius Eufus (Cic. de 
off. 2, 47) et filius Quintus. 

Responsa. 

Cic. Brut. 98 ^in eo . . constat . . . fuisse maximam 
. . gratiam, cum et consuleretur plurimum.^ Cic. de 
orat. 1, 239 ^equidem hoc saepe audivi . .. accessisse 
ad Crassum consulendi causa quendam rusticanum, qui 
cum Crassum seduxisset atque ad eum retulisset respon- 
sumque ab eo verum magis quam ad suam rem accommo- 
datum abstulisset, ut eum tristem Galba vidit, . . quaesivit, 
, . qua de re ad Crassum retulisset, .... deinde ipsum 
Crassum manu prehendit et heus tu, inquit, quid tibi in 
mentem venit ita respondere? tum illi fidenter homo 
peritissimus confirmare, ita se rem habere, ut respondisset, 
nec dubium esse posse. Galba autem . . . multas simili- 
tudines afferre multaque pro aequitate contra ius dicere, 
atque illum, cum disserendo par esse non posset, . . . 



32 111. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



ad auctores confugisse et id quod ipse diceret, et in 
P. Mucii fratris sui libris et in Sex. Aelii commentariis 
scriptum protulisse . / 

NuUa exstant responsa. 



10. P. MUCIUS SCAEVOLA 

praetor 618/136, cos. 621/133, pont. max. 623/131. 

Pomponius § 39 "^post hos fuerunt Publius Mucius 
et Brutus et Manilius, qui fundaverunt ius civile. ex his 
Publius Mucius etiam decem libeilos reliquit'. 

Mucius pontificem bonum neminem esse dicere sole- 
bat nisi qui ius civile nosset (Cic. de leg. 2, 47), id quod 
negabaut alii: ^si vos (Scaevolae) tantummodo pontifices 
essetis, pontificalis maneret auctoritas; sed quod iidem 
iuris civilis estis peritissimi, bac scientia illam eluditis' 
Cic. de leg. 2, 52. '^Scipionis Nasicae vel haec verba de 
P. Mucio feruntur: »consul, dum iuris ordinem sequitur, 
id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium 
corruat«.' Val. Max. 3, 2, 17. 

Eesponsa. 

Non pauca de iure sacro, de iure belli, de iure 
dotis, de stillicidio, de furto exstant. quae ad ius sacrum 
pertinent, praetermisit Leuel. 

1. D. 24, 3; 66 pr. lavolenus libro sexto ex poste- 
rioribus Labeonis (P. 227). — In his rebus, quas praeter 
numeratam pecuniam doti vir habet, dolum malum et 
culpam eum praestare oportere Servius ait. ea sen- 
tentia Publii Mucii est; nam is in Licinia Gracchi 
uxore statuit, quod res dotales in ea seditione, qua 
Gracchus occisus erat, perissent [ait], quia Gracchi 
culpa ea seditio facta esset, Liciniae praestari oportere. 

2. Cicero top. 4,24. — ... ut si ita respondeas: 
quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium 



10. P. MUCIUS SCAEYOLA 



33 



dixerit, quo parietis communis tegendi causa tectum 
proiceretur, ex quo in tectum eius aedis, qui prote- 
xisset, aqua proflueret, id tibi ius videri. 

3. Auct. ad Herenn. 2, 13, 19. — C. Caelius iudex 
absolvit iniuriarum eum, qui Lucilium poetam in scena 
nominatim laeserat, P. Mucius eum, qui L. Accium 
poetam nominaverat, condemnavit. 

4. Gell. 17, 7, 3 , . . — Q. Scaevola patrem suum 
et Brutum et Manilium . . . quaesisse ait dubitasse- 
que, utrumne in post facta modo furta lex (Atinia) 
valeret an etiam in ante facta, quoniam ^subruptum 
erit' utrumque tempus videretur ostendere, tam prae- 
teritum quam futurum. 

5. Cicero de fin. 1,4, 12. — an, partus ancillae sitne 
in fructu liabendus, disseretur inter principes civitatis, 
P. Scaevolam Maniumque Manilium . . . 

6. Cicero pro domo 53, 137. — P. Scaevola pon- 
tifex maximus pro coUegio respondit: quod in loco 
publico Licinia, Gai filia, iniussu populi dedicasset, 
sacrum non viderier. 

7. Cicero de leg. 2, 22, 57. — ... itaque in eo, 
qui in nave necatus, deinde in mare proiectus esset, 
decrevit P. Mucius familiam puram, quod os supra 
terram non exstaret; porcam heredi esse contractam, 
et habendas triduum ferias, et porco femina piaculum 
pati; si in mari mortuus esset, eadem praeter piacu- 
lum et ferias. 

8^ Cicero de leg, 2, 21, 52. 53. — placuit P. Scae- 
volae et Ti. Coruncanio, pontificibus maximis, itemque 
ceteris, eos, qui tantundem caperent, quantum omnes 
heredeg, sacris alligari. habeo ius pontificium. quid 
huc accessit ex iure civili? partitionis caput scriptum 
caute, ut centum nummi deducerentur: inventa est 
ratio, cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. qua- 
si hoc qui testamentum faciebat, cavere noluisset, 
admonet iurisconsultus, hic quidem ipse Mucius, pon- 
tifex idem, ut minus capiat quam omnibus heredibus 

lurispr. antehad?. rell. ed. Bremer. 3 



34 ni. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



relinquatur: supra dicebant, quicquid cepisset, ad- 
stringi: rursus sacris liberantur. 

8^ Cicero de leg. 2, 20, 50. — atque etiam hoc 
dant Scaevolae, quom est partitio, ut, si in testamento 
deducta summa centum nummum^ non sit, ipsique 
minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur, 
sacris ne alligetur. in donatione hoc iidem secus 
interpretantur: et quod interfamilias in eius donatione, 
qui in eius potestate esset, approbavit, ratum est; 
quod eo insciente factum est, si is id non approbat, 
ratum non est. 

9. D. 50, 7, 18 Pomponius libro trigensimo sep- 
timo ad Quintum Mucium (P. 320). — eum, qui lega- 
tum pulsasset, Quintus Mucius dedi hostibus, quorum 
erant legati, solitus est respondere. 

Quem hostes si non recepissent, quaesitum est, 
an civis Romanus maneret: quibusdam existimantibus 
manere, aliis contra, quia quem semel populus iussisset 
dedi, ex civitate expulsisse videretur, sicut faceret, cum 
aqua et igni interdiceret. in qua sententia videtur 
Publius Mucius fuisse. id autem maxime quaesitum 
est in Hostilio Mancino, quem Numantini sibi dedi- 
tum non acceperunt: de quo tamen lex postea lata est, 
ut esset civis Romanus, et praeturam quoque gessisse 
dicitur. 

De iure civili (?) libri decem. 

Utrum libelli decem illi quos Mucius reliquit singu- 
lares fuerint an in unum corpus coniuncti, quaeritur. 
ego Sexti Aelii commentariis similes fuisse ex Cic. de 
orat. 1, 239 colligo '^et in P. Mucii patris sui libris et 
in Sex. Aeli commentariis scriptum^. responsorum certe 
partem in libros Mucium retulisse verisimile est. rerum 
ordo ne divinari quidem potest. 

1 Mommsen (BicMers Jahrh. 17, 13) non quod hodie legitur 
*'scripta', sed potius scn scriptum fuisse optime conicit. 



11. C. SEMPRONIUS TUDITANUS 35 



11. C. SEMPRONIUS TUDITANUS 

quaestor 609/145, praetor 622/132, cos. 625/129. 
Praeter annales etiam magistratunm libros conscripsit. 

Magistratuum libri. 

De fragmentis quae bis libris adtribuenda videantur, 
V. H. Peter hist. rell. 1, 142 et Teuffel-Scbwabe § 138, 2. 
cf. Mommsen Staatsrecbt I^, 4. rerum ordo cognosci 
nequit, cum tantum ex libris tertio et tertio decimo frag- 
menta afferantur. 

Liber IIL 

1. Macrob. sat. 1, 13, 21. — (Qaando autem pri- 
mum intercalatum sit varie refertur . . .) Tuditanus refert 
libro tertio magistratuum decem viros, qui decem 
tabulis duas addiderunt, de intercalando populum 
rogasse. 

Liber XIIL 

2. Gell. 13, 15, 4. — . . . liber M. Messalae auguris 
de auspiciis primus . . . ex eo libro verba ipsius Mes- 
salae subscripsimus: . . . Praetor, etsi conlega consulis 
est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, 
ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec 
tempora servatum est et ut in commentario tertio 
decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus prae- 
tor, maius habet consul, et a minore imperio maius 
aut maior <(a minor)>e coUega rogari iure non potest. 

Eidem libro attribuas 

3. Plin. h. n. 13, 84 sq. — Cassius Hemina, vetu- 
stissimus auctor annalium, quarto eorum libro prodidit 
Cn. Terentium scribam agrum suum in laniculo repa- 
stinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae 
regnavit, situs fuisset. in eadem libros eius repertos 
P. Cornelio L. f. Cethego M. Baebio 0. f. Tamphilo 
coss . . . eosque combustos a Q. Petilio praetore, quia 

3* 



36 ni. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



philosophiae scripta essent. hoc idem tradit Piso 
Censorius primo commentariorum, sed libros septem 
iuris pontificii totidemque Pythagoricos fuisse, Tudi- 
tanus tertio decumo^ Numae decretorum fuisse. 

Ex incertis libris. 

4. Macrob. sat. 1, 16^ 32. — harum (nundinarum) 
originem quidem Romulo adsignant, quem communi- 
cato regno cum Tito Tatio sacrificiis et sodalitatibus 
institutis nundinas quoque adiecisse commemorant^ 
sicut Tuditanus adfirmat. 

5. Ascon. ad (Cicer.) Cornel. p. 76 Or. 68 K. — 
Ceterum quidam non duos tribunos plebis, ut Cicero 
dicit^ sed quinque tradunt creatos tum (in monte 
sacro) esse, singulos ex singulis classibus. sunt tamen, 
qui eundem illum duorum numerum quem Cicero 
ponant^ inter quos Tuditanus et Pomponius Atticus 
Livius quoque noster. idem hic et Tuditanus adiciunt 
tres praeterea ab illis duobus sibi coliegas creatos 
esse. nomina duorum qui primi creati sant, haec tra- 
duntur: L. Licinius L. f. Bellutus, L. Albinius C. f. 
Paterculus. 



12- Q. MUCIUS SCAEVOLA AUGUR 

natus circiter 593/161, cos. 637/117, mortuus post 666/88. 

Cicero Brut. 102 ^Mucius autem augur . . oratorum 
in numero non fuit, iuris civilis intelligentia atque omni 
prudentiae genere praestitit'. senem Cicero sumpta virili 
toga 665/89 audiit. Laelius 1, 1. 

Responsa. 

Cicero pro Balbo 20. Q. Scaevola ille augur, cum 
de iure praediatoris consuleretur, homo iuris peritissimus, 

1 aliter H. Peter rell I p. CCXL Cf. Teuff\l-Schivahe l c. 



12. Q. MUCIUS SCAEV. - 13. M. lUNIUS GRACCHAN. 37 

consultores suos nonnunquam ad Furium et Cascellium 
praediatores reiiciebat. 



13. M. lUNIUS GEACCHANUS 

Plin. n. h. 33, 36 ^lunius, . . . qui ab amicitia eius 
(sc. C. Gracchi) Gracchanus appellatus est, scriptum 
reliquit' et q. s., v. fr. 9. 

Cic. de leg. 3, 20, 49 ^Atticus . . . faciendum tibi est, 
ut . . . de potestatum iure disputes. Marcus . . . pluribus 
verbis scripsit ad patrem tuum M. lunius sodalis, perite 
meo quidem iudicio et diligenter.^ Commentariorum 
nomine hoc ipsum opus Yarronem designare (de L. L. 6, 95) 
contra Huschkium arbitror. 

De potestatibus libri ad Pomponium. 

Septem minimum libri fuerunt. rerum ordo cognosci 
nequit. 

Liber VIL 

1. D. 1, 13, 1 pr. Ulpianus libro singulari de 
officio quaestoris (P. 2252). — Gracchanus . . . lunius 
libro septimo de potestatibus etiam ipsum Romulum 
et Numam Pompilium binos quaestores habuisse^ 
quos ipsi non sua voce, sed populi suffragio crearent, 
refert. 

2. Ibid. § 1. — et a genere quaerendi quaestores 
initio dictos et lunius et Trebatius et Fenestella scribunt. 

Ex incertis libris. 

2. Censorin. 20. — Annum vertentem Romae 
Licinius quidem Macer et postea Fenestella statim ab 
initio duodecim mensium fuisse scripserunt. sed magis 
lunio Gracchano et Fulvio et Varroni et Suetonio 
aliisque credendum, qui decem mensium putaverunt 
fuisse ut tunc Albanis erat, unde orti Romani. 



38 ni. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



Postea sive a Numa, ut ait Fulvius, sive, ut lunius, 
a Tarquinio duodecim facti sunt menses et dies CCCLV, 
quamvis luna duodecim suis mensibus CCCLIIII dies 
videatur explere. 

3^ Varro de L. L. 6,4,33. 34. — Mensium nomina 
fere aperta sunt, si a Martio, ut antiqui constituerunt, 
numeres. nam primus a Marte, secundus, ut Ful- 
vius scribit et lunius, a Venere, quod ea sit Aphrodite; 
quoius nomen ego antiquis litteris quod nusquam in- 
veni, magis puto dictum quod ver omnia aperit, 
Aprilem, tertius a maioribus Maius, quartus a 
iunioribus dictus lunius. dehinc quintus Quintilis 
et sic deinceps usque ad Decembrem a numero. ad 
hos qui additi, prior a principe deo lanuarius appella- 
tus; posterior, ut idem dicunt scriptores, ab diis 
inferis Februarius appellatus, quod tum his paren- 
tetur. 

3^ Censorin. 22. — Nomina decem mensibus anti- 
quis Romulum fecisse Fulvius et lunius auctores sunt: 
et quidem duos primos a parentibus suis nominasse 
Martium a Marte patre, Aprilem ab Aphrodite, id est 
Venere, unde maiores eius oriundi dicebantur: pro- 
ximos duos a populo, Maium a maioribus natu, 
lunium a iunioribus, ceteros ab ordine, quo singuli 
erant, Quintilem usque ad Decembrem perinde a 
numero. 

4. Macrob. sat. 1, 13, 20. — lunius Servium Tulli- 
um regem primum intercalasse commemorat. 

5. Varro de L. L. 5, 7, 42. — Antiquum oppidum 
in hoc fuisse Saturnia scribitur. eius vestigia etiam 
nunc inanent tria: quod Saturni fanum in faucibus; 
quod Saturnia porta, quam lunius scribit ibi, quam 
nunc vocant Pandanam; quod post aedem Saturni in 
aedificiorum legibus privatis parietes postici muri 
sunt scripti. 

6. Ibid. 5, 7, 48. — Subura lunius scribit ab 
eo, quod fuerit sub antiqua urbe. 



13. M. lUNIUS GRACCHANUS 



39 



7. Ibid. de L. L. 5, 9, 55. — Luceres, ut lunius, 
a Lucumone. 

8. Plin. h. n. 33,35. — Celeres sub Romulo 
regibusque sunt appellati, deinde flexuntes, postea 
trossuli, cum oppidum in Tuscis citra Volsinios p. VIIII 
sine uUo peditum adiumento cepissent eius vocabuli, 
idque duravit ultra C. Gracchum. lunius certe , . . 
scriptum reliquit his verbis: ^Quod ad equestrem 
ordinem attinet^ antea trossulos vocdbant, nunc equites 
vocant ideo quia non intelligunt, trossulos nomen quid 
valeat multosque pudet eo nomine appellari' et causam, 
quae supra indicata est, exponit invitosque etiamnum 
tamen trossulos vocari, 

9. Varro de L. L. 6, 95. — hoc (inlicium) nunc 
aliter fit atque olim, quod augur consuli adest tum 
cum exercitus imperatur ac praeit quid eum dicere 
oporteat consul. auguri imperare solet, ut inlicium 
vocet, non accenso aut praeconi; id inceptum credo, 
cum non adesset accensus, et nihil intererat cui im- 
peraret, et dicis causa fiebant quaedam neque item 
facta neque item dicta semper. hoc ipsum inlicium 
scriptum inveni in M. lunii commentariis, quod tamen 
ibi idem est quod illicit et illexit . . . 

10. Gell. 14, 8, 1. — Praefectum urbi Latinarum 
causa relictum senatum habere posse lunius negat, 
quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat 
sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat, 
quae non sit senatoria. 

11. Fest. V. publica pondera p. 246. — Publica 
pondera <(ad legitimam normam exacta esse^ ex ea 
causa lunius in . . . <colligi)>t quod duo Silii, P. et 
M., trib. pleb., rogarunt his verbis: Ex pondeeibus 

PUBLICIS, QUIBUS HAC TEMPESTATE POPULUS OETIER 
SOLET, UTI COAEQUATUR SE DOLO MALO, UTI QUA- 
DRANTAL VINI OCTOGINTA PONDO SIET, CONGIUS VINI 
DECEM P(ONDO) SIET, SEX SEXTARI CONGIUS SIET VINI, 
DUODEQUINQUAGINTA SEXTARI QUADRANTAL SIET VINL 



40 in. SEPTIMI SAEC. lUHIS CONSULT. SERIES PRIMA 



SEXTARIUS AEQUUS AEQUO CUM LIBRARIO SIET, SEX 
DECEMQUE LIBRARI IN MODIO SIENT. SI QUIS MAGI- 
STRATUS ADVERSUS HAC d(oLO) m(aLO) PONDERA 
MODIOSQUE VASAQUE PUBLICA MODICA MINORA MAIO- 
RAVE FAXIT lUSSERITVE FIERI, DOLUMVE ADDUIT, QUO 
EA FIANT, EUM QUIS VOLET MAGISTRATUS MULTARE^ 
DUM MINORE PARTI FAMILIAS TAXAT LICETO; . SIVE 
QUIS IM SACRUM lUDICARE VOLUERIT, LICETO. 

Secundum recensioniim in Brunsii font.^ p. 46 pro- 
positam. 



14. C. MARCIUS FIGULUS 

filius consulis 592/162 et 598/156, ipse consulatum 
adeptus non est. 

Valer. Max. 9,3,2 ^C. Figulum mansuetissimum, 
pacato iuris iudicio (studio?) celeberrimum' . . . 

Eesponsa. 

Valer. Max. 1. c. ^consulatus . . . repulsae dolore 
accensus . . ., cum ad eum postero comitiorum die multi 
consulendi causa venissent, omnes dimisit praefatus: an 
Yos consulere scitis, consulem facere nescitis?' nulla 
exstant responsa. 



15. HOSTILIUS? 

Cic. de orat. 1, 57, 245 "^et credo in illa militis 
causa, si tu aut heredem aut militem defendisses, ad 
Hostilianas te actiones, non ad tuam vim et oratoriam 
facultatem contulisses . . fortasse idem Hostilius, quem 
Priscianus G. L. 2, 270 (^Hostilius in I annali') nominat. 
cum Ciceronis verba illa iuris consultorum formulas et 
actiones oratoriae facultati opponere videantur, Hostilius 
iuris peritus fuisse et actiones composuisse censendus est. 



i4.MARC.FIG.— 15.H0ST.? — le.INC.RESP. - 17.LIB.SP. 41 



Actionum libri? 

A. Pernice ^legem Hostiliam' pr. I. 4, 10 laudatam 
in memoriam revocat, qna ^permissum est furti agere 
eorum nomine, qui apud hostes essent aut rei publicae 
causa. abessent quive in eorum cuius tutela essent'. 
cf. Theoplail. p. 462. formulam ab Hostilio propositam 
posteri pro lege habuisse videntur. 



16. INCERTI RESPONSUM 

D. 49, 15, 5 Pomponius libro trigensimo septimo 
ad Quintum Mucium (P. 319). — . . . in Atilio Regulo, 
quem Carthaginienses Romam miserunt, responsum 
est, non esse eum postliminio reversum. 



17. LIBRI spumi 

Cicero de or. 2, 224 ^tum ex libro tertio, in quo 
finem scribendi fecit (tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, 
sunt veri Bruti libri)' et q. s. Pomponius § 39 ^ .. Publius 
Mucius . . . decem libellos reliquit, Brutus septem, Mani- 
lius tres'. quae verba viri docti ita mutare volunt, ut 
'^Manilius septem, Brutus tres^ legatur. cf. p. 26. sed 
res vel ita explicari potest, ut Bruti libris iam Ciceronis 
aetate spurios additos fuisse statuamus, quos Pomponius 
vel auctor eius a genuinis non seiunxerit. Krueger p. 56. 



IV. SEPTIMI SAECULI 
lUEIS CONSULTOEUM SERIES ALTERA 

1. Q. Aelius Tubero. — 2. L. Caelius Autipater. — 3. Sex. 
Pompeius. — 4. P. Rutilius Rufus. — 5. L. Licinius Crassus. — 
6 C. (Viseilius) Aculeo. — 7. Q. Mucius Scaevola. 

1. Q. AELIUS TUBERO 

L. Aemilii Pauli nepos et Africani minoris conso- 
brinus, Panaetii discipulus, praetor circiter 631/123, cos. 
suff. 636/118. 

Pomponius § 44 '^ab his (P. Mucio, Bruto et Ma- 
nilio) profecti sunt . . . Quintus Tubero ille stoicus, Pan- 
sae (1. Panaetii) auditor, qui et ipse consul'. Cicero apud 
GelL 1, 22, 7 ^nec vero scientia iuris maioribus suis 
Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit'. Brut. 
117 Sita severus et congruens cum ea disciplina quam 
colebat, paulo etiam durior . . . fuit autem constans civis 
et fortis et in primis C. Graccho moiestus'. 

Libri de iure publico non huius, sed alterius Q. Tube- 
ronis, qui Ofilium secutus est, videntur esse. 



2. L. CAELIUS ANTIPATER 

Cicero Brut. 102 ^scriptor, quem ad modum videtis, 
fuit, ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, 
multorum etiam^ ut L. Crassi (614/140 nati) magister.^ 



1 . AEL. TUB. — 2. CAEL. AN T. — 3. S. POMP. — 4. RUT. RUF. 43 



Pomponius § 40 ^Caelius Antipater, qui historias con- 
scripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam 
dedif. Teuffel-Schwabe § 137, 5. 



3. SEXTUS POMPEIUS 

Cn. Pompeii magni patruus. Cicero Brut. 47, 175 
^Sextus frater eius (Cn. Pompei) praestantissimum ingenium 
contulerat ad summam iuris civilis et ad perfectam geo- 
metriae et rerum stoicarum scientiam'. Pomponius § 44 
^etiam Sextus Pompeius Gnaei Pompeii patruus fuit eo- 
dem tempore', sc. quo P. Rutilius Rufus, A. Verginius et 
Q. Tubero. 



4. P. RUTILIUS RUPUS 

trib. mil. 620/134, praetor incerti anni, cos. 649/105, 
legatus^ Q. Mucii Scaevolae proconsulis Asiae 654/100, 
662/92 vel insequenti anno a publicanis de repetundis 
calumnia postulatus et condemnatus primum Smjrnam, 
deinde Mytilenen se contulit, ubi post 676/78 mor- 
tuus est. 

Vellei. 2, 13. 12 Wir non saeculi sui, sed omnis 
aevi optumus^ Cicero Brut. 113 ^doctus vir et graecis 
litteris eruditus , Panaetii auditor, prope perfectus in 
stoicis'. de offic. 2, 47 Rutilii adolescentiam ad opi- 
nionem et innocentiae et iuris scientiae P. Mucii commen- 
davit domus'. 

Praetor patronorum licentiam edicto coercuit (D. 38, 2, 1 
§ 1 Ulpianus libro quadragensimo secundo ad edictum 
P. 1149. ^Et quidem primus praetor Rutilius edixit se 
amplius non daturum patrono quam operarum et societatis 

1 Pomponkis § 40 errore ipstm BiUilhm, ''Asiae procon- 
sulem' dicit. 



44 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



actionem, videlicet si hoc pepigisset, ut, nisi ei obsequium 
praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus'), 
bonorum venditionem, ut ferebatur, et novam acfcionis spe- 
ciem, Eutilianam postea nominatam, introduxit (Gai. 4, 35 
^similiter et bonorum emptor ficto se herede agit, sed inter- 
dum et alio modo agere solet. nam ex persona eius cuius 
bona emerit, sumpta intentione convertit condemnationem 
in suam personam, id est ut quod illius esset vel illi dari 
oporteret, eo nomine adversarius huic condemnetur; quae 
species actionis appellatur Rutiliana, quia a praetore Publio 
Eutilio, qui et bonorum venditionem introduxisse dicitur, 
conparata est^), denique Eutilianae constitutionis auctor 
videtur esse, cuius argumentum nescimus ( Vat. fr. § 1 ^Qui 
a muliere sine tutoris auctoritate sciens rem mancipi emit 
vel falso tutore auctore quem sciit non esse, non videtur 
bona fide emisse . . . lulianus propter Eutilianam constitu- 
tionem eum, qui pretium mulieri dedisset, . . usucapere et 
si ante usucapionem offerat mulier pecuniam, desinere eum 
usucapere'). de alio P. Eutilio cogitat Karlowa II p. 405. 

Eesponsa. 

Cic. Brut. 113 Hdem magnum munus de iure respon- 
dendi sustinebat'. responsa pauca exstant, duo de legatis, 
unum de vicinorum iure; nam Eutilius, qui in Digestis 
laudatur, cur non hic P. Eutilins habendus sit, quod 
Th, Mommsen Symb. Bethm.-Hollweg. obl. p. 92 vult, 
non video. 

D. 33, 9, 3 § 9. Ulpianus libro vicesimo secundo 
ad Sabinum (P. 2641). — Ligna et carbones ceteraque, 
per quae penus conficeretur, an penori legato con- 
tineantur, quaeritur et Quintus Mucius et Ofilius ne- 
gaverunt . . . sed Rutilius et ligna et carbones quae 
non vendendi causa parata sunt, contineri ait. 

l^. Gell. 4, 1, 2. — Ligna quoque et virgas et 
carbones quibus conficeretur penus, quibusdam ait 
(sc. Masurius Sabinus) videri esse in penu. 



4. P. RUTILIUS EUFUS 



45 



2. D. 7, 8, 10 § 3. Ulpianus libro septimo decimo 
ad Sabinum (P. 2576). Utrum autem unius anni sit 
habitatio an usque ad vitam, apud veteres quaesitum 
est: et Rutilius donec vivat, habitationem com- 
petere ait. 

3. D. 43; 27, 1 § 2. Ulpianus libro septuagensimo 
primo ad edictum (P. 1611) — Si arbor aedibus alienis 
impendeat, utrum totam arborem iubeat praetor adimi 
an vero id solum, quod superexcurrit^ quaeritur. et 
Rutilius ait a stirpe excidendam. 

. . . libri? 

An de iure libros scripserit, nescimus. Pomponius 
§ 40 mirae est brevitatis. unus Macrobius 1, 16, 34 
Eutilii scriptum nominat, in quo de nundinis egerit, quem 
locum sumptum esse ex eis libris, quos de vita sua scrip- 
sit, verisimile non est. cum Sempronius Tuditanus in 
libris de magistratibus egerit de nundinis, aliquis coniciat, 
Eutilium similes libros scripsisse. 

Eesponsa sua collegisse atque edidisse non videtur. 

Macrob. 1, 16, 34. — - Rutilius scribit, Romanos 
instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris 
rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure 
ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent, 
et ut scita atque consulta frequentiore populo referren- 
tur, quae trinundino die proposita a singulis atque 
universis facile noscebantur, unde etiam mos tractus, 
ut leges trinundino die promulgarentur. ^ 

1 Quae sequuntur: ^ea re etiam candidatis usus fuit in 
comitium nundinis venire et in colle consistere, unde coram 
possent ab universis videri. sed haec omnia negligentius 
haberi coepta et post abolita, postquam internundino etiam ob 
multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt' Butilii non 
esse videntm. 



46 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



5. L. LlCmiUS L. F. C. N. CRASSUS 

natus 614/140, 636/118 coloniam Narbonem deduxit, 
cos. 659/95, censor 662/92, decessit 663/91. 

Caelii Antipatris (supra IV, 2) auditor, orator opti- 
mus, ^eloquentium iuris peritissimus' (Brut. 145). Pom- 
ponius § 40 ^etiam Sextus Pompeius fuit eodem tempore 
et Caelius Antipater . . . etiam Lucius Crassus frater 
Publii Mucii, c[ui Mucianus^ dictus est: bunc Cicero ait 
iuris consultorum disertissimum'. cf. III, 9 (P. Licinius 
Crassus Dives Mucianus). 

In celebri causa Curiana anno 661/93, ut videtur, 
patronus adversus Q. Mucium dixit, qua de causa pauca 
hic proferam. 

M. Coponius quidam filium postumum quem sperabat, 
heredem instituit et, si institutus antequam in suam tute- 
lam veniret, mortuus esset, M.^ Curium substituit. cum 
filius natus non esset, inter Coponii legitimos heredes et 
M.^ Curium de bereditate lis orta ad centumviros delata 
est, apud quos Q. Mucius (IV, 7) legitimorum lieredum, 
Crassus substituti causam defendit. 

Cicero pro Caecina 34, 69 ^ . Crassus non ita causam 
apud centumviros egit, ut contra iuris consultos diceret, 
sed ut lioc doceret, illud quod Scaevola defendebat, non 
esse iuris, et in eam rem non solum rationes afferret, 
sed etiam Q. Mucio, socero suo multisque peritissimis 
hominibus auctoribus uteretur.' de orat. 1, 39, 180 
^ . quum . . ego defenderem, hac eum mente fuisse , qui 
testamentum fecisset, ut si filius non esset, qui in suam 
tutelam veniret, M.' Curius esset heres'. de orat. 1, 243 
\ . et politissimis facetiis pellexisti, quum et illud nimium 
acumen illuderes et admirarere ingenium Scaevolae, qui 
excogitasset, nasci prius oportere quam emori, quumque 
multa colligeres et ex legibus et ex senatus consultis et 
ex vita ac sermone communi.^ Brut. 53 ^ . Crassus . . 

1 Fl. Munianus. 



5. L. LICINIUS L. F. C. N. CRASSUS. 



47 



exorsus est . . . hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, 
hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam 
tutelam veniret, sive non natus sive ante mortuus, Curius 
heres ut esset, ita scribere plerosque et id valere et 
valuisse semper . . . deinde aequum bonum, testamentorum 
sententias voluntatesque tutatus est, quanta esset in 
verbis captio, quum in ceteris rebus, tum in testamentis, 
si negligerentur voluntates, quantum sibi potentiam Scae- 
vola assumeret, si nemo auderet testamentum facere postea 
nisi de illius sententia.' Top. 10, 44 ^ex eodem simili- 
tudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in Curiana 
causa exemplis plurimis usus est, agens de eo, qui testa- 
mento sic heredem instituisset, ut si filius natus esset 
in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam 
tutelam venisset, secundus heres hereditatem obtineret.' 



Licinius Crassus eidem Ciceroni de orat. II, 141 sq. 
si credimus, de iure civili in artem redigendo scribere 
sibi proposuerat. ^Perpetui iuris et universi generis 
quaestio non hominum nomina, sed rationem dicendi et 
argumentorum fontes desiderat, in quo etiam isti nos 
iuris consulti impediunt a discendoque deterrent . . . sed 
haec Crassus . . . aliquando nobis expediet et exponet 
descripta generatim. est enim . . . heri nobis ille hoc . . . 
pollicitus, se ius civile, quod nunc ditfusum et dissipatum 
est, in certa genera coacturum et ad artem facilem 
redacturum.' cf. orat. I, 190 ^si enim aut mihi facere 
licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me 
impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne 
ius civile in genera digerat, «quae perpauca sunt, deinde 
eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum 
propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam 
artem iuris civilis habebitis, magis magnum atque uberem 
quam difficilem et obscuram.' 

At Cicero quod ipse sibi proposuit, Crasso videtur 
attribnisse. Teuffel-Schwabe § 154, 4. 



48 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA. 



6. C. (VISELLIUS) ACULEO 

L. Crassi oratoris amicus ius civile ita noverat, ut 
ei praeter Q. Scaevolam nemo de iis qui peritissimi erant, 
anteponeretur. Cic. de or. 2, 2 et 1, 191. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 

natus circa 614/140, tribunus 648/106, aedilis 
650/104, praetor pro consule Asiae 654/100, P. Rutilio 
Rufo legato adsumpto, edictum Asiaticum proposuit, 
publicanorum fraudes fortiter repressit, ita ut provinciales 
in eius bonorem diem festum statuerent et senatus res 
eius gestas proconsulibus exempli causa commendaret, 
pontifex maximus, cos. 659/95, 667/57 in Marii funere 
vulneratus, 672/82 a factione Mariana ante Vestae ima- 
ginem interfectus. 

A patre Publio (III, 10) instructus, iuris pontificii et 
civilis peritissimus, Panaetii amicus (Cicero de orat. 1, 45) 
et a Cicerone (ibid. 1, 230. 231) aperte inter stoicos 
relatus in Asiatico edicto doli exceptionem proposuit his 
verbis: ^extra quam si ita negotium gestum est, ut eo 
stari non opbrteret ex fide bona' (Cicero ad Att. 6, 1, 15), 
a magistratibus et civibus plurimum consultus multorum- 
que praeceptor, ^quamquam nemini se ad docendum dabat', 
'^consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat' 
(Cic. de orat. 144), P. Rutilium Eufum frustra defendit 
et in causa illa Curiana (cf. p. 46) dixit. 

Pontifex maximus de sacris privatis decretum pro- 
posuit et iusiurandum concepisse dicitur, quod in adro- 
gando iuraretur. eundem Scaevolam esse viri docti recte 
sumunt, quem tria genera deorum statuisse Augustinus de 

1 Marquardt Handhuch IV^ non solim edictum anno 637/117 
propositum esse ait (p. 536), sed miro errore etiam Q, Mucium, 
non EutiUurn Mufum, condemnatum esse narrat (p. 64:1, 3). 



6. C. (VISELLIUS) ACULEO — 7. Q, MUCIUS SCAEVOLA 49 



civ. dei 4, 27 Varrone auctore narrat, quique generibus 
duobus, quae poetae et philosophi traderent, aut reiectis 
aut caute admissis traditum illud a principibus civitatis 
genus tenebat atque defendebat. 

Cicero Lael. 1,1 ^ . . pontificem Scaevolam unum 
nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum 
audeo dicere/ L. Crassus apud Ciceronem de orat. 1, 180 
de Q. Mucio baec ait: ^homo omnium et disciplina iuris civilis 
eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus . . . at- 
que, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, 
eloquentium iaris peritissimus.^ 

Quae Cicero de Mucii oratione pro Coponio contra 
Crassum habita (cf. supra p. 46) refert, haec fere sunt. 
Brut. 52 ^ . . qui ex populo, cum Q. Scaevolam pro 
M. Coponio dicentem audiret, . . quidquam politius aut 
elegantius aut omnino melius aut exspectaret aut posse 
fieri putaret? cum is hoc probare vellet, W. Curium, cum 
ita heres institutus esset, si pupillus ante mortuus esset 
quam in suam tutelam venisset, pupillo non nato heredem 
esse non posse, quid ille non dixit de testamentorum iure, 
de antiquis formulis, quid, quemadmodum scribi opor- 
tuisset, si etiam filio non nato heres institueretur, 
quam captiosum esse populo quod scriptum esset, negligi 
et opinione quaeri voluntates et interpretatione d serto- 
rum scripta simplicium hominum pervertere, quam ille 
multa de auctoritate patris sui, qui semper ius illud 
esse defenderat, quam omnino multa de conservando 
iure civili, quae quidem omnia cum perite et scienter, 
tum ita breviter et presse et satis ornate et perele- 
ganter diceret . . .V de orat. 1, 39 \ . , cum Q. Scae- 
vola . . . ex scripto testamentorum iura defenderet ne- 
garetque, nisi postumus et natus et antequam in suam 
tutelam venisset, mortuus esset, heredem eum esse posse, 
qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres 
institutus.' ib. 1, 57 \ ille Mucius paterni iuris defensor 
et quasi patrimonii propugnator sui, quid in illa causa . . . 
attulit, quod de iure civili depromptum videretur? quam 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 4 



50 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



legem recitavit? . . . nempe eius omnis oratio versata est' 
in eo, ut scriptum plurimum valere oportere defenderet.' 

^Q. Mucii auditores fuerunt complures' (Pomponius 
§ 42), inter quos et Cicero (Brut. 306), inter iuriscon- 
sultos ^Aquilius Gallus, Balbus Lucilius, Sextus Papirius^ 
Gaius (forte Titus) Juventius' (Pomponius L c), fortasse 
et Yolcacius, — nam quae apud Pomponium § 45 legun- 
tur: ^Aulus Cascellius Quintus Mucius Volusii auditor^, 
Mommsen ex iis quae Plinius h. n. 8, 40, 144 refert: 
^Vokacium qui Cascellium ius civile docuit' sic scribenda 
esse conicit: ^Quinti Muci auditoris Volcacii auditor', — 
nequaquam autem Servius Sulpicius, quem Pomponius 
§ 43 Quintum Mucium de re amici consuluisse narrat. 
Krueger p. 61. 

Q. Mucium non solum responsa dedisse, sed etiam de 
iure scripsisse traditum est. de iuris civilis libris constat; 
at OQcov liber, quem lustiniani Digesta et index Florentinus 
aeque Q. Mucio attribuunt, dubia movit. primum titulus 
graecus virum quendam doctum (Pauly RealencycL V, 187) 
ita ofifendit, ut librum Cervidio Scaevolae attribuere malit. 
at Q. Mucium in nulla alia re graecissasse vix dici potest. 
definitionum vero usus inprimis apud stoicos reperitur et 
Q. Mucius libro suo oqcov nomen dedisse, ut amico gra- 
tum faceret, potest putari. certe eiusdem fere temporis 
scriptores L. Accius JidccaTtaXLK&v et TlQayiiaxL%(bv libros, 
Soranus ^ETtOTtridcov libros, denique Laevius ^EQcotOTtac- 
yvicov libros scripserunt (Teuffel-Schwabe §§ 134, 7, 8; 
147,1; 150,4). TIbqI oqcov autem scripserunt Spbaerus 
stoicus (Diog. Laert. VIII, 178) et Cbrysippus (ib. 199). 
alios viros doctos similitudo quorundam iuris civilis et 
OQCov libri fragmentorum offendit, ita ut definitiones Mucio 
attributas post eius mortem ex iuris civilis libris excerptas 
esse conicerent. Lenel I coL 763, 4. sed cum utruraque 
opus totum ius civile complecteretur, easdem res iisdem 
vel similibus verbis in utroque a Mucio descriptas essa 
mirum non est. 



7. Q. MUCIUS P. F. R N. SCAEVOLA 



51 



Q. Mucium etiam iuris pontificii libros scripsisse, 
quod Lenel ad Q. Mucium 51 putat, neque traditum est 
neque ex iis, quae Mucius de iure sacro dixisse vel scrip- 
sisse fertur, concludi potest: etenim iuris sacri instituta 
cum iure civili ita coniuncta erant, ut Mucium ea in 
iuris civilis libris explicasse verisimile sit. 

Quod ad res, quae Mucius tractat, attinet, operae 
pretium est monere, nusquam mercaturae et mercatorum 
mentionem fieri, sed principem locum rem rusticam et 
matrimonium obtinere. itaque de agro colendo et de 
opere quod agri colendi causa aratro factum est, de 
fossis agrorum siccandorum causa factis, de itinere aquae, 
de servitutibus praediorum rusticorum, de familia quae 
opus facit vel non facit, de putatore arboris, de agasone, 
de bove, de equa, de ariete, de fundo legato, de lignis 
legatis, quae in fundo sunt, de emptione venditione fundi 
vel arborum similibusque de rebus ubique sermo est 
aeque de matrimonio et de legatis uxori relictis, denique 
de pueris et puellis vel de pupillo et pupilla et de tutela 
agitur. de utraque re sententiam habemus viri ingenium 
ostendens. sic enim ^debere quem meliorem agrum suum 
facere' monet, "^ne vicini deteriorem faciat' (D. 39, 3, 1, 4), et 
posse mulierem, cui domus usus legatus sit, ^et cum marito 
babitare, ne ei matrimonio carendum foret, cum uti velit 
domo^ (D. 7, 8, 4, 1). ceteras res, inprimis negotiationem 
et mercaturam, quasi civibus indignas videtur reliquisse. 

lam scriptorum, quibus Mucii sententiae verbaque 
debentur, libri recensendi sunt. 

Quatuor illos Mucii auditores libros de iure scripsisse 
Pomponius § 42 tradit; ait enim: ^Mucii auditores fue- 
runt . . . ex -quibus Gallum maximae auctoritatis apud 
populum fuisse Servius dicit, omnes tamen hi a Servio 
Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non 
talia extant, ut ea omnes appetant, denique nec versan- 
tur omnino scripta eorum inter manus hominum, sed Ser- 
vius <^iis)> libros suos complevit, pro cuius scriptura ipsorum 
quoque memoria habetur.^ mira haec narratio, quam 



52 IV. SEPTIMl SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



Tribonianus ex duobus eiusdem originis libris compilasse 
videtur (nam quae verbis ^alioquin . . . appetant' dicun- 
tur, aliis verbis '^nec versantur . . . hominum' repetun- 
tur), aperte docet, auditorum iliorum libros eo oblitte- 
ratos fuisse, quod Servius utilissima quaeque ex eis in 
suos transtulerat. 

Cum auditores Mucii sententias libris suis propo- 
suisse conicere liceat, Servii libris, quorum ^prope cen- 
tum et octaginta reliquit', ut fonte primario uti posse- 
mus. at vel eorum librorum pauca tantum fragmenta 
servata sunt et in his Galli quidem nomen nonnunquam, 
nunquam autem Balbi Lucilii aut Sext. Papirii aut Gaii 
(Titi?) luventii nomen reperitur. neque in posterorum 
libris horum trium nomen usquam invenitur. at fortasse, 
quae apud Varronem et Festum Muciana legimus, ex 
auditorum libris desumpta sunt. 

Primus itaque fous Ciceronis scripta sunt, scilicet 
de legibus libri (coepti 702/51, continuati 708/46), To- 
pica ad T. Trebatium (scripta 710/44) et de officiis 
libri ad Marcum filium (eodem tempore compositi). ac- 
cedunt Varronis libri de lingua Latina (711/43 editi), 
Plinii historiae naturalis et A. Gellii noctium Atticarum 
libri, denique Festi epitome. 

Deinceps iuris consulti ii recensendi sunt, qui Mucium 
vel laudant vei de eo scripserunt. in primis Servius 
ille Sulpicius Eufus, a Cicerone fortasse ultra meritum 
laudatus reprehensa Scaevolae capita scripsit, quorum 
fragmenta pauca apud Gellium 4, 1, 17. 20 et in lusti- 
niani Digestis servata sunt. alium Ciceronis amicum, 
Trebatium Testam, in nonnullis lustiniani Digestorum 
locis Mucium aeque impugnare videmus. ex altera parte 
non modo C. Aquilius Gallus, Mucii auditor, sed et 
Aulus Ofilius, Caesaris amicus, Q. Mucium secutus est. 

Antistium Labeonem et Masurium Sabinum Mucii 
sententiarum maximam rationem habuisse videmus; contra 
in Cassii Longini et in Proculi fragmentis Mucii nomen 
nusquam legitur. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



53 



Titius Aristo, Plinii amicns, Mucianae cautionis uti- 
litatem definivit, et luventius Celsus (cos. II a. 129) in 
Digestorum libris Mucium nonnunquam laudat. Laelius 
vero Felix et S. Pomponius ^ad Q. Mucium' libros scrip- 
serunt, quam multos ille, nescimus, Pomponius non minus 
quam triginta novem. ex illius tantum libro primo 
Gellius 15, 27 pauca profert, ex Pomponii libris in lusti- 
niani Digesta plura fragmenta recepta sunt (P. 219 — 325). 

Secutus est Gaius, qui libros ex Q. Mucio se fecisse 
scribit Tnst. I, 188 (*^in his libris quos ex Q. Mucio feci- 
mus'). quorum librorum praeterea ne minimum quidem 
vestigium servatum videtur; nam quod Boecking Gai. ed. V 
p. XI coniecit, Pomponium ea quae vicesimo secundo 
libro ad Q. Mucium D. 45, 3, 39 ^Gaium nostrum' dixisse 
tradat, ex Gai illis libris desumpsisse probari nequit. Lenel, 
qui ubi de Gaio agit (P. 482), coniecturam non reicit, 
ubi de Pomponio agit (P. 285), verba illa a Triboniano 
adscripta esse putat. 

Salvius lulianus, qui Hadriani iussu edictum perpe- 
tuum composuit, in Digestorum librorum fragmentis 
Q. Mucium bis tantum laudat. Venuleius Saturninus in 
stipulationum libris sub Antonino Pio et M. Aurelio scriptis 
(Krueger p. 180) Mucium et laudat et sequitur. 

Cum Cervidius Scaevola, imperatoris Marci consili- 
arius, qui et Servium et Aquilium nominat, Q. Mucium 
nusquam laudet, Aemilius Papinianus eumdem non modo 
in libris Quaestionum Severo imperatore scriptis et in 
Responsorum Severo et Caracalla imperatoribus com- 
positis, sed etiam in Definitionum libris allegat. in 
Domitii quoque Dlpiani et in lulii Pauli libris Mucius 
saepius laudatur neque solum in iis quos ad Sabinum, 
sed etiam quos ad edictum scripserunt, cum in talibus 
libris ante Severi tempora scriptis Mucii nomen nusquam 
inveniatur. notandum denique est, Paulum in Responsorum 
libris Alexandri Severi tempore editis Q. Mucii nomine 
eodem modo uti, quo iuris consulti Seii et Titii nomini- 
bus uti solent: nam D. 33,4, 11 ait ^Seia cum nuberet 



54 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



Lucio Titio, dedit dotis nomine centum et adhibuit 
Quintum Mucium, qui dotem adstipulatus est/ 

Modestinus ad Q. Mucium libros scripsisse ideo 
videbatur, quod fragmentorum quorundam in Digesta re- 
ceptorum inscriptio corrupta est. res enim sic se habet. 
D. 41, 1, 52 legitur ^Modestinus libro septimo regularum^; 
sequuntur duo fragmenta (D. 41, 1, 43 et 54) inscripta 
^ldem libro quarto decimo ad Quintum Mucium' et ^ldem 
libro trigensimo primo ad Quintum Mucium'. errorem 
scriptoris hodie omnes agnoscunt: priore loco "^ldem' 
perperam pro Pomponii nomine scriptum est. cf. Krueger 
p. 227, 20. in Modestini librorum fragmentis Q. Mucii 
nusquam nomen reperitur; at Scaevola semel (D. 49, 15,4) 
laudatur, isque insolita ratione non Cervidius, sed Quintus 
Mucius intelligendus est. desumptum est fragmentum e 
Eegularum libro tertio post Caracallae mortem scripto. 

Quarto saeculo, cum antiqua res publica interiret, 
Mamertinus quidem idem, qui Manili memoriam revo- 
^javit, etiam Mucium Scaevola laudat grat. act. luliano 20 
.(^iuris civilis scientiam, quae Manilios Scaevolas Servios 
in amplissimum gradum dignitatis evexit'), sed a. 396 
Arcadius et Honorius (C. Th. 4, 4, 3) Cervidium potius 
illum Scaevolam ^prudentissimum iuris consultum' dicunt, 
et eodem fere tempore Augustinus de civ. dei 4, 27 
Mucium Scaevolam non iuris consultum, sed ^doctissimum 
pontificem' appellat, qui de deorum generibus disputaverit. 

Tribonianus cum Digesta componeret, num Quinti 
Mucii iuris civilis et Laelii Felicis Gaique ad Q. Mucium 
vel ex Q. Mucio factos libros habuerit, nescimus: certe 
nullo eorum usus est. attamen Q. Mucii libro oqcov Tri- 
bonianus usus videatur esse, cum et nonnulla fragmenta 
eius in Digestis legamus et index Florentinus libri titu- 
lum exhibeat. nihilo minus quaeri potest, utrum Tribo- 
nianus re vera hunc Q. Mucii librum habuerit, quod 
Krueger p. 327 contendit, an eum se habere simulaverit, 
cum ex posterorum libris Mucianas sententias desumeret, 
quod alii viri docti putant. res certe diiudicari nequit. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 55 



Triboniano primarius Mucianarum sententiarum fons 
sine dubio Sexti Pomponii libri ad Q. Mucium erant. Justi- 
nianus, cum Digesta sua componere iussisset, id quoque 
doceri voluit, ^legum tramitem ab urbe Eoma condita 
et Romuleis temporibus descendere'. itaque et Q. Mucii 
memoriam suo more renovare voluit. boc Tribonianus 
ita videtur fecisse, ut Pomponii ad Q. Mucium dicta 
quaedam ita rautaret, quasi Pomponius Q. Mucium ipsum 
loquentem introduxisset. ceterum et Mucii nomen in 
veterum libris saepe delevit et Pomponii praecipue ad 
Mucium dicta exornavit. 

Itque quae Cicero Varro Gellius de Mucio tradunt, 
fide digniora sunt quam Digestorum fragmenta, quibus 
non nisi cautione adhibita utaris. quod ad numerum 
fragmentorum a iuris consultis singulis in Digestis ser- 
vatorum, primum locum Pomponii ad Q. Mucium libri 
obtinent, qui non minus quam septemdecim fragmenta 
afferunt, secundum locum Ulpiani libri, qui sedecim 
fragmenta babent, quorum undecim libris ad Sabinum, 
quinque ad edictum libris debentur, tertium Celsus et 
Paulus, cum illius Digestorum et huius ad edictum libri 
ter fragmenta contineant. libri, qui Mucianas sententias 
proferunt, secundum argumenta denique dispositi hunc 
ordinem habent: primum locum obtinent libri adQ.Mucium, 
secundum ad Sabinum libri, tertium ad edictum, quar- 
tum Digestorum libri, ultimum Quaestionum, Respon- 
sorum, Definitionum, Regularum libri. maiorem totius 
numeri partem ad Mucium et ad Sabinum scriptos libros 
continere apparet. 

luris consulti, quorum sententiae in Digestis saepius 
quidem adlegantur, sed qui nusquam Mucium laudant, 
sunt fere Alfenus Varus, Cassius, Proculus, Pedius, Pe- 
gasus, Octavenus, Plautius, Florentinus, Marcellus, Cervi- 
dius Scaevola, Callistratus. quod Mucii nomen in horum 
libris tacetur, partim eo explicatur, quod Tribonianus in 
transscribendis fragmentis Mucii nomen delere iussit, par- 
tim eo, quod in libris ad edictum ante Severi tempora 



56 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



scriptis Mucius nunquam laudetur: neque in Servii neque 
in Ofilii neque in Labeonis neque in Pomponii neque in 
Gaii libris invenitur, excepta ^cautione Muciana', quam 
Gaius etiam in libris ad edictum provinciale nominat. 
in libris ad edictum scriptis Q. Mucium primi, quantum 
cognosci potest, Paulus et Ulpianus laudant. 



Quae de Q. Mucio traduntur, ex iis ampliari pos- 
sunt, quae posteriores iuris consulti de Veteribus^ tradunt. 
quaenam veterum sententiae Mucio adscribi vel debeant 
vel possint, e fragmentis certis conici licet; itaque baec 
res in singulis fragmentis explorandis consideranda est. 

L Responsa. 

Q. Mucium et a magistratibus et a privatis plurimum 
de iure publico et privato consultum fuisse traditum est. 
Cicero de orat. 1, 45, 200 ^est enim sine dubio domus 
iuris consulti totius oraculum civitatis. testis est buiusce 
Q. Mucii ianua et vestibulum, quod in eius infirmissima 
valetudine afifectaque iam aetate maxima quotidie fre- 
quentia civium ac summorum bominum splendore cele- 
bratur/ quibusdam de rebus eum saepius et semper idem 
respondisse legimus. Gell. 3, 2, 12 "^Q. Mucium iure 
consultum dicere solitum' et q. s. Pomponius D. 50, 7, 18 
^Q. Mucius . . solitus est respondere'. cf. ^dicebat' (Cic. 
de off. 3, 17, 30. Varro de L L 5, 15, 83. PauL D. 
40, 13, 23 pr.), 'aiebat' (Varro de L L 6, 4, 30), 'affir- 
mabat' (Macrob. sat. 1, 16, 10), ^placebat' (Celsus D. 18, 
1, 59). in nonnullis rebus novam interpretationem vel 
cautionem admisit. Dlp. D. 7, 8, 4. 1; 35, 1, 7. pr. 

Q. Mucii responsa pauca tantum certa traduntur 
cum enim libros scripserit, ea quae Mucium dixisse^ ne- 
gasse, putasse, existimasse quaeque ei placuisse dicuntur, 
ex libris bausta esse possunt. inter certa autem re- 
sponsa coUocandum puto D. 19, 1, 40, cum is qui Vere- 
batur' non emptor consultans, sed Mucius sit (Verebatur, 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



57 



ne arbores eius non viderentur factae'. cf. infra p. 68). 
de nonnullis responsis, quae in Pomponii libris ad Mucium 
referuntur, dubium est, utrum Mucii an alius iuris con- 
sulti sint. sunt autem haec: D. 9, 2, 39 (Pomp. 274); 
D. 40, 7, 29 (Pomp. 275) et D. 29, 2, 70 (Pomp. 315). 

Hoc loco ea tantum responsa collocavi, quae in iuris 
civilis libros recepta fuisse non videntur. adiunxi ety- 
mologica, quae Mucio attribuuntur, praeter ea quae iuris 
civilis librorum videntur esse. 

Varro de 1. 1. 6, 4, § 30. — Praetor qui tum 
(sc. diebus nefastis tria verba) fatus est^ si imprudens 
fecit, piaculari bostia facta piatur, si prudens dixit, 
Q. Mucius aiebat^, eum expiari ut impium non posse. 

l^. Macrob. sat. 1, 16, 10. — praeter multam vero 
affirmabatur eum, qui talibus diebus (sc. feriis) impru- 
dens aliquid egisset, porco piaculum dare debere, pru- 
dentem expiari non posse Scaevola pontifex affirmabat. 

2. Macrob. sat. 1, 16, § 11. — Scaevola . . con- 
sultus, quid feriis agi liceret, respondit: quod praeter- 
missum noceret. [si bos in specum decidisset eumque 
paterfamilias adhibitis operis liberasset, non est visus 
ferias polluisse, nec ille qui trabem tecti fractam 
fulciendo ab imminenti vindicavit ruina.] 

Eesponsum cum sententia illa quam apud Mattbaeum 
12, 11 legimus, prorsus consentire apparet. sed quae uncis 
inclusi, non Mucii, sed interpretis videntur esse. 

3. Fest. V. petilam p. 205. — Petilam suram siccam 
et substrictam vulgo interpretantur. Scaevola ait, 
ungulam albam equi ita dici. 

4. Fest. v> nefrendes p. 162. — <(Nefrendes dictos 
asserit Q. Mucius)> Scaevola <(arietes)>, quod dentibus 
frendere non possiut. 

5. Varro de 1. 1. 5, 15, 83. — Pontifices, ut Q. Scae- 
vola pontifex maximus dicebat, a posse et facere. 

1 aiebat L. Spengel, abigebat cod, F., ambigebat Lattus 



58 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



IL Decreta pontificalia. 

Verba, quae Ciceronis, noji Mucii esse apparet, typis 
minoribus dedi. de re v. Kuebler Z. d. Savigny-St. XI, 37; 
Burckhard ibid. IX, 206. quod de iure iurando a Q.Mucio 
concepto dicitur, adieci, quamvis, num buius loci sit, 
.dubitari possit. 

1. Cic. de leg. 2, 19, 49. 20. — Quaeruntur . . qui 
adstringaatur sacris. lieredum causa iustissima est; 
nulla est enim persona, quae ad vicem eius qui e vita 
migravit, propius accedat. deinde qui morte testa- 
mentove eius tantundem capiat, quantum omnes here- 
des. id quoque ordine; est enim ad id quod propo- 
situm est, accommodatum. tertio loco, si nemo sit 
lieres, is qui de bonis quae eius fuerint quom moritur, 
usu ceperit plurimum possidendo. quarto, si nemo sit, 
qui ullam rem ceperit, de creditoribus eius qui pluri- 
mum servet. extrema illa persona est, ut si qui ei qui 
mortuus sit, pecuniam debuerit neminique eam solverit, 
proinde habeatur quasi eam pecuniam ceperit. baec 
nos a Scaevola didicimus, non ita descripta ab antiquis. 

2. Gell. 5, 19, 5. 6. — ... adrogationes non temere 
nec iuexplorate committuntur; nam comitia arbitris 
pontificibus praebentur quae curiata appellantur, aetas- 
que eius qui adrogare vult, an liberis gignundis ido- 
nea sit, bonaque eius qui adrogatur, ne insidiose 
adpetita sint, consideratur iusque iurandum a Q. Mucio 
])ontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando 
iuraretur. 

IIL luris civilis libri XVIIL 

Quod Pomponius § 41 Mucium primum ius civile 
generatim constituisse libris tradit, confirmatur et expli- 
catur a Gaio 1, 188 et Ulpiano D. 41, 2, 3, 23, cum 
ille Mucium quinque tutelarum, hic eundem possessionum 
nonnulla genera constituisse referat. nimirum qui ante 
Mucium de iure civili scripserant, legum decreta et rebus 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



59 



iudicatis et responsis ita explicaverant, ut legum verba 
sequerentur. ita factum erat, ut ius diffusum et dissi- 
patum esset. Mucius primus non a legum praeceptis, 
sed a rebus ipsis exorsus, quae legibus vel maiorum 
moribus ordinatae erant, certis rationibus eas digessit 
coniunxit separavit, ita quidem ut ex stoicorum more 
rerum definitiones proponeret. itaque perfecit quod 
Cicero de orat. 1, 190 Crassum facit dicentem eius esse, 
qui ius civile in artem redigere sibi proposuerit, "^ut 
primum omne ius civile in genera digerat, quae perpauca 
sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dis- 
pertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret^. 
V. supra p. 47. quae disputatio cum multo post Q. Mucii 
mortem a. 699/55 scripta sit, Mucii opus rei non satis- 
fecisse Cicero videtur putasse, quamquam disputationem 
ita exornavit, quasi iam a. 663/91 habita sit, quo tempore 
Q. Mucius opus suum fortasse nondum ediderat. Ciceroni, 
qui ratione illa, quam 1. c. explicat "^perfectam artem iuris 
civilis' constitutum iri persuasum habebat, Mucii opus ideo 
non satisfecit, quod ipse orator, non iuris consultus erat. 

Quam late apud posteros iuris consultos et generum 
et definitionum usus patuerit, eorum libri ostendunt, item, 
quantae de rerum generibus controversiae extiterint, deni- 
que quam lubrica in iure omnis sit definitio. baec itaque 
iuris consultorum disputatio a Mucio originem duxit, ita 
ut, quod antea notitia tantum iuris fuerat, iam iuris dis- 
ciplina fieri inciperet. nonnulla geuera a Mucio constituta 
posteris non placuisse miram non est. 

Q. Mucium ius civile in libros decem et octo redegisse 
Pomponius § 41 tradit. sed paucorum tantum librorum 
argumentum - traditum est, ut plane incertum sit quo- 
modo Mucius res disposuerit. libro secundo de legatis, 
libro quarto decimo de societatibus , libro denique sexto 
decimo de furtis actum fuisse cum Gellius, tum Ulpianus 
et Paulus in lustiniani Digestis referunt. porro adhibendi 
sunt Pomppnii libri triginta novem ad Q. Mucium scripti 
vel potius eorum fragmenta in eisdem Digestis servata; 



60 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 

nam Pomponium eundem atque Mucium ordinem secutum 
esse, id quod vel ex nomine operis quivis coniciat, aliis 
quoque argumentis confirmatur. 

Quomodo Pomponius res videatur disposuisse, ex 
tabula quam subieci apparet. 

I. De bereditatibus et de legatis. 

libri I— III de testamentis (P. 219 — 227). 
libri III— IX de legatis (P. 228 — 262). 
liber X de legitima hereditate (P. 263. 264). 
liber XI familiae erciscundae? (P. 265). 
liber XII de libertate legata (P. 266). 
liber XIII? (P. 267). 

liber XIV communi dividundo? (P. 268. 269). 

II. De iure dotium, de tutelis et de alieni iuris 
personis. 

liber XV de dotis dictione et promissione? (P. 271).-^ 

liber XVI de tutelis (P. 272. 273). 

liber XVII? de noxalibus actionibus? (P. 274). ^ 

liber XVIII de statu liberis (P. 275). 

liber XIX? 

liber XX de patria et dominica potestate (P. 276. 277). 
liber XXI XXIt de libertis (procuratoribus?) (P. 278 — 
282. 284). 

III. De dominio et adquirendo rerum dominio. 

liber XXII de fructibus? (P. 283. 285). 
liber XXIII — XXVI de possessionibus et usucapionibus 
(P. 286—296). 

1 Lenel ^de stipulationibus?' at Pomponium hoc loco non 
de stipulationibus in universum, sed de quadam stipulationis 
specie, de dotis scilicet dictione et promissione scripsisse veri- 
simile est. 

2 Lenel ^de lege Aquilia?' at Pomponium potius de noxa- 
libus actionibus (G-ai. 4, 75 — 79) hoc loco scripsisse rerum 
conexus indicat. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 61 



llber XXVII de donatione? (P. 297).^ 
libri XXVIII— XXX? (P. 298. 299). 

IV. De obligationibus. 

libri XXVIII— XXX? (P. 298. 299). 

liber XXXI de emptione venditione hereditatis, fundi, 

servi (P. 300-309). 
liber XXXII de aqua vendita? (P. 309 — 312).^ 
liber XXXIII de contractibus servorum filiorumque 

familias (P. 313. 314). 
liber XXXIV? 

liber XXXY. XXXVI de consortio et societate? (P. 315. 
316).^ 

V. De capitis deminutione et ignominia? 

liber XXXYII de civibus deditis iisque, quibus aqua et 
igni interdictum est et de captivis (P. 317 — 320). 

liber XXXYIII de furtis (P. 321 — 322). 

liber XXXIX de publicatione praediorum bonorumque vel 
de iure populi? (P. 323. 324).^ 

Itaque Pomponium de legatis, de societatibus et de 
furtis eodem ordine atque Mucium scripsisse vidimus. 

1 Lenel de buius libri argumento ne coniecturam quidem 
profert. at Pomponius, cum in libris ad Sabinum post posses- 
sionem et usucapionem de donationibus egerit (Lenel Sabinus- 
system p. 87), idem in libris ad Mucium fecisse videtur. 

2 Lenel ^de aqua? 'Pomponius, qui in familiae erciscundae 
et communi dividundo arbitriis de servitutibus ab arbitro im- 
positis scripsisse putandus est, bbc loco de servitute vendita 
videtur scripsisse. 

3 Lenel irtrique libro Me societate?' inscribit; atPomponius 
libro XXXV potius de fratrum, qui paternam hereditatem non 
diviserunt, consortio scripsisse videtur. 

4 Etiam Lenel hoc loco ^de iure praediatorio' Pomponium 
scripsisse conicit, ego eum etiam de bonorum publicatione 
scripsisse puto. cur de furtis hoc loco dixerit, haec causa 
fuisse potest, quod poena ^manifesti furti ex lege XII tabula- 
rum capitalis erat'. Gai 111, 189. 



62 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



cum Pomponii opus duplicem fere numerum librorum 
amplexum sit, aliquis coniciat, ea quae Mucius singulis 
libris exposuit, Pomponium binis fere explicasse. quam- 
quam res quae ab utroque scriptore explicatae sunt, inter- 
vallo temporis non omnes pari modo increvisse, sed non- 
nullas interiisse, alias novas exstitisse certum est: ut 
exempli gratia totum gentilicium ius, quod Mucium ex- 
plicasse constat, Pomponii tempore iam in desuetudinem 
abiisse scimus (Gai. III, 17); item duo illa testamentorum 
genera, quae initio fuerant, in desuetudinem abierunt et 
tertium genus quod accessit, Pomponii tempore aliter 
ordinabatur atque olim solebat. Gai. II, 101 — 103. Pom- 
ponium autem a rebus a Mucio tractatis exorsum non- 
nunquam longius ad aliena aberrasse, quod Lenel Sabinus- 
system p. 11 sq. pro certo statuit, non mihi persuasit: 
rerum copia Pomponii aetate maior certe erat; sed quod 
Lenel ita statuit, non alia ratione videtur statuisse, quam 
quod rerum in Pomponii fragmentis tractataram coniunctio 
nondum cognita valde mira videtur. 

lam quomodo Pomponii libris singulis Muciani respon- 
disse mihi videantur proponam; quam rem totam fere 
esse coniecturalem vix est quod moneam. 



Pomponii ad Q. Mucium 
libri XXXIX. 

I. De hereditati 
libri I — III de testamentis. 

libri III — IX de legatis. 

liber X de legitima here- 
ditate. 

liber XI familiae erciscun- 
dae? 



Q. Mucii iuris civilis 
libri XVIIL 

bus et de legatis. 

liber I de testamentis (et 

de legatis?). 
liber II et forte etiam liber 

III de legatis (P. 1-5. 

13—22). 
liber IV (?) de legitima here- 

ditate (P. 53. 55). 
liber IV? vel V(?) familiae 

erciscundae. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



liber XII de libertate data. 
liber XIII? 

liber XIV communi divi- 
dundo ? 



liber V(?) vel VI(?) com- 
muni dividundo (P. 51). 



II. De iure dotium, de tutelis et de alieni iuris 
personis. 



liber XV de dotis dictione 

et promissione? 
iiber XVI de tutelis. 

liber XVII (?) de noxalibus 

actionibus? 
liber XVIII de statu liberis. 

liber XIX? 

liber XX de patria et domi- 

nica potestate. 
libri XXI. XXII de libertis 

(procuratoribus ?). 



III. De dominio et adquirendo rerum dominio. 



liber VII (?) de rei uxoriae 

actione? 
liber VIII (?) de tutelis 

(P. 23. 24.) 
liber IX(?) de noxalibus 

actionibus? (P. 25— 27j. 
liber X(?) de statu liberis 

(P. 28. 29). 



liber XXII de fructibus? 

libri XXIII— XXVI de pos- 
sessionibus et usucapio- 
nibus. 

liber XXVII de donatione? 
libri XXVIII— XXX? 

IV. De oblTgationibus. 

libri XXVIII— XXX? 
liber XXXI de emptione ven- 

ditione hereditatis, fundi, 

servi. 

liber XXXII de aqua vendita? 



liber XI(?) de vicinorum iure 

(P. 41)? 
IiberXI(?) de possessionibus 

et usucapionibus (P. 31 

-34). 

liber XII (?) de iis quae 
mancipio dantur (P. 56)? 



liber XIII (?) de emptione 
venditione fundi (P. 35 
— 39) et de aqua vendita 
(P. 40)? 



64 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SEEIIES ALTERA 



liber XXXIII de contracti- 
bus servorum filiorumque 
familias. 

liber XXXIY? 

libri XXXV. XXXVI de con- 
sortio et societate? 



liber XIV de consortio et 
societate (P. 7. 8). 



V vel IV. De capitis de 

liber XXXYII de civibus 
deditis iisque, quibus aqua 
et igni interdictum est 
et de captivis. 

liber XXXVIII de furtis. 

liber XXXIX de publicatione 
praediorum bonorumque 
vel de iure populi? 



minutione et ignominia? 

liber XV de civibus deditis 
et de postliminio (P. 42. 
43). 

liber XYI de furto (P. 9 — 1 1 ). 
liber XVII de repetitionibus? 
liber XVIII de publicatione 
praediorum bonorumque 
vel de iure populi? 



Mucium de bereditate primo loco egisse certum est. 
cuius rei causa erat, quod patrimonium vitae privatae 
quasi fundamentum habebatur. praetores in edicto com- 
ponendo in hac re Mucium secuti sunt. quae Rudorff 
Z. f. Rg. III, 62 docuit, cum et ad nostram rem illu- 
strandam faciant, repetenda duxi. „Die Klassifikation 
samtlicher Ediktstheile , welche Rechtsverfolgungsmittel 
zusammenstellen, grundet sich . . . auf die Wichtigkeit 
und den Geldwerth der materiellen Gegenstande dergestalt, 
dass die Erbschaft als Yermogensganzes dem Grundstiick, 
das Grundstiick als sicherstes und unbewegliches Yer- 
mogensstiick dem Sklaven, der Sklav als vernunftbegabtes 
Wesen dem Thier und dieses als Organismus der leblosen 
Sache voraufgeht. Das Edikt ist hier nationalokonomischen 
. . . Gesichtspunkten gefolgt. Diese Auffassung beruht 
auf niichternen, aber uralten und einleuchtenden An- 
schauungen des romischen Rechts. Im offentlichen Recht 
liegen sie dem Census zu Grunde ..." 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



65 



Qui ante Q. Mucium de iure civili editi sunt libri a 
Sexto Aelio, Catone, M. Junio Bruto, P. Mucio, eos cum 
Mucii libris comparare non licet, cum paene toti perierint. 
Cato quidem libro quinto decirao de stipulationibus vide- 
tur scripsisse, quod, si hunc librum in postremis fuisse 
coniciamus, cum Muciana dispositione congruat. Q. Mucium 
libris illis usum fuisse pro certo licet statuere, praesertim 
cum omnium illorum scriptorum nomina in fragmentis 
Mucii inveniantur. 

Q. Mucium id ius quo illo tempore cives utebantur 
explicasse consentaneum est. itaque eum ^referre' quid 
iuris sit, non raro legimus (Pomponius D. 47, 22, 77, 1 
et Ulpianus D. 28^ 5, 35, 3; 32, 55 pr.). accessit ius 
controversum ita quidem, ut Mucius patris et Bruti 
et Manilii de eo sententias disputationesque proferret. 
huc pertinent, quae Gellius 17, 7, 1 — 3 et Modestinus 
D. 49, 15, 5 narrant. tertio loco sua ipsius responsa 
sententiasque addidit; Pomponius enim D. 34, 2, 10 et 
Ulpianus D. 7, 8, 4, 1 ; 9,1,1,1 Q. Mucium aliquid • 
verius et honestius esse dixisse vel primum aliquid ad- 
misisse vel distinxisse scribunt. etiam de controverso 
illo iure Mucium suas sententias protulisse inde licet con- 
cludere, quod Ulpianus D. 18, 2, 13 ait, Mucium idem 
atque Brutum existimare, et quod Modestinus D. 49, 15, 4 
de quadam re inter Brutum et Scaevolam varie tractatum 
esse tradit. cf. Krueger 1. c. 

Qui Mucii sententias ex Pomponii librorum fragmen- 
tis eruere tentat, considerare debet, Pomponii verba nobis 
non integra tradi, sed a Triboniano saepe esse mutata. 

Pomponius Mucium varia ratione laudavisse videtur: 
nam aut Mucii sententiam tantum narrat (exemplum 
praebet D. 50, 7, 18 et, ut videtur D. 34, 2, 34 § 2) aut 
Mucii verba oratione obliqua refert (exempla praebent 
D. 34, 2, 34 § 1; 8, 2, 7; 8, 3, 15) aut denique Mucii ipsius 
verba videtur transcribere: exempla sunt D. 34, 2, 10 pr.; 
24, 1, 51; 33, 1, 7; 34, 3, 34 pr.; 9, 2, 39; 40, 7, 29 § 1; 
19, 1, 40. 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 5 



66 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



Tertii generis fragmentis Mucii nomen praepositum 
est, quod Pomponii nomen saepe excipit, ita ut talia 
legamus: ^Quintus Mucius ait' vel ^scribit: . . . Pompo- 
nius: . . Pomponii vero nomen in his locis non ab ipso, 
sed ab alio, sive glossatore sive Triboniano additum esse 
manifestum est. qui eiusdem Pomponii ad Sabinum 
fragmenta inspiciet, ipsum Sabinum loquentem nusquam 
inveniet, sed Pomponium tantum Sabini sententias refe- 
rentem. exempla sunt D. 35, 1, 6 (P. 423) ^Sabinus quoque 
et Cassius quasi impossibiles eas condiciones . . . esse . . 
25, 2, 8 (P. 633) ^Sabinus ait, si mulier res quas amo- 
verit non reddat, aestimari debere' et q. s. 

Pomponium Mucii verba ipsa integra exscripsisse veri 
dissimile est. contra Tribonianum, qui solidae doctrinae 
gloriam appetebat, a Pomponio relata Mucii verba ita 
mutasse puto, quasi ipsius Mucii libris usus sit, quod a 
compilatorum ratione non alienum esse periti non nega- 
bunt. Krueger certe non dissentit, nam p. 174 n. 9 Mucii 
verba in illis fragmentis tradita esse negat („docli diirften 
in diesen Stellen kaum die Worte des Q. Mucius wieder- 
gegeben sein"). quomodo Pomponius scripserit, D. 24, 1, 51 
docet: Mucii sententia relata Pomponius protinus qua 
ratione Mucium ductum fuisse existimat adicit: ^evitandi 
autem turpis quaestus gratia circa uxorem hoc videtur 
Quintus Mucius probasse'. 

Ubi Pomponius in libris ad Sabinum vel ad Mucium 
oratione obliqua utitur, alterius quidem iuris consulti 
sententiam referri apertum est, sed utrum is Sabinus vel 
Mucius sit an alius, incertum remanet. Lenel idem iudicat 
in Pomponii ad Sabinum libris recensendis (cf. P. 552, 555), 
in Mucii autem fragmentis colligendis minus caute agit; 
nam duo fragmenta (5^ et 22) non alia ratione Mucio 
attribuit, quam quod Pomponius oratione obliqua utatur. 
ceterum in Pomponii ipsius libris recensendis hanc ratio- 
nem non valere ipse perspexit: nam ad fragmentum 252 
(§ 1) de Mucio nihil adnotat, quamvis illo loco scripserit: 
V. Pomp. h. I. cum nota^. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



67 



Quod de Pomponii oratione obliqua dixi, idem tenen- 
dum est in Ulpiano. Lenel in Mucii fragmentis colligendis 
etiam ex Ulpiani libris ad Sabinum fragmentum 5^ ideo 
recepit, ^quod oratione obliqua Ulpianus utitur', in Ul- 
piani fragmentis recensendis ad idem fragmentum 2606 
(§§ 9. 10) de Mucio taeet. 

Observationes verbo ^autem' adnexae interdum certe 
significare possunt, ea quae praecedunt Mucii esse; sed 
vel in hac re cautione opus est. Lenel D. 28, 3, 16pr,. 
Mucio hac ex causa attribuit (12), quod Pomponius scribit 
^multum autem interest*^; in Pomponii fragmentis recen- 
sendis eidem fragmento (233) nuUam de Mucio notam 
recte addit. 

Nonnunquam incertum est, utrum Pomponii an Mucii 
sint, quae in Pomponii ad Q. Mucium libris legimus. 
cavendum est, ne Mucio ea tribuamus, quae inferioris 
demum aetatis iuris consulti statuerunt. velut A. Pernice, 
cautissimus alioqui, meo quidem iudicio Mucio iusto plura 
attribuit, cum Muciana nonnunquam dicat quae Pomponii 
esse iudico. exempla habes Labeo I, 324 n. 3 et II, 260. 
eiusdem fere auctoritatis , qua Mucius olim floruit, sub 
primis principibus Masurius Sabinus videtur fuisse, qui 
ea, quae Mucius aggressus erat, prosecutus est. in qui- 
busdam fragmentis vel futuri temporis usus non Mucii,. 
sed Pomponii sententiam esse demonstrare videtur: talia 
fragmenta sunt D. 28, 3, 16 pr. (^superius testamentum 
erit ruptum') et 8, 2, 29 (Micendum est"). 

Quae Pomponius Mucium scripsisse retulerat, ea 
Tribonianus ita mutavit, quasi Pomponius Mucium ipsum 
loquentem introduxisset eiusque verbis notas addidisset. 
quod D. 3, 19, 1, 40 aperte docet, ubi haec leguntur. 

^Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. 
Quintus Mucius scribit: dominus fundi de praedio arbores 
stantes vendiderat et pro his rebus pecuniam accepit et 
tradere nolebat: emptor quaerebat, quid se facere oporteret, 
et verebatur, ne hae arbores eius non viderentur factae. 
Pomponius: arborum quae in fundo continentur' et q. s. 

5* 



68 IV. SEPTLMI SAEC. lURIS CONSULT. SEPJES ALTERA 



Pernice Labeo I p. 462 cum aliis viris doctis Mucii 
responsum aegre desiderat, sed Mucii responsum re vera 
relatum esse vox ^eius' (Verebatur ne hae arbores eius 
non viderentur factae') argumento est. non enim emptor 
qui Q. Mucium consulebat, sed Mucius ipse Verebatur, 
ne hae arbores emptoris non viderentur factae', quod 
responsum Pomponius praeceptoris more exposuit. Pom- 
ponium ita fere scripsisse apparet: ^Dominus fundi . . . 
nolebat. emptor quaerebat quid se facere oporteret et 
verebatur Quintus Mitcius^ ne hae arbores eius non vide- 
rentur factae. arborum enim^ quae in fundo continen- 
tur^ et q. s. Tribonianus, qui Quintum Mucium ipsum 
loquentem introducere sibi proposuerat, et post Verebatur' 
Quinti Mucii nomen delevit et post Viderentur factae^ 
Pomponii nomen inseruit, orationem cormmpi negligens, 

Vestigia terrent: quae Tribonianus Mucium dixisse 
asserit, ipse partim ex Pomponii relationibus incaute 
composuit, partim audacter finxit. quod Lenel Sabinus- 
system p. 13 ^ein Originalcitat aus Q. Mucius' dicit, vereor 
ut ullum omnino lustihiani Digesta contineant. 

Itaque Mucii verba integra in Digestis raro tantum 
servata sunt: in iis quae sub Mucii nomine proferuntur, 
Triboniani manus nonnunquam certo agnoscitur. luculentum 
exemplum praebet D. 33, 1, 7 Pomponius libro octavo ad 
Q. Mucium. ^Quintus Mucius ait: si quis . . . si tutores .. 
ex testamento agere possit: nam ea res eo pertinet, 
uti tutores sciant quae voluntas testatoris fuit, 
uti possint eam pecuniam sine periculo dare. 
Pomponius: in testameatis quaedam scribuntur . . verba 
literis diductis impressa non ipsius Mucii sed a Triboniano 
ficta esse manifestum est. cf. Pernice Labeo III, 39. 
Muhlenbruch-Gltick XLIII, 432, 21. 



Q. Mucius iuris civilis libris non solum novam iuris 
disciplinam fundavit, sed etiam civium officia in vitae 
societate maiora statuit, quam adhuc ia usu erant. qui 
monebat, magni iudicis esse, in tutelis, societatibus, fidu- 



7. Q. MUCIUS P. F. R N. SCAEVOLA 69 



ciis, mandatis, rebus emptis venditis, conductis locatis 
statuere, quid quemque cuique praestare oporteret, idem 
eum, qui rem utendam ab alio acceperat, non solum 
dolo, sed etiam culpa levi obnoxium fieri primus dociiit. 
idem poetarum deos reicit, quod non bonis hominibus 
similes sint, sed turpia faciant, velut furentur vel ad- 
ulterentur. Mucius fortasse etiam id primus docuit quod 
D. 50, 16, 42 apud Ulpianum legimus: 'probra quaedam 
natura turpia sunt . . . utputa furtum adulterium^ . . . 



Lenel Mucii iuris civilis librorum fragmenta in Palin- 
genesia ita disposuit, ut primo loco positis iis, quae vel a 
Gellio vel ab Ulpiano certis libris attribuuntur additisque 
nonnullis, quae eoiundem librorum dici possimt (l — 11), 
ea adiungat, quae incertorum librorum sunt (12 — 41), 
secundum ordinem in Pomponii libris observatum, rubricis 
insertis. singulorum vero rubricorum fragmenta, paucis 
exceptis, eodem ordine collocavit quo in Digestis occurrunt. 
neque Pomponii aliorumve additamenta a Mucii verbis 
seiuncta sunt (9, 19, 32, 34, 37, 43^) neque lustiniani 
deliramenta reiecta (16). denique fragmenta, quae diversa 
continent, neque in his libris (5^) neque in OQ(av libro 
(48, 50) dispertita sunt. 

Ego fragmenta probabilibus rationibus quoad fieri 
potuit in ordinem redegi, quem pristinum re vera in 
omnibus me assecutum esse multum abest ut pro certo 
dicam. at imaginem quandam Mucianorum librorum pro- 
ponendam duxi, si non certam atque indubitatam, attamen 
eam, quae quasi operis umbra haberi possit. 

Liber I. 

De testamentis (et legatis?), 

Quamquam de argumento libri nihil diserte traditur, 
et res ipsa et Laelii Felicis et Pomponii liber primus 
manifestum facit, Mucium libro primo de testamentorum 



70 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



generibus et de heredis institutione egisse. fortasse ea, 
qnae Laelius Felix et Gaius II, 111 sq. de testamentorum 
historia tradunt, Quinto Mucio adtribuere licet. itaque 
utriusque verba hoc loco repetenda putavi. 

l^ Gell. 15; 27. — In libro Laelii Felicis ad 
Q. Mucium primo scriptum est^ Labeonem scribere, 
calata comitia esse, quae pro conlegio pontificum 
habentur aut regis aut flaminum inaugurandorum 
causa. eorum autem alia esse curiata, alia centuriata: 
curiata per lictorem curiatum calari, id est convocari, 
centuriata per cornicinem. 

Isdem comitiis, quae calata appellari diximus, et 
sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. tria 
enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum 
quod calatis comitiis in populi contione fieret^ alterum 
in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem 
vocabantur, tertium per familiae mancipationem, cui 
aes et libra adhiberetur. 

l^ Gai. II, 101 sq. — Testamentorum autem genera 
initio duo fuerunt: nam aut calatis comitiis testamentum 
faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faci- 
endis destinata erant, aut in procinctu, id est cum 
belli causa arma sumebant; procinctus est enim ex- 
peditus et armatus exercitus. alterum itaque in pace 
et in otio faciebant, alterum in proelium elituri. 
accessit deinde tertium genus testamenti, quod per 
aes et libram agitur. qui neque calatis comitiis neque 
in procinctu testamentum fecerat, is si subita morte 
urguebatur, amico familiam suam, id est patrimonium 
suum, mancipio dabat, eumque rogabat, quid cuique 
post mortem suam dari vellet. quod testamentum dicitur 
per aes et libram, scilicet quia per mancipationem 
peragitur . . . sane nunc aliter ordinatur quam olim 
solebat. namque olim familiae emptor, id est qui a 
testatore familiam accepit mancipio, heredis locum 
optinebat et ob id ei mandabat testator, quid cuique 
post mortem suam dari vellet. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



71 



Eiusdem fortasse loci etiam est, quae Mucium de 
nexu et de iis quae mancipio dentur, scripsisse Varro tradit. 

Varro de 1. 1. 7, 5, 105. — (Nexum) Mucius: 
quae per aes et libram fiant^ ut obligentur praeter 
quae mancipio dentur. 

Cf. Fest. 165. — ^Nexum est, ut ait Aelius Gallus, 
quodcumque per aes et libram geritur. idque necti dicitur. 
quo in genere sunt haec: testamenti factio , . / 

Utrum testamentum quod per mancipationem per- 
agitur, Mucii tempore secundum antiquam an iam secun- 
dum novam formam ordinatum sit, nescimus. illud ut 
statuamus suadere videatur, quod Mucium de herede in- 
stituendo nusquam vidimus egisse: D. 28, 3, 16 pr., quod 
Lenel Mucio attribuit, eius non esse supra dictum est. 
itaque Mucium primo libro etiam de legatis scripsisse 
conici potest. Pernice Labeo I, 324 n. 3 in D. 50, 16, 120 
Mucii ipsius verba tradita esse dicit, quod neque convinci 
neque refelli potest. cf. Karlowa II, 76, 854. cum de 
re ipsa Mucius sine dubio disputaverit, Pomponii senten- 
tiam profero. 

2. D. 50, 16, 120. Idem (Pomponius) libro quiuto 
ad Quintum Mucium. Verbis legis duodecim tabu- 
larum iiis "^uti legassit suae rei, ita ius esto' latissima 
potestas tributa videtur et heredis instituendi et legata 
et libertates dandi, tutelas quoque constituendi. 

Liber IL 

De legatis. 

Hoc libro Mucium de legatis scripsisse constat. 
quatuor legatorum illa genera, de quibus Gaius II, 192 
agit, Mucio nondum nota erant: in fragmentis non nisi per 
damnationem legatarum rerum mentio fit. cf. D. 33, 1, 7 
(^damnas esto dare'); 34, 4, 34, 1 C^uti heres daret'); 
45, 1, 115, 2 C^heredem si dare potuisset nec dedisset'). 
quod rei per vindicationem legatae nullum exemplum 



72 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



reperitur, fortasse non casu fit. eis enim temporibus^ 
quibus familiae emptor beredis locum obtinebat et ob id 
ei mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari 
vellet (Gai. II, 103), nullum nisi damnationis legatum 
locum habuisse apertum est. 

De libertatis datione Mucius certe dixit: at hanc 
dationem a legato diversam babitam esse Gaius II, 229 sq. 
bis verbis docet: ^ante heredis institutionem inutiliter 
legatur . . . pari ratione nec libertas ante heredis institu- 
tionem dari potest.^ etiam de statu libero Mucium dixisse 
legimus (D. 40, 7, 29 pr., 1; 39, 5, 9, 2). at iuris consultos 
prius admisisse, servos testamento sub aliqua condicione 
liberos esse iubere quam rem sub condicione per vindi- 
cationem legare, idem Gaius II, 200 indicat, quippe qui 
quod ita per vindicationem legatum est, pendente condi- 
cione ^exemplo statu liberi' habendum esse Sabinianos 
putare tradit. cf. librum X. 

Inter personas, quibus legatur, primum apud Mucium 
locum obtinet uxor vel materfamilias ; praeter uxorem 
nominantur ^mulier', id est liberta, et Attius ^amicus'» 

Inter res uxori legatas eae inprimis nominantur, 
quae uxoris causa parata sunt. D. 34, 2, 10 (^si pater 
familias uxori vas aut vestimentum aut quippiam aliud 
ita legavit: quod eius causa emptum paratumve esset/). 
D. 34, 2, 34 pr. (^si aurum suum omne pater familias 
uxori suae legasset'); § 1 (^si maritus uxori . . legasset 
ita: aurum quodcumque uxoris causa paratum esset^); 
§ 2 (^si ita legasset uxori: aurum quod eius causa 
paratum erit^). ad res uxori praecipue legatas etiam 
penum pertinere apparet, de qua Mucium fusius tractasse 
videbimus. uxori autem non solum has res, sed etiam 
partitionem legare in usu fuisse D. 32, 29, 1 ostendit; 
sed de hoc Mucium alio loco, nimirum in familiae er- 
ciscundae iudicio explicando dixisse puto. 

Libertae aedium usus relinquitur (B. 7, 8, 4, l). de 
ea ^muliere' Mucius praesuraptionem statuisse videtur, quam 
^evit^ndi turpis quaestus gratia' proposuit (D. 24, 1, 51). 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



73 



Praeter ipsas res iegatas Mucium etiam usum legatum 
explicasse videmus. de usufructu legato nihil traditum 
est; tantum de usufructu vendito legimus. 

Quae Mucius de usitatis legatis dicere sibi pro- 
posuerat, secundum rerum dignitatem eum collocasse puto. 
itaque ea quae Mucium de fundo (P. 14), de servis (P. 17), 
de aliis rebus legatis (P. 1 — 6, 17, 20, 22) dixisse legi- 
mus, hoc ordiiie coliocavi. quae de aliis rebus traduntur, 
ita disposui, quasi primo loco de penu (P. 1), secundo 
de vasibus, de argento et auro (P. 17, 22, 5, 6), ultimo 
de vestibus (20) Mucius scripserit. 

[De fundo legato]. 

1. D. 28, 5, 36, 3. Ulpianus libro qiiarto Dis- 
putationum (P. 87) . . est apud Mueium relatum, cum 
fundus erat legatus vel cum instrumento vel eum his 
quae ibi sunt: agasonem . . . missum in villam a patre 
familias non pertinere ad fundi legatum Mucius ait, 

2. D. 32, 55 pr. Ulpianus libro vicesimo quinto ad 
Sabinum (P. 2679). . . . Quintus Mucius libro secundo 
refert, si cui ligna legata essent, quae in fundo erant, 
arbores quidem materiae causa succisas non deberi. 

[De servo legato']. 

3. D. 40, 7, 39 pr. Javolenus libro quarto ex 
posterioribus Labeonis (P. 196). ^Stichum Attio do 
lego et si is ei nummos centum dederit^ liber esto'. 
si servus ex testamento nummos Attio dedisset, eos 
repetere heredem non posse Labeo existimat^ quia 
Attius eos a servo suo acceperit, non ab heredis servo. 
eum autem statuHberum esse Quintus Mucius, Galius 
et ipse Labeo putant . . 

4. D. 33, 5^ 9, 2. Julianus libro trigesimo secundo 
Diggstorum (P. 465). quaesitum est, si optione servorum 
data, antequam optarem, condicio statutae libertatis 
defecisset, an Stichum optare possim. puto Mucianae 
sententiae adsentiendum, qua placet ipsa libertate 
legatum peremi, non datione statutae libertatis. 



74 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



[De penu legata]. 

5^ GeU. 4, 1, 17. Q. Scaevolam ad demon- 
strandum penum his verbis usum audio: 

Fenus est, inquit, qitod esculentum aut posciilentum 
est, quod ipsius patris familias (aut matris familiasy 
atit liherum patris familias (aut familiaey eius quae 
circum eos aut liberos eius est et opus non facit, causa 
paratum est. 

5^ D. 33; 9; 3pr. et 6. Ulpianus libro vicesimo 
secundo ad Sabinum (P. 2641). Qui penum legat 
quid legato complectatur, videamus. et Quintus Mucius 
scribit libro secundo iuris civilis, penu legata contineri 
quae esui potuique sunt. 

Quod diximus: "^usus sui gratia paratum' acci- 
piendum erit et amicorum eius et clientium et uni- 
versorum, quos circa se babet, non etiam eius familiae, 
quam neque circa se neque circa suos habet, puta si 
qui sunt in villis deputati, quos Quintus Mucius sic 
definiebat, ut eorum cibaria contineri putet, qui opus 
non facerent. 

Cf. D. 36, 2, 19. Idem (Julianus) libro septuagesimo 
Digestorum. Cum sine praefinitione temporis legatum 
ita datum fuerit: ^uxori meae penum heres dato; si non 
dederit, centum dato', unum legatum intellegitur centum 
et stalim peti potest, penoris autem causa eo tantum 
pertinet, ut ante litem contestatam tradita peno heres 
liberetur. quod si ita scriptum sit ^si penum intra calendas 
non dederit, centum dato^, non efficitur, ut duo legata 
sint, sed ut centum legata sub condicione videantur . . . 

6. D. 45, 1, 115, 2. Papinianus libro secundo 
Quaestionum (P. 79). si quis ita stipuletur: "^si 
Pamphilum non dederis, centum dari spondes' . . . 
Sabinus . . existimabat . . . idque defendebat exemplo 
penus legatae. Mucius etenim heredem, si dare potu- 
isset penum nec dedisset, confestim in pecuniam lega- 
tum teneri scripsit. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



75 



7^ Gellius 4, 1, 22. Ligna quoque et virgas et 
carbones quibus conficeretur penus, quibusdam ait 
(Masurius Sabinus in iuris civilis secundo), videri 
esse in penu. 

7^ D. 33, 9, 3, 9. Ulpianus libro vicecimo secundo 
ad Sabinum (P. 2641). Ligna et carbones ceteraque 
per quae penus conficeretur, an penori legato conti- 
neantur, quaeritur. et Quintus Mucius et Ofilius nega- 
verunt: non magis, quam molae, inquiunt, continentur. 

8^ Gell. 4, 20. De penu adscribendum hoc 
etiam, putavi. Servium Sulpicium in reprehensis Scae- 
volae capitibus scripsisse, Cato Aelio placuisse^ non 
quae esui et potui forent, sed tus quoque et cereos 
in penu esse, quod esset eius familiae causa com- 
paratum. 

8^ D. 33, 9, 3, 9. Ulpianus libro vicesimo se- 
cundo ad Sabinum (P. 2641). . . et Quintus Mucius et 
Ofilius negaverunt . . . idem et tus et ceras contineri 
negaverunt. 

9? D. 33, 9, 3, 7. Ulpianus libro vicesimo secundo 
ad Sabinum (P. 2641). Simili modo et iumentorum 
cibaria penui continentur, sed eorum iumentorum quae 
usibus ipsius et amicorum deserviunt: ceterum si qua 
iumenta agris deserviebant vel locabantur, legato non 
cedere cibaria eorum. 

,Jn dem Infiuitiv ^legato non cedere' tritt hier noch 
das Citat hervor; es wird wohl ein dem Sabinus ent- 
nommenes Citat aus Mucius zu verstehen sein". Lenel 
Sabinussystem p. 49 n. 2. 

10. Plin. h. n. 14, 13, 15. — Lautissima apud 
priscos vina erant murrae odore condita, ut apparet 
in Pl^uti fabula quae Persa inscribitur, quamquam in 
ea et calamum addi iubet. ideo quidam aromatite 
delectatos maxime credunt, sed Fabius Dossennus his 
versibus decernet: 

^Mittebam vinum pulchrum, murrinam' 



76 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



et in AcharistioBe: 

Pauem et polentam^ vinum murrinam. 

Scaevolam quoque et L. Aelium et Ateium Capitonem 
in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo sit: 

"^Quod si opus est, ut dulce promat indidem, 
ecquid habet?' "^Rogas?^ 
^Murrinam, passum, defrutum, mella' 

quibus apparet, non inter vina modo murrinam, sed 
inter dulcia quoque nominatum. 

[Be supellectili legato?] 

11? An de supeliectili quoque Mucius dixerit dubium 
est: nam quae Ulpianus libro vicesimo ad Sabinum 
D. 34, 2, 19, 5 de supellectili scribit, non Mucii, sed Ulpiani 
sententia videtur esse C^non tamen quae supellectilis sunt'). 
alio vero loco nullo Mucii nomine de supellectili agitur. 
Servius et Tubero supellectilem definire conabantur (D. 33, 
10, 7, 1) et definitio, quam Pomponius libro sexto ad 
Sabinum profert (D. 33, 10, l), Sabini videtur esse. at 
de argenti et supellectilis notionibus vetus quidam iuris 
consultus aliquid statuit; nam quae ex Pauli libro quarto 
ad Sabinum in Digesta 33, 10, 3, 5 recepta sunt, ita 
mutilata sunt, ut inter alia iuris consulti cuiusdam veteris 
nomen videatur excidisse. sententiam Mommsen ita fere 
restitui posse putat: ^craterem argenteum non esse in 
supellectili nec ullum vas argenteum secundum saeculi 
severitatem nondum admittentis supellectilem argenteam 
Sex. Aelius statiiit, sed in argento: etiam hodie ... si in 
argento relatum sit candelabrum argenteum, argenti esse 
videtur'. mihi Sexti Aelii loco potius Q. Mucii nomen 
restituendum videtur; nam Aelius, quem Mommsen exempli 
causa proposuit, ideo non placet, quod eum statuisse 
scimus, tus quoque et cereos in penu esse, quas res 
Q. Mucius penoris non esse statuit. itaque Q. Mucium 
testem fuisse malo saeculi severitatis. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA. 



77 



[De vestihiis legatis]. 

12. D. 34, 2, 33. Pomponius libro quarto ad 
Quintum Mucium (P. 238). Quintus Mucius^ ait scire 
se quendam senatorem muliebribus cenatoriis uti soli- 
tum. qui si legaret muliebrem vestem, non videretur 
(videri?) de ea sensisse, qua ipse qua virili utebatur. 

[De lana legata.] 

13. D. 32, 70; 12. Ulpianus libro vicesimo secundo 
ad Sabinum (P. 2639). constabat apud veteres lanae 
appellatione versicoloria non conteneri. 

[De argento facto legato.'] 

14^. D. 34, 2, 19. Ulpianus libro vicesimo ad 
Sabinum (P. 2606). Argento facto legato Quintus Mucius 
ait vasa argentea contineri [veluti parapsidas acetabula 
trullas pelves et his similia, non tamen quae supel- 
lectilis sunt]. 

14^ D. 34, 2, 27 pr. Ulpianus libro quadragesimo 
quarto ad Sabinum (P. 2195). Quintus Mucius libro 
secundo iuris civilis ita definit: argentum factum vas 
argenteum videri esse. 

Quae priore loco uncis inclusi, non Mucii, sed Ulpiani 
esse piito: extrerra verba ^non tamen quae supellectilis 
su.nt' eiusdem esse apparet. 

[De auro legato]. 

15. D. 34, 2, 34 pr. Pomponius libro nono ad 
Quintum Mucium (P. 261). Scribit Quintus Mucius: 
si aurum suum omne pater familias uxori suae legasset, 
id aurum, quod aurifici faciundum dedisset aut quod 
ei deberetur, si ab aurifice ei repensum non esset, 
.mulieri non debetur. 

Pomponium sic scripsisse puto: si aurum . . . mulieri 
non deberi Quintus Mucius scribit. 



1 Cod, ^Titius'. 



78 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



16. D. 34, 2, 34, 1. Pomponius ibid. Item scribit 
Quintus Mucius: si maritus uxori cum haberet quin- 
que pondo auri, legasset ita ^aurum quodcunque uxoris 
causa paratum esset, uti heres uxori daret/ etiamsi libra 
auri inde venisset et mortis tempore amplius quam 
quattuor librae non deprehenduntur, in totis quinque 
libris heredem esse obligatum [quoniam articulus est 
praesentis temporis demonstrationem in se continens]. 

Pomponium sic scripsisse puto: si maritus . . obli- 
gatum Quintus Mucius scribit. de commate uncis incluso 
V. Gradenwitz Z. d. Savigny-St. XIV, 115. 

17. D. 34, 2, 34, 2. Pomponius ibid. Quod si ita 
legasset uxori ^aurum quod eius causa paratum erit'^ 
tunc . . . scribit Quintus Mucius, ut haec scriptura 
habeat in se et demonstrationem legati et argumen- 
tum^) . . . 

[De domus nsu relicto.'] 

18. D. 7, 8, 2 et 4. Ulpianus libro septimo decimo 
ad Sabinum (P. 2575). Domus usus relictus est aut 
marito aut mulieri . . . mulieri autem ei usus relictus 
sit, posse eam et cum marito habitare Quintus Mucius 
primus admisit, ne ei matrimonio carendum foret, cum 
uti vult domo. nam per contrarium quia uxor cum 
marito possit habitare nec fuit dubitatum. 

Liber IIL 

De legatis? 

Mucius fortasse etiam hoc libro de legatis scripsit; 
nam quod Ulpianus ex secundo tantum libro Muciana de 
legatis affert, non magni ponderis est. secundo libro 
Mucium de argento facto scripsisse traditum est; non 
item quo libro de auro legato disputaverit. Pomponius in 
extremo demum, id est libro nono, de auro legato dicit; 
de argento legato nullam Pomponii sententiam ex libris 

1 et deminTitionem legati et augmentum Guiacius. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



79 



ad Mncium habemus. itaque nonnulla ex tertio Mucii 
libro sumpta sint, quae secundo libro dedimus. 

Hoc loco de cautione Muciana quae dicenda yidentur 
ponam. Q. Mucius legatarium, quem testator quod yetari 
possit vetuerat, legatum capere posse existimabat, si 
vetitum se non facturum cum sponsore promisisset, ita ut, 
si contra promissum egisset, legatam rem reddere deberet, 
Mucius utrum boc praetor constituerit (Karlowa II, 894) 
an privatim responderit, nescimus: sed exinde talia legata 
ita expedita esse constat. quae de legatis placuit, postea 
etiam in bereditatibus admissum est: sic enim Ulpianus 
libro octavo decimo ad Sabinum tradit D. 35, 1, 7. Mucium 
vero etiam in iuris civilis libris de cautione sua dixisse, 
ex D. 35, 1, 1 (Pomponius libro tertio ad Q. Mucium) 
licet concludere: Pomponium autem hoc libro de aliis 
quoque legatorum condicionibus scripsisse apparet. 

De certa tantum condicione, non de omnibus indi- 
stincte Mucium dixisse inde cognoscimus, quod Papinianus 
D. 35, 1, 73 haec scribit: ^in omnibus condicionibus, quae 
morte legatariorum finiuntur, receptum est, ut Muciana 
cautio interponatur'. legatum illud condicionale , quod 
Mucius tractavit, fortasse erat uxori relictum ^si non 
nupserit' vel "^si a liberis ne nupserit': nam non solum 
legatum uxori relictum in Mucii libris primum locum 
obtinet, sed condicio illa legato adiecta etiam moribus 
veterum convenit, cum univiram laude dignam iudicaverint. 
quid quod in lustiniani Digestis condicio illa saepe repe- 
ritur D. 40, 7, 42 (Labeo); 35, 1, 22 et 106 (lulianus), 
63 (Gaius); 72, 74, 100 (Papinianus). 

luris consulti de Muciana cautione hi fere egerunt: 
Aristo (D. 35, 1, 1 pr.), Neratius (ibid.), lulianus (ibid. et 
35, 1, 106), Pomponius (D. 35, 1, 1 et 57: libro tertio 
et nono ad Q. Mucium), Gaius (D. 35, 1, 10), Papinianus 
(D. ^5, 1, 72, 73, 77, 101) Ulpianus (D. 35, 1, 7). 

Etiam imperatores de cautione constituerunt. Papinia- 
nus enim libro octavo decimo Quaestionum (D. 35, 1, 72, l) 
scribit ^cum patronus liberto certam pecuniam legasset, 



80 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



si a liberis eius non discessisset, permisit imperator velut 
Mucianam cautionem ofFerri'. denique lustinianus a. 531 
C. 6, 40, 2, 3 cum lege lulia miscella etiam Mucianam cau- 
tionem ^super hac causa' conquiescere iussit. cf. nov. XXII 
c. 43 (a. 535). 

Liber IV. 

De legitimis heredibus? 

Cum Sabinus de legitimis heredibus post testamen- 
tum, sed ante legata tractaverit, Mucium de legitimis 
heredibus demum post legata scripsissse constat. sed 
ideo apud Mucium ius hereditarium et legata confusa et 
permixta fuisse, quod Krueger p. 178 iudicat C^Erbrecht 
und Legat . . . wirr durch einander'), non concesserim: 
nimirum Mucii temporibus testamento plerumque non 
tam heres instituebatur, quam legata relinquebantur. 
Gai. 11, 103. 

Gai. III, 1 ^lntestatorum hereditates <(ex)> lege XII 
tabularum primum ad suos heredes pertinent'. 2. ^sui 
autem heredes existimantur liberi qui in potestate mori- 
entis fuerunt . . . nec interest, <(utrum^ naturales <(sint^ 
liberi an adoptivi'. 3. ^uxor quoque quae in manu est, sua 
heres est, quia filiae loco est'. 9. "^si nullus sit suorum 
heredum, tunc hereditas pertinet ex eadem lege XII tabuia- 
rum ad agnatos'. 17. ^si nullus agnatus sit, eadem lexXII 
tabularum gentiles ad hereditatem vocat^. 39 sq. ^nunc 
de libertorum bonis videamus. olim itaque licebat liberto 
patronum suum inpune testamento praeterire. nam ita 
demum lex XII tabularum ad hereditatem liberti vocabat 
patronum, si intestatus mortuus esset libertus nullo suo 
herede relicto.' 

1. Gell. 5, 19, 5, 6. — Sed adrogationes non temere 
nec inexplorate committuntnr; nam comitia arbitris 
pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, 
aetasque eius qui adrogare vult, an liberis potius 
gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur, ne 
insidiose adpetita sint, consideratur, iusque iurandum 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



81 



a Q. Mucio pontifice maxime conceptum clicitur, quod 
in adrogando iuraretur. 

cf. Gai. I, 102 ^ . . inpuberem aput populum adop- 
tari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est. 
nunc ex epistula optimi imperatoris Antonini quam scripsit 
pontificibus, si iusta causa adoptionis esse videbitur, cum 
quibusdam condicionibus permissum est.' 

2. Gell. 3, 2, 12, 13. — <Q.> Mucium iureconsultum 
dicere solitum lege non isse usurpatam mulierem, quae 
cum Kalendis lanuariis apud virum matrimonii causa 
esse coepisset, ante diem quartum Kalendas lanuarias 
sequentes usurpatum isset; non enim posse impleri 
trinoctium^ quod abesse a viro usurpandi causa ex 
duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis 
posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet 
ex Kalendis. 

cf. Gai. I, 111. ^Usu in manu conveniebat quae anno 
continuo nupta perseverabat; quia enim veluti annua 
possessione usucapiebatur, in familiam viri transibat 
filiaeque locum optinebat. itaque lege XII tabularum 
cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti 
convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo 
<usum)> cuiusque anni interrumperet. 

3. Cicero top. 6. 29. — Gentiles sunt inter se, qui 
eodem nomine sunt . . . qui ab ingenuis oriundi sunt 
. . . quorum maiorum nemo servitutem servivit . . . qui 
capite non sunt deminuti . . . nihil enim video Scaevo- 
lam pontificem ad hanc definitionem addidisse^ 

Liber lY. V? 

Familiae erciscundae? 

Hoc libro Mucium et de partitione legata et de 
mortis causa donationibus et de sacris scripsisse puto. 

1 Verha inter definitionis particulas a Cicerone interiectas 
(^non est satis' ; ^ne id quidem satis est' ; ' abest etiam nunc' ; 
^hoc fortasse satis est') supra omisi. 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 6 



82 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



itaque hoc loco etiam pontificum de sacris decretum repe- 
tendum videtur, quod in Mucii iuris civilis libros receptum 
fuisse Ciceronis de legibus 2, 19, 48 verba satis luculenter 
indicant haec: Hnnumerabilia nascuntur, quibus implentur 
iurisconsultorum libri. quaeruntur enim, qui ad- 
stringantur sacris . . baec nos a Scaevola didicimus' . . . 
itaque ex Mucii libris ea quae tradit, Ciceronem desump- 
8isse satis apparet. 

De quaestione ^qui adstringantur sacris' in tractatu 
de familiae erciscundae iudicio Mucium dixisse verisimile 
est. Huschke quoque ad Ciceronis locum adnotat: ^inter eos 
(sc. heredes) erat actio familiae erciscundae, qua qui sacra 
fecerat, ceteros de indemnitate convenire poterat.' ego 
malo, cum inter consortes maior natti socius pro omnibus 
sacra faceret communi sumptu, eos qui hereditatem dividi 
decreverunt, statuere debuisse, quo modo sacrorum, quae 
una et communia manebant, sumptus contribuendi essent. 
nam in hereditate dividunda non sacra divisa et multipli- 
cata esse, et Ciceronis verba ostendunt et res ipsa docet. 

Illorum, qui adstringebantur sacris quosque Cicero 
enumerat, Mucium non uno tantum modo loco mentionem 
fecisse videtur, sed diversis locis secundum causarum, ex 
quibus adstringebantur, diversitatem, scilicet ut heredum 
in iudicio familiae erciscundae explicando, ita aliorum in 
usucapione hereditatis vel in rebus defuncti creditis ex- 
plicandis. quod item et re ipsa indicatur et Ciceronis 
verbis comprobatur, nam iuris consultorum libros innumera- 
bilibus rebus impleri vix dicere potuit, si de sacris uno 
tantum loco tractavissent. 

[De partitione legata.] 

1. D. 32, 29, 1. Labeo libro secundo posteriorum 
a lavoleno epitomatorum. — Cum ita legatum esset, ut 
Titia uxor mea tantandem partem habeat, quantulam 
unus heres, si non aequales partes essent heredum, 
Quintus Mucius et Gallus putabant, maximam partem 
legatam esse, quia in maiore minor inesset. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



83 



Quae nunc legimus: ^Cum ita legatum esset, ut . . . 
uxor mea . . habeat', neque lavolenus neque Labeo, sed 
Tribonianus scripsit. apud Labeonem haec fere scripta 
fuisse puto: ^Titia uxor mea tantandem partem capiat 
quantulam heres.' si non . . . legatam esse. 

2. Cicero de legib. 2, 20, 50. — . . etiam hoc dant 
Scaevolae, quom est partitio, ut, si in testamento 
deducta summa centum nummum non sit, ipsique minus 
ceperint quam omnibus heredibus relinquatur, sacris 
ne alligetur. 

cf. quae p. 34 adnotavi. 

3. Cicero ibid. 61 tradit, iuris consultos etiam hoc 
cavisse, ^ut cui plus legatum sit, quam sine religione 
capere liceat, is per aes et libram heredes testamenti 
solvat, propterea quod eo loco res est ita soluta, quasi 
ea pecunia legata non esset', de re v. Burckhardt Z. d. 
Savigny-St. IX p. 305, 314. itaque et ea quae subieci,. 
ex Q. Mucii iuris civilis libris desumpta videntur. 

Cicero de legib. 2, 21, 52, 53. — habeo ius ponti- 
ficium. quid huc accessit ex iure civili? partitionis caput 
scriptum caute, ut centum nummi deducerentur: inventa 
est ratio, cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. 
quid si hoc qui testamentam faciebat, cavere noluisset? 
admonet iuris consultus hic quidem ipse Mucius, ponti- 
fex idem, ut minus capiat quam omnibus heredibus 
relinquatur, quibus par dicebant qui cepisset, adstringi: 
rursus sacris liberatur. hoc vero nihil ad pontificium 
ius, sed e medio est iure civili, ut per aes et libram 
heredem testamenti solvant et eodem loco res sit quasi 
ea pecunia legata non esset, si is cui legatum est, 
stipul^tus est id ipsum quod legatum est, ut ea pecunia 
ex stipulatione debeatur sitque ea non <(mortis causa 
capta>. 

[De mortis causa donationibus.'] 

4. Mucii aetate filius familias, cum ne miles quidem 
licet approbante patre testamentum facere posset, mortis 



84 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



causa exempli gratia uxori donare patre permittente 
poterat. cui ita donatum erat, sacris adstringebatur, cum 
tantundem donatum esset quantum paterfamilias retinebat. 
quoniam nulla donatio praeter uxori vel liberis factam 
in usu erat, sic quoque sacra in familia retinebantur. 
Kuebler Z. d. Savigny-St. XI, 39—45. 

Cicero de legib. 2, 20, 50. — In donatione hoc 
(sc. illud tantundem et minus capere) iidem (Scae- 
volae) interpretantur: et quod paterfamilias in eius 
donatione, qui in eius potestate esset, approbavit, 
ratum est; quod eo insciente factum est, si is id non 
approbat, ratum non est. 

Liber V? VI? 
Communi dividundo. 

Tria fragmenta, quae ex Pomponii libro decimo 
quarto exstant quaeque ad communi dividundo arbitrium 
optime referri possunt, Mucium quinto vei sexto libro 
de eodem arbitrio scripsisse indicio sint. unum Mucii 
fragmentum huius loci videtur esse. 

D. 50, 16, 25; 1 Paulus libro vicensimo primo ad 
edictum (P. 339^). Quintus Mucius ait partis appella- 
tione rem pro indiviso significari: nam quod pro diviso 
nostrum sit, id non partem, sed totum esse. 

Liber VII? 

De rei uxoriae arhitrio? 

An de dote Q. Mucius scripserit, dubium est, cum 
neque dotis neque rei uxoriae arbitrii usquam in frag- 
mentis mentio liat. in Pomponii ad Mucium libris pauca 
de dote reperiuntur D. 23, 3, 65 et 66 (P. 243, 254), 
cum in libris ad Sabinum Pomponius libris decimo quarto, 
quinto, sexto de iure dotium scripserit (P. 594 — 637). 

Quamquam iam P. Mucium de C. Sempronii Gracchi 
viduae dote responsum dedisse scimus (D. 24, 3, 66), tamen 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



85 



Servii demum auctoritate patri de dote reddenda actio 
data videtur. Czjhlarz Dotalrecht p. 48. itaque ea quae 
Q. Mucius de rei uxoriae arbitrio docuit, Servii de dotibus 
libro oblitterata sunt. quae vero Servius hoc libro de 
sponsalibus et de dotis dictione cum sponsalibus coniunctis 
deque rei uxoriae cautionibus tradidit (Gell. 4, 4, 3, 2), 
fortasse iam Mucius exposuit, qui etiam patris responsum 
iilud in iibros suos recepisse putandus est. 

Liber YIII? 

Be tutelis. 

De tutelis, de quibus Pomponius libro sexto decimo 
videtur scripsisse (P. 272, 273), etiam Mucium scripsisse 
constat. quae apud Gaium I, 144 sqq. hac de re legimus, 
repetenda duxi. ^Permissum est ... parentibus, liberis 
quos in potestate sua habent, testamento tutores dare, 
masculini quidem sexus inpuberibus, feminini autem 
sexus cuiuscumque aetatis sint et tum quoque cum 
nuptae sint'. 145 ^loquimur autem exceptis virginibus 
Vestalibus' . . 155 ^Quibus testamento quidem tutor datus 
non sit, iis ex lege XII tabularum agnati sunt tutores, 
qui vocantur legitimi*. 157 ^et olim quidem, quantum 
ad legem XII tabularum attinet, etiam feminae agnatos 
habebant tutores'. 165 ^ex eadem lege XII tabularum 
iibertorum et inpuberum tulela ad patronos liberosque 
eorum pertinet'. 184 ^Olim cum legis actiones in usu 
erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorem 
et mulierem pupillumve lege agendum erat'. 185 "^si 
cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Koma ex 
lege Atilia a praetore urbano et maiore parte tribunorum 
plebis, qui Atilianus tutor vocatur'. 187 ^ab hostibus 
quoque tutore capto ex his legibus tutor peti debet'. 

1. Gai. 1, 188. — ex his apparet, quot sint species 
tutelarum. si vero quaeramus, in quot genera hae 
species diducantur, longa erit disputatio, nam de ea re 
valde veteres dubitaverunt . . . hoc tantisper sufficit 



86 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



admonuisse, quod quidam quinque genera esse dixe- 
runt, ut Q. Mucius, alii tria, ut Ser. Sulpicius, alii 
duo, ut Labeo. 

^ Man darf wolil mit einiger Sicherlieit vermuten, 
class Servius die species tutelae nach ihrem Rechtsgrund 
in genera zusammenfasste : legitima, testamentaria, dativa, 
-dass dagegen Labeo die bevormundeten Personen als 
Einteilungsgrund benutzte und darum tutela impuberum 
und mulierum unterschied. Dadurch wird man zu der 
Annahme geftlhrt, dass Q. Mucius einige species tutelae 
als genera behandelte und etwa so einteilte: adgnati, 
patroni, testamentaria, Atiliana, specialis'. Pernice Labeo 
I, 23 sq. 

2. Auct. epit. de nomin. rat. post Valer. Maxim. — 
Pueris non prius quam togam virilem sumerent, puellis 
non antequam nuberent, praenomina imponi moris 
fuisse Q. Scaevola auctor est. 

De Mucii dicto aMommseno reiecto v. Karlowall, 188. 

3. D. 26, 1, 3 pr. Ulpianus libro trigesimo sep- 
iimo ad Sabinum (P. 2836). Qui habet tutorem pupillus 
vel pupilla si furere coeperint, in ea causa sunt, ut 
in tutela nihilo minus durent, quae sententia Quinti 
quoque Mucii fuit. 

4. Vat. fr. 1. — <(Qui a muliere^ sine tutoris aucto- 
ritate sciens rem mancipi emit vel falso tutore auctore 
quem sciit non esse, non videtur bona fide emisse. 
itaque et veteres putant et Sabinus et Cassius scribunt. 

Etiam Mucium id docuise verisimile videtur. 

5. D. 33, 1, 7. Pomponius libro octavo ad Quin- 
tum Mucium (P. 258). Quintus Mucius ait: si quis 
in testamento ita scripsit: ^filii filiaeque meae ibi 
sunto, ubi eos mater sua esse volet eisque heres meus 
in annos singulos inque pueros puellasque singulas 
damnas esto dare cibarii nomine aureos decem'. si 
tutores eam pecuniam dare nolunt ei apud quem pueri 
atque puellae sunt, nihil est, quod ex testamento agere 



7. Q. MUCIUS P. F. P. K SCAEVOLA 87 



possit; nam ea res eo pertinet, uti tutores sciant^ 
quae voluntas testatoris fuit, uti possint eam pecuniam 
sine periculo dare. Pomponius. in testamentis quae- 
dam scribuntur, quae ad auctoritatem dumtaxat scri- 

bentis referuntur nec obligationem pariant ita- 

que haec Quinti Mucii scriptura: Uiberi mei ubi sunto, 
ubi eos mater sua esse volet', nuUam obligationem 
parit, sed ad auctoritatem defuncti conservandam id 
pertinebit^ ut ubi iusserit ibi sint. nec tamen semper 
voluntas eius aut iussum conservari debet, veluti si 
praetor doctus sit non expedire pupillum eo morari, 
ubi pater iusserit rel. 

Hunc locum pessime a Triboniano constitutum esse 
apparet: nam res diversas in unum commiscuit. cum 
testamentum, a quo oratio incipit, matris voluntatem 
spectare iubeat, si quaeratur, ubi testatoris liberi esse 
debeant, postea de patris tantum voluntate disseritur. 
accedit quod cum testamentum de heredis tantum obliga- 
tione dicat, ex improviso tutores introducuntur, qui pe- 
cuniam dare nolint ei apud quem liberi sint. 

Neque quae Tribonianus Pomponio tribuit, neque 
quae Quintum Mucium dixisse tradit, fidem habent: ipsi 
Mucio sub Pomponii nomine Tribonianum quaedam sub- 
iecisse puto. id verba docent "^nam ea res eo pertinet, uti 
tutores sciant quae voluntas testatoris fuit, uti possint 
eam pecuniam sine periculo dare'. cf. supra p. 68. etiam 
testamenti ipsius verba a Triboniano mutata sunt. Mucium 
non aureos nominasse manifestum est; neque testator iubere 
potuit, ipsis filiis filiabusque cibarii nomine pecuniam 
dari, quod verba: ^eisque heres damnas esto dare' nunc ^ 
faciuht; denique, si hoc iussisset, dicere non potuit ^eis 
dare . . in pueros puellasque singulas'. 

Mucius, ni fallor, non id dicere voluit, matrem fami- 
lias liberis aliud domicilium assignare posse quam quod 
ipsa habeat, sed hoc tantum, matrifamilias decernere licere, 
ubi cum filiis vivere velit. itaque quod ad testamentum 
attinet, Mucii nulla alia verba videntur esse nisi haec: 



88 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTEEA 



^liberi mei ibi sunto, ubi eos mater (familias?) esse volet^. 
quid Mucius de hoc iusso dixerit quaeque Pomponius 
adiecerit, nescimus: Tribonianus nova ex commentariis ad 
praetoris edictum sumpta substituit. cf. Dig. 27, 2, ^ubi 
pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei 
praestandis'. 

Liber IX. 

JDe noxalihus actionibus? 

De noxalibus actionibus, de quibus Gaius IV, 75 sqq. 
disserit, Mucius lioc libro videtur scripsisse; nam neque 
Pomponium libro septimo decimo Me lege Aquilia', neque 
Mucium hoc loco Me pauperie et de lege Aquilia' scripsisse, 
id quod Lenel vult, ratio docet, quae rebus ipsis inest, 
quia de noxali Aquiliae actione optime boc libro Mucius 
scribere potuit. 

1. D. 9, 2, 31. Idem (Paulus) libro decimo ad 
Sabinum (P. 1807^). Si putator ex arbore ramum 
cum deicerit vel machinarius hominem praetereuntem 
occidit, ita tenetur, si is in publicum decidat nec ille 
proclamarit, ut casus inde evitari possit. sed Mucius 
etiam dixit, si in privato idem accidisset, posse de 
culpa agi: culpam autem esse quod cum a diligente 
provideri poterit, non esset provisum aut tum denunti- 
atum esset, eum periculum evitari non possit. 

Cf. D. 48, 8, 7. Paulus libro singulari de publicis iudi- 
ciis (P. 1266) ... si .. . putator ex arbore cum ramum dei- 
ceret, non praeclamarit et praetereuntem occiderit, ad huius 
legis (sc. Corneliae de sicariis) coercitionem non pertinet. 

2. D. 9, 2, 39. Pomponius libro septimo decimo 
ad Q. Mucium (P. 274). Quintus Mucius scribit: equa 
cum in alieno pasceretur, in cogendo quod praegnas 
erat eiecit. quaerebatur, dominus eius possetne cum 
eo qui coegisset lege Aquilia agere^ quia equam in 
e-iciendo ruperat. si percussisset aut consulto vehe- 
mentius egisset, visum est agere posse. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



89 



3. D. 9, 1, 1, 11. Ulpiaiius libro octavo ad edictum 
(P. 608). Cum arietes vel boves (noxiam) commisissent 
et alter alterum occidit^ Quintus Mucius distinxit, ut 
si quidem is perisset qui adgressus erat, cessaret 
actio, si is qui non provocaverat, competeret actio.^ 

Liber X? 

Be statu liberis? 

D. 40, 7, 29 § 1. Pomponius libro octavo ad 
Quintum Mucium (P. 275). Quintus Mucius scribit: 
pater familias in testamento scripserat ^si Andronicus 
servus meus heredi meo dederit decem, liber esto'. 
deinde de his bonis coeperat controversia esse: qui se 
lege heredem aiebat esse, is eam hereditatem ad se 
pertinere dicebat, alter, qui hereditatem possidebat, aie- 
bat testamento se heredem esse. secundum (?contra?) 
eum sententia dicta erat, qui testamento aiebat se 
heredem esse. deinde Andronicus quaerebat, si ipsi 
viginti dedisset^ quoniam secundum eum sententia 
dicta est, futurusne esset hber an nihil videatur senten- 
tia, qua vicit, ad eam rem valere? <(respondit valere)>. 
quapropter si viginti heredi scripto dedisset et res 
contra possessorem iudicata esset, illum in servitute 
fore. Labeo hoc quod Quintus Mucius scribit . . . putat 
verum esse . . . 

Quae Tribonianus Mucium scripsisse dicit, non Mucii 
verba sunt, sed partim certe Pomponii, qui Mucianam 
sententiam retulit. at ne Tribonianus quidem manum a 
loco videtur abstinuisse. ceterum v. supra p. 72. 

1 JDe sequentibus verhis ^quam ob rem eum sibi aut noxam 
sarcire aut in noxam dedere oportere' v. Lenel Edictum perpet, 
p. 155 et FaL ad Ulpianum 608, 



90 SEPTIMI SAEC. lURIS CONSQLT. SERIES ALTERA 



Liber XI? 

De possessionibus et usucapionibus. 

De possessionum generibus Mucium scripsisse traditum 
est. quaenam genera statuerit, nescimus. adiunxit usu- 
capionem, quam non modo in singulis rebus, sed etiam in 
hereditate, et non solum in rebus, sed etiam in hominibus 
locum habuisse constat. de mulieris usucapione (Gai. I, III) 
Mucius alio loco videtur scripsisse. cf. supra p. 81. 

1. D. 41, 2, 3^ 23 Paulus libro quinquagensimo 
quarto ad edictum (P. 659) • . . Q. Mucius inter genera 
possessionum posuit, si quando iussu magistratus rei 
servandae causa possidemus ... 

Ad rem cf. Pernice Labeo I 200; II 192 n. 

2? D. 41, 2, 25, 2. Pomponius libro vicensimo 
tertio ad Q. Mucium (P. 286). Quod autem solo animo 
possidemus, quaeritur, utrumve usque eo possideamus, 
donec alius corpore ingressus sit, ut potior sit illius 
corporalis possessio, an vero, quod quasi magis pro- 
batur, usque eo possideamus, donec revertentes nos 
aliquis repellat aut nos ita animo desinamus possidere, 
quod suspicemus repelli nos posse ab eo, qui ingressus 
sit in possessionem. 

Pro "^quasi magis' van de Water sagaciter scribendum 
esse conicit ^Quinto Mucio' multis assentientibus, in qui- 
bus etiam Pernice et Lenel. sed doctrina Mucio adscripta 
eius vix potest esse, ita ut verba ^quasi magis' potius 
aliter explicari debeant. Pomponium sic non scripsisse 
certum iudico, at bene scribere potuit: ^quod magis pro- 
batur', ita ut Triboniani manus etiam in hoc Pomponii 
fragmento agnoscatur. Riccobono Bull. dell. Ist. 6, 229 sq. 
^quidem magis' legit. 

3? Gai. III, 200. — interdum alienas res occupare 
et usucapere concessum est nec creditur furtum fieri, 
veluti res hereditarias quarum heres non est nactus 
possessionem, nisi necessarius heres extet. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



91 



4^ Gai. II^ 54, 55. — olim rerum hereditariarum 
possessione velut ipsae hereditates usueapi credebantur, 
scilicet anno • . . voluerunt veteres maturius heredi- 
tates adiri, ut essent qui sacra facerent, quorum illis 
temporibus summa observatio fuit, et ut creditores 
haberent, a quo suum consequerentur. 

4^. Cicero de legib. 2, 19 ... ^Quaeruntur . . qui 
adstringuntur sacris . . . tertio loco, si nemo sit heres, 
is qui de bonis, quae eius (qui e vita migravit) fuerint 
quom moritur, usu ceperit plurimum possidendo . . . 
haec nos a Scaevola didicimus' . . . 

cf. quae supra p. 82 disputavi. 

5. D. 8, 2, 7. Pomponius libro vicensimo sexto 
ad Quintum Mucium (P. 294). Quod autem aedificio 
meo me posse consequi, ut libertatem usucaperem 
dicitur, idem me non consecuturum, si arborem eodem 
loco sitam habuissem, Mucius ait. 

6? D. 41, 3, 24 pr. Pomponius Hbro vicensimo 
quarto ad Q. Mucium (P. 289). Ubi lex inhibet usu- 
capionem, bona fides possidenti nihil prodest. 

Hanc sententiam Mucii esse A. Pernice II 157 iudicat, 
sed an recte dubito. lex de qua agitur, Atinia videtur esse. 

Liber XII? XIII? 

JDe adqiiirendo rerum dominio. 

[Be mancipatione.] 

1. Varro d. 1. 1. 7, 5, 105. — (Nexum) Mucius: quae 
per aes et libram fiant, ut obligentur praeter quae 
mancipio dentur. 

De fiducia, de qua Gai. II 60, III 201 scribit, 
Mucium quoque scripsisse non est cur dubitemus. cf. Cic. 
de offic. 3, 17, 70: ^fideique bonae nomen, existimabat 
(Q. Scaevola) . . . versari in . . . fiduciis • . Mucius, qui 
depositum inter bonae fidei contractus non nominat, tan- 



92 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



tum de actione in duplum lege XII tabularum statuta 
scripsisse videtur. cf. Pernice 1 435 et infra de furto. 

[De venditione fundi.] 

2. Cicero de offic. 3, 16, 65. — . . de iure quidem 
praediorum sanctum apud nos est iure civili,. ut in 
iis vendeudis vitia dicerentur, quae nota essent ven- 
ditori. nam quum ex duodecim tabulis satis esset ea 
praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infiti- 
atus esset, dupli poenam subiret, a iuris consultis 
etiam reticentiae poenae est constituta. quidquid enim 
esset in praedio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, 
nisi nominatim dictum esset, praestari oportere. 

3. D. 18, 2, 11 1 et 13 pr. Ulpianus libro vicen- 
simo octavo ad Sabinum (P. 2710). . . . Sabinus ait^ si 
tribus vendentibus duo posteriori addixerint, unus non 
admiserit adiectionem, Mucius partem priori, duorum 
posteriori emptam . . . Celsus quoque libro octavo 
Digestorum refert Mucium Brutum Labeonem, quod 
Sabinum existimare. 

4\ D. 18, 1, 59. Celsus libro octavo Digestorum 
(P. 75). Cum venderes fundum, non dixisti ^ita ut 
optimus maximusque', verum est quod Quinto Mucio 
placebat, non liberum, sed qualis esset, fundum prae- 
stari oportere. 

4^ D. 21, 2, 75. Venuleius libro sexto decimo 
Stipulationum (P. 73). Quod ad servitutes praedio- 
rum attinet, si tacite secutae sunt et vindicentur ab 
alio, Quintus Mucius et Sabinus existimant venditorem 
ob auctoritatem^ teneri non posse, nec enim aiictori- 
tatis^ nomine quemquam teneri in eo iure, quod tacite 
soleat accedere, nisi ut optimus maximusque esset 
mancipatiis^ fuerit fundus: tunc enim liberum ab omni 
servitute praestandum. si vero emptor petat viam vel 

1 Trihornanus evictionem. 2 Tribonianus evictionis. 
3 Tribonianus traditus. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



93 



actum, venditorem teneri non posse, nisi nominatim 
dixerit accessurum iter vel actum: tunc enim teneri eum 
qui ita dixerit. et vera est Quinti Mucii sententia, ut 
qui optimum maximumque f Uindum mancipavit^, liberum 
praestet, non etiam deberi alias servitutes . . 

Cum Mucius de ea tantum servitute egerit, quae fundo 
ut onus inhaeret, Tribonianus apud Venuleium etiam de 
illa disserit, quae fundo ut commodum annexa est itaque 
Mucii sententiam corrupit. Triboniani manus in dictione 
videtur deprehendi (nisi ut , . si vero . . nisi . . nisi). 

5? D. 18, 1, 66, 1. Pomponius libro trigesimo 
primo ad Q. Mucium (P. 303). Si qua^ servitus venditis 
praediis deberetur nec commemoraverit venditor, sed 
sciens esse reticuerit, et ob id per ignorantiam rei 
emptor non utendo per biennium^ eam servitutem ami- 
serit, quidam recte putant venditorem teneri ex empto 
ob dolum. 

6. D. 18; 1, 66, 2. Pomponius ibid. Quintus Mucius 
scribit: Qui scripsit ^ruta caesa quaeque aedium fundive 
non sunt^ bis idem scriptum. 

Quae sequuntur: ^nam ruta caesa ea sunt, quae ne- 
que aedium neque fundi sunt', non Mucii, sed Pomponii 
esse apparet. 

[De arhorihus venditis,'] 

7. D. 19, 1, 40. Pomponius libro trigesimo primo 
ad Q. Mucium (P. 306). [Quintus Mucius scribit] Domi- 
nus fundi de praedio arbores stantes vendiderat et 
pro bis rebus (arboribus?) pecuniam accepit et tradere 
nolebat. emptor quaerebat, quid se facere oporteret et 
verebatur Q, M%iciuSj ne bae arbores eius non videren- 
tur factae. 

Fragmentum a Triboniano corruptum esse supra 
p. 68 demonstravi. cf. D. 41, 1, 48 ^ . . quaeritur . . . 

1 Trihonianus tradidit. 2 ^nisi hoc specialiter ab eo 
accessum sit' Trihonianus adiecit. 3 F. qna. 4 Trih. per 
statutum tempus. 



94 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



an fructus meos faciam. Pomponius verendum, ne non 
sit bonae fidei possessor . . 

[De itinere aguae vendito.'] 

8. D, 8, 3, 15. Pomponius libro trigensimo secundo 
ad Quintum Mucium (P. 311). Quintus Mucius scribit, 
cum iter aquae vel cottidianae vel aestivae vel quae 
intervalla longiora habeat per alienum fundum manci- 
patum (in iure cessumT) erit^, licere fistulam suam vel 
fictilem vel cuiuslibet generis in rivo ponere quae aquam 
latius exprimeret, et quod vellet in rivo facere licere, 
dum ne domino praedii aquagium deterius faceret. 

cf. Gai. II, 29. iura praediorum urbanorum in iure 
cedi <^tantum)> possunt, rusticorum vero etiam mancipare 
possunt. 

[JDe hominis usufructu vendito.'] 

9. D. 40, 12, 23 pr. Paulus libro quinquagensimo 
ad edictum (P. 642). Si usumfructum tibi vendidero 
liberi hominis <(pretium participantis> et <(in iure^ 
cessero, servum effici eum dicebet Quintus Mucius, 
sed dominium ita demum fieri meum, si bona fide 
vendidissem, alioquin sine domino fore. 

10? D. 18, 1, 19. Idem (Pomponius) libro trigen- 
simo primo ad Quintum Mucium (P. 302). Quod ven- 
didi non aliter fit accipientis, quam si aut pretium nobis 
solutum sit aut satis eo nomine factum [vel etiam 
fidem habuerimus emptori sine ulla satisfactione]. 

Etiam hanc sententiam A. Pernice Labeo I 458 n. 15 
Q. Mucio attribuit; an recte dubito. 

Liber XIV. 

De consortio et de societatihus. 

Q. Mucium hoc libro de societatibus scripsisse ex 
iis colligitur, quae Paulus D. 17, 2, 30 tradit. item 

1 F. per alienuni fuDdum erit. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 95 



de fratrum consortio hoc loco eum tractasse, Pomponius 
D. 29, 2, 78 indicat. 

Fortasse conicere licet, Mucium hoc loco etiam de po- 
pulis sociis disputasse. Ciceronem certe in legibus civium 
Romanorum officia circa socios non praeterire vidimus et 
ipsum Mucium alio loco de foederatis populis egisse veri- 
simile est. cf. icfra p. 96. quid si Mucium cives, cum 
contra foederis conditionem Latinis usi essent, monuisse 
statuamus, contra naturam societatis esse, ut quis maiorem 
partem lucretur, minorem damni praestet? certe legem 
illam Liciniam Muciam a. 695/95 latam, quae Latinos a 
civibus separare iussit, melius intelligitur, si Mucium sociis 
quoque suum tribui sine fraude debere sumimus docuisse. 

1? D. 29, 2, 78. Idem (Pomponius) libro trigesimo 
quinto ad Quintum Mucium (P. 315). Duo fratres 
fuerant, bona communia habuerunt; eorum alter inte- 
stato mortuus suum heredem non reliquerat; frater 
qui supererat nolebat ei heres esse. consulebat, num 
ob eam rem, quod communibus, cum sciret eum 
mortuum esse, usus esset, hereditati se alligasset. 
respondit, nisi eo consilio usus esset, quod vellet se 
heredem esse, non adstringi. ^ 

Mucii responsum esse sunt qui putent; quod neque 
convinci neque redargui potest. conferenda sunt verba 
quae apud Ciceronem de leg. 2, 19, 47 leguntur '^qui ad- 
stringantur sacris' et ibid. 2, 20, 50 ^sacris ne alligentur'. 

2\ D. 17, 2, 30. Paulus libro sexto ad Sabinum 
(P. 1732). Mucius libro quarto decimo scribit non 
posse societatem coiri, ut aliam damni, aliam lucri 
partem socius ferat. 

2^. Gai. ITI, 149. Magna autem quaestio fuit, an 
ita coiri possit societas, ut quis maiorem partem 
lucretur, minorem damni praestet. quod Q. Mucius 
<(contra naturam societatis esse existimavit)>. 

1 Seqifentia verha 'itaque cavere debet, ne qua in re plus 
sua parte dominationem interponeret' aperte Pomponii sunt. 



96 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



2^ J. III, 25, 2. De illa sane conventione quaesi- 
tum est, si Titius et Seius inter se pacti sunt, ut ad 
Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia, ad 
Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata debet 
haberi conventio. Quintus Mucius contra naturam 
societatis talem pactionem esse existimavit et ob id 
non esse ratam habendam. Servius Sulpicius cuius 
sententia praevaluit, contra sentit rel. 

3. D. 11, 2j 1, 9 et 11. Ulpianus libro trigesimo 
ad Sabinum (P. 2739^). . . si non fuerit distinctum, 
videtur coita esse universorum quae ex quaestu veniunt, 
boc est si quod lucrum ex emptione venditione, locatione 
conductione descendit. nec adiecit Sabinus hereditatem 
vel legatum vel donationes mortis causa sive non mortis 
causa . . . et ita de hereditate legato donatione Quintus 
Mucius scribit. 

Liber XV. 

De foederatis et de Jiostihus. 

Mucium non modo de hostibus, sed etiam de foede- 
ratis egisse, Pomponii libri trigesimi septimi ad Q. Mucium 
fragmentum (P. 319) videtur indicare. itaque Mucium 
hoc loco inprimis de reciperatione et de recuperatoribus 
dixisse eonici licet. cf. Gallum Aelium apud Fest. v. 
reciperatio p. 274. 

1. D. 50, 7, 18. Pomponius libro trigensimo 
septimo ad Quintum Mucium (P. 320). . . . eum qui 
legatum pulsasset, Quintus Mucius dedi hostibus, 
quorum erant legati, solitus est respondere. 

2. D. 49, 15, 4. Modestinus libro tertio Regularum 
(P. 208). eos qui ab hostibus capiuntur vel hostibus 
deduntur, iure postliminii reverti antiquitus placuit. 

3. Cicero Top. 8, 37. — Scaevola . . P. f. iunctum 
esse putat verbum, ut sit in eo et ^post' et ^limen': 
ut quae a nobis alienata, cum ad hostem pervenerint, 
ex suo tanquam limine exierint, ea cum redierint post 
ad idem limen, postliminio redisse videantur. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



97 



Quae Gallus Aelius de postliminio tradit, fortasse ex 
Mucii libro desumpta sunt. Fest. v. postliminio p. 218. 

4? Modestinus libro tertio Regularum (P. 208). 
D. 49, 15, 4. — an, qui hostibus deditus reversus nec 
a nobis receptus civis Romanus sit, inter Brutum et 
Scaevolam varie tractatum est. 

Modestinum traditam vocem "^non receptus' falso sic 
interpretatum esse, quasi id ageretur, num Eomani re- 
versum, non hostes deditum reciperent, itaque sententiam 
corrupisse E. Heinze recte monuit. cf. Cicero de orat. 
I, 40, 181 ... C. Mancinum . . consularem, cum eum propter 
invidiam Numantini foederis pater patratus ex s. c. Nu- 
mantinis dedidisset eumque illi non recepissent, posteaque 
Mancinus domum revenisset neque in senatum introire 
dubitasset, P. Eutilius M. filius tribunus plebis iussit educi, 
quod eum civem negaret esse, quia memoria sic esset 
proditum, quem . . pater patratus dedidisset, ei nullum 
esse postliminium. I, 56, 238 . . quibus in causis omnibus, 
sicut . . in C. Hostilii Mancini controversia . . . fuit inter 
peritissimos homines summa de iure dissensio. cf. 11,32,137. 
Ceterum Modestini ^Scaevola' fortasse non Quintus, cui 
Lenel P. 43^ fragmentum attribuit, sed Publius Mucius est. 
cf. supra p. 34. 

Liber XVL 
Be furto. 

Furtorum genera, de quibus Gai. HI, 183 agit, 
Q. Mucius nondum constituerat : unum tantum furtum 
esse putabat. Servius demum furtorum genera distinxit. 
Bekkpr Aktionen I, 307 sq.; Pernice I, 312; III, 214 
contra Ubbelohde Eealcontracte p. 36 sq. 

Fortasse res iudicatae atque responsa, quae Labeo 
in libro de duodecim tabulis secundo (Gell. 6, 15, 1), 
Sabinus in libro de furtis (Gell. 11, 18, 12), postea Gaius 
aliique congesserunt, ex Mucii libro desumpta sunt. 

1. Gell. 6, 15, 2. — Q. Scaevola in librorum, quos 
de iure civili composuit, XVI verba haec posuit; Quod 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 7 



98 IV. SEPTIMl SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



cui servandum datum est, si id usus est, sive qiiod utendum 
accepit, ad aliam rem atque accepit usus est^ furti se 
oUigavit. 

Ad yerba ^quod cui servandum datum est' cf. Gai. 
III, 196 ^si quis re, quae apud eum deposita sit utatur, 
furtum committit^ ad verba '^quod utendum accepit^ 
cf. Gai. ibid. ^et si quis utendam rem acceperit eamque 
in alium usum transtulerit, furti obligatur, veluti si quis 
argentum utendum acceperit, quasi amicos ad cenam 
invitaturus et id peregre secum tulerit, aut si quis 
equum gestandi gratia commodatum longius aliquo duxerit, 
quod veteres scripserunt de eo qui in aciem perduxisset'. 
hoc exemplum ipsum Mucium attulisse conicere licet, 
cum non solum Gaius hoc Veteres' scripsisse tradat, sed 
etiam Pomponius libro vicensimo primo ad Q. Mucium 
(D. 13, 6, 21) haec scribat: "^si commodavero tibi equum, 
quo utereris usque ad certum locum'. ad utrumque 
exemplum conferas D. 47, 2, 17 pr., ubi Pomponius libro 
trigensimo octavo ad Quintum Mucium scribit: ^qui re sibi 
commodata vel apud se deposita usus est aliter atque 
accepit, si existimavit se non invito domino id facere, 
furti non tenetur'. Gai. III, 196 hoc de commodato 
tradit: ^placuit . . eos qui rebus commodatis aliter ute- 
rentur quam utendas accepissent, ita furtum committere, 
si intellegant id se invito domino facere'. 

2^ C. 6, 2, 22^ 1. . . quaerebatur apud antiquos 
legum interpretes, si quis commodavit alii rem ad se 
pertinentem et ipsa res subtracta est, an furti actio 
adversus furem institui possit ab eo qui rem uten- 
dam accepit. 

2^ D. 47; 2, 77^ 1. Idem (Pomponius) libro 
trigensimo octavo ad Quintum Mucium (P. 322). Si 
quis alteri furtum fecerit et id quod subripuit alius ab 
eo subripuit, cum posteriore fure dominus eius rei 
furti agere potest, fur prior non potest, ideo quod 
domini interfuit, non prioris furis, ut id quod sub- 
reptum est salvum esset. haec Quintus Mucius refert. 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 99 



3. D. 13, 6, 5, 3. Ulpianus libro vicensimo octavo 
ad edictum (P. 802). Commodatum autem plerumque 
solam utilitatem continet eius cui commodatur, et 
ideo verior est Quinti Mucii sententia existimantis, 
et culpam praestandam et diligentiam et, si forte res 
aestimata data sit, omne periculum praestandum ab 
60, qui aestimationem se praestaturum recepit. 

4. Cic. ad fam. 7, 22. — Inluseras heri inter 
scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne 
heres quod furtum antea factum esset, furti recte 
agere. itaque . . . id caput ubi haec controversia est, 
riotavi et descriptum tibi misi, ut scires id quod tu 
neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, W. Manilium, 
M. Brutum sensisse. ego tamen Scaevolae et Testae 
assentior. 

5^ Gell. 17, 7, 1 — 3. — Legis veteris Atiniae verba 
sunt: ^quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas 
esto' ... Q. Scaevola patrem suum et Brutum et 
Manilium viros adprime doctos quaesisse ait dubi- 
tasseque, utrumne in post facta modo furta lex valeret 
an etiam in ante facta, quoniam ^subruptum erit' 
utrumque tempus videretur ostendere, tam praeteritum 
quam futurum. 

5^ D. 50, 16, 123. Idem (sc. Pomponius) libro 
vicensimo sexto ad Quintum Mucium (P. 296). Verbum 
^erit' interdum etiam praeteritum nec solum futurum 
tempus demonstrat. 

Liber XVIL 
Be repetitionibus? 
Quod posteriores condictiones, id veteres repetitiones 
nominaverunt. cf. Pernice Labeo I, 420. de repetitio- 
nibus Mucium scripsisse certum est, sed eum condictionum 
genera proposuisse Bekker Aktionen I, 106, 121 sq. non 
recte putat. cf. Pernice I. c. III, 214 n. 4. fortasse con- 
dictio furtiva causa fuit, cur hoc libro de repetitionibus 
MiiciiTS scriberet. 

7* 



100 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



Gai. IV, 4. . . . ^nec res quae <(nostra iam est)>, nostra 
amplius fieri potest. plane odio furum, quo magis pluri- 
bus actionibus teneantur, receptum est, ut extra poenam 
dupli aut quadrupli rei recipiendae nomine fures e<^tiam)> 
hac actione teneantur »si paret eos dare oportere«, quam- 
vis sit etiam adversus eos haec actio, qua rem nostram 
esse petimus'. 

Mucii auctoritate id receptum fuisse, indicare videtur 
fragmentum quod subieci. 

1. D. 13, 1, 16. Pomponius libro trigensimo octavo 
ad Quintum Mucium (P. 321). Qui furtum admittit 
vel re commodata vel deposita utendo, condictione 
quoque ex furtiva causa obstringitur . . 

2. D. 12, 6, 52. Pomponius libro vicensimo septimo 
ad Quintum Mucium (P. 297). Damus aut ob causam 
aut ob rem: ob causam praeteritam^ veluti cum ideo 
do, quod aliquid a te consecutus sum vel quia aliquid 
a te factum est ut, etiamsi falsa causa sit, repetitio 
eius pecuniae non sit: ob rem vero datur, ut aliquid 
sequatur, quo non sequente repetitio competit. 

Hanc sententium ipsius Mucii esse Pernice Labeo 
I, 422 sq. monuit, quia Pomponius de falsa causa aliter 
sentiat. I. 23 pr. eod. 

3? D. 12, 6, 50. Pomponius libro quinto ad 
Quintum Mucium (P. 242). Quod quis sciens inde- 
bitum dedit hac mente, ut postea repeteret, repetere 
non potest. 

Pernice Labeo I, 423 n. 25; III, 239 n. 3 hanc quo- 
que sententiam Mucii esse posse iudicat. 

Liber XVIIL 

Be puhlicatione praediorum honorumque vel de iure populi? 

Talis argumenti extremum Mucii librum fuisse Pom- 
ponii ultimi libri fragmenta duo (P. 323, 324) indicant. 
etiam Pomponii ad Sabinum liber ultimus, qui de post- 
liminio agit, publicationis mentionem facit: Verum est 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



101 



expulsis hostibus ex agris quos ceperint, dominia eorum 
ad priores dominos redire nec ant publicari aut praedae 
loco cedere: publicatur enim ille ager qui ex hostibus 
captus est' (D. 49, 15, 20). 

Fortasse fragmentum, quod de capitis deminutione 
maxima est D. 40, 12, 23 pr. (supra p. 94), huic libro 
adtribuendum est. 



Plane incertae sedis fragmenta. 

1. D. 39, 3, 1 §§ 3. 4. Ulpianus libro quinqua- 
gensimo tertio ad edictum (P. 1285). De eo opere, quod 
agri colendi causa aratro factum sit, Quintus Mucius 
ait non competere hanc actionem . . . fossas agrorum 
siccandorum causa factas Mucius ait fundi colendi 
causa fieri, non tamen oportere corrivandae aquae 
causa fieri: sic enim debere quem meliorem agrum 
suum facere, ne vicini deteriorem faciat. 

2. D. 43, 24, 1, 5. Ulpianus libro septuagesimo 
primo ad edictum (P. 1592). vi factum videri Quintus 
Mucius scripsit, si quis contra quam prohiberetur fecerit. 

3. D. 43, 24, 5, 8. Ulpianus libro septuagesimo 
<^primo)> ad edictum (P. 1593). Haec verba ^quod vi 
aut clam factum est', ait Mucius ita esse ^quod tu aut 
tuorum quis aut tuo iussu factum est'. 

4. D. 17, 1, 48. Celsus libro septimo Digestorum 
(P. 68). Quintus Mueius Scaevola ait, si quis sub 
usuris creditam pecuniam fideiussisset et reus in iudicio 
conventus cum recusare vellet sub usuris creditam 
esse pecuniam et fideiussor solvendo usuras potestatem 
recusandi eas reo sustulisset, eam pecuniam a reo non 
petiturum. sed si reus fideiussori denuntiasset, ut 
recusaret sub usuris debitam esse nec is propter suam 
existimationem recusare voluisset, quod ita solverit, 
a reo petiturum. 

Tribonianus Celsi verba non videtur ipsa exhibere. 
Lenel pro fideiussore fidepromissorem nominatum fuisse putat. 



102 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



5. Cic. de offic. 3^ 17, 70. — Q. quidem Scaevola 
pontifex maximus summam vim dicebat esse in omnibus 
iis arbitriis, in quibus adderetur ex fide bona fideique 
bonae nomen existimabat manare latissime idque 
versari in tutelis_, societatibus, fiduciis, mandatis, rebus 
emptis venditis, conductis locatis, quibus vitae societas 
contineretur. in his magni esse iudicis statuere, prae- 
sertim cum in plerisque essent iudicia contraria, quid 
quemque cuique praestare oporteret. 

6. D. 3, 5, 10. Pomponius libro vicensimo primo 
ad Q. Mucium (P. 278). si negotia absentis et igno- 
rantis geras, et culpam et dolum praestare debes. 

Quae verba Mucii esse Pernice Labeo I, 494 et 
II, 302 vidit; nam non solum Pomponius addit: ^sed 
Proculus interdum etiam casum praestare debere' et sq., 
sed etiam Ulpianus D. 3, 5, 3, 9 tradit: ^interdum in 
negotiorum gestorum actione Labeo scribit, dolum solum 
modo versari^ 

7? D. 41, 1, 54. Idem (Pomponius) libro trigen- 
simo primo ad Q. Mucium (P. 308). Homo liber here- 
ditatem nobis adquirere non potest. 

Lenel ad Pomponium 308 baec verba Mucii esse 
conicit, quamquam in Mucianis fragmentis non exhibet. 

8. Augustin. de civit. dei 4^ 27. — relatum est in 
litteras, doctissimum pontificem Scaevolam disputasse^ 
tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum 
a philosophis, tertium a principibus civitatis. primum 
genus nugatorium dicit esse, quod multa de diis fin- 
gantur indigna; secundum non congruere civitatibus, 
quod habeat aliqua supervacua, alia etiam, quae obsit 
populis nosse. de supervacuis non magna causa est: 
solet enim et a iuris peritis dici '^superflua non nocent'. 
quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem 
nocent? haec, inquit: non esse deos Herculem Aescu- 
lapium CastoremPollucem; proditur enim a doctis, quod 
homines fuerint et humana condicione defecerint. quid 
aliud? quod eorum qui sint dii, non habeant civitates 



7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA 



103 



vera simulacra, quod verus deus nec sexum habeat 
nec aetatem nec definita corporis membra. poeticum 
sane deorum genus cur Scaevola respuat^ eisdem litteris 
non tacetur: quia sic videlicet deos deformant, ut 
nec bonis hominibus comparentur, cum alium faciunt 
furari, alium adulterare; sic item aliquid turpiter atque 
inepte dicere ac facere: tres inter se deas certasse 
de praemio pulcritudinis, victas duas a Venere Troiam 
evertisse; lovem ipsum converti in bovem aut cygnum^ 
ut cum aliqua concumbat; deam homini nubere; 
Saturnum liberos devorare; nihil denique posse con- 
fingi miraculorum atque vitiorum, quod non ibi repe- 
riatur atque a deorum natura longe absit. 

Fortasse haec disputatio in libros recepta non erat. 

9. Cicero de legib. 2, 19. — Quaeruntur . . qui 
adstringantur sacris . . . quarto [qui] si nemo est, qui 
ullam rem ceperit, <(de)> creditoribus eius qui plurimum 
servet ... . ^ 

cf. quae supra p. 82 disputavi. 

10. Cicero ibid. — Extrema persona est, ut si qui 
ei qui mortuus est, pecuniam debuerit neminique eam 
solverit, proinde habeatur, quasi eam pecuniam ceperit. 
haec nos a Scaevola didicimus . . . 

IV. Liber singularis oqcov. 

Q. Mucium hunc librum iam editis iuris civilis libris 
com^osuisse verisimile est. Triboniano Mucii hbrum inte- 
grum in manibus fuisse pro certo Kraeger p. 327 statuit. 
at argumenta quae profert neque gravioris momenti videntur 
et alia re a Kxuegero neglecta confutantur. certe Mucii 
librum in indicem librorum receptum videmus ; sed id nihil 
aliud demonstrat quam Tribonianum doctrinae gloriam 
appetivisse. quod praeterea Mucii fragmenta certum locum 
in fragmentorum serie obtinent, quomodo id probare 
potest, Tribonianum Mucii fragmenta non ex secunda 
manu accepisse? rem eo decidi censeo, quod in huius 



104 IV. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES ALTERA 



libri fragmentis Mucii oratio non magis servata videtur 
quam in illis quae apud Pomponium legimus. oqcov liber 
in scholis nova orationis forma indutus videtur esse; 
nam ea quam habemus, Cervidii Scaevolae dictioni in 
Regularum libris non dissimilis est, cum haud conveniat 
Mucianae orationi apud Gellium servatae. 

Quid de rerum ordine iudicandum sit, qui D. 50, 
17, 73 reperitur, nescimus. 

1. D. 50, 17, 73, 1. Quintus Mucius Scaevola 
libro singulari oqov, Nemo potest tutorem dare cui- 
quam nisi ei, quem in suis heredibus cum moritur 
habuit habiturusve esset, si vixisset. 

2. Ibid. 3. Quae in testamento ita sunt scripta, 
ut intellegi non possint, perinde sunt ac si scripta 
non essent. 

3. Ibid. pr. Quo tutela redit, eo et hereditas 
pervenit, nisi cum feminae heredes intercedunt. 

4. D. 41, 1, 6,4. Quintus Mucius Scaevola libro 
singulari oqcjv. Quae quisque aliena in censum de- 
ducit, nihilo magis eius fiunt. 

5. D. 43, 20, 8. Scaevola libro singulari oqcdv. 
Cui (cuius?) per fundum iter aquae debetur, quacam- 
que vult in eo rivum licet faciat, dum ne aquae duc- 
tum interverteret. 

6. D. 50, 17, 73, 2. Quintus Mucius Scaevola 
libro singulari oqcov, Vi factum id videtur esse, qua 
de re quis cum prohibetur fecit, clam, quod quisque 
cum (quod quis clam eo quocum?) controversiam 
haberet habiturusve se putaret, fecit. 

7. D. 50, 16, 241. Quintus Mucius Scaevola libro 
singulari oqcjv, In rutis caesis ea sunt, quae terra 
non tenentur quaeque opere structili tectoriove non 
continentur. 

8. D. 50, 7, 13, 4. Quintus Mucius Scaevola 
libro singulari oqgjv. Nec paciscendo nec legem di- 
cendo nec stipulando quisquam alteri cavere potest. 



V. SEPTIMI SAECULI 
lUEIS CONSULTOKUM SEKIES TEKTIA 

1. Q. Valerius Soranus. — 2. C. vel T. luventius. — 3. L. lulius 
Caesar? — 4. . . Manilius? — 5. M. Varro LucuIIus? — 6. P. Orbius. 
— 7. Aulus Verginius. — 8. Volcacius. — 9. Q. Lucretius Vis- 
pillo. — 10. C. Visellius Varro. — 11. Octavius Hersennius? — 
12. Nicostratus. — 13. Q. Cornelius Maximus. — 14. C. Aquillius 
Gallus. 

1. Q. VALERIUS SORANUS 

Sorae circa a. 600/154 natus, a L. Crasso apud Cice- 
ronem de or. 3, 43 (a. 663/91) ^litteratissimus togatorum 
omnium' dictus, Varronis quasi praeceptor, distinguendus 
a Valerio illo Sorano tribuno plebis, qui arcanum urbis 
nomen enuntiare ausus senatus iussu occisus est. Varro 
apud Serv. Aen. 1, 277. 

Valerio buic XII tabularum explanatio, cuius meminit 
Festus, recte adtribui solet. 

Ad XII tabularum leges. 

Fest. p. 321. in XII: nex . . . forti sanati . . . 
id est bonor<(um . . . sunt)> qui et infe . . . <(ut ait)> 
Cincius 1. II de officio ^iuris con^sulti. ne Valerius 
<(quidem)> . . . in XII explanati^one rem expedivit^. 

C. 0. Mueller: ^ne Valerius <(quidem Messalla)> . . 
supplevit, eontra Scboell p. 35. cf. infra Messallam VII, 2. 



106 V. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



2. C. vel T. lUVENTIUS 

Pomponius § 42 '^Mucii anditores fuerunt . . . Gaius 
luventius'. idem, ut videtur, atque T. luventius, quem 
Cicero laudat Brut. 178 Sn eodem genere causarum 
multum erat T. luventius, nimis ille quidem lentus in 
dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo 
adversario versutus, et praeterea nec indoctus, et magna 
cum iuris civilis intelligentia'. 179 ^cuius.auditor P. Orbius, 
meus fere aequalis . . cf. infra Y, 6. itaque si prae- 
ceptorem viginti fere annis natu maiorem fuisse putas, 
luventius circa a. 628/126 natus ante a. 672/82 Mucium 
audiit. 

Pomponius luventium inter eos Mucii auditores 
numerat, qui ^praecipuae auctoritatis fuerunt', eumque 
etiam libros scripsisse indicat; nam ita concludit: ^omnes 
. . . hi a Servio Sulpicio nominantur, alioquin per se 
eorum scripta non talia exstant, ut' rel. at neque re- 
sponsum neque librorum fragmentum traditum est. 



3. L. lULlUS CAESAR? 

fortasse frater maior natu L. Julii Caesaris Strabonis 
pontificis (Teuffel-Schwabe § 153, 3), ipse cos. 664/90, a 
Marianis 667/87 cum fratre illo occisus (Teuffel-Schwabe 
§ 199, 3). L. Caesar Festi et Prisciani certe idem est 
atque lulius Caesar Macrobii. 

Augurales vel auspiciorum libri. 
Liber XVL 

1. Macrob. sat. 1, 16, 29. — lulius Caesar sexto 
decimo auspiciorum libro negat, nundinis contionem 
advocari posse, id est, cum populo agi, ideoque nun- 
dinis Romanorum haberi comitia non posse. 



2. C. vel T. lUVENTIUS — 5. VARRO LUCULLUS? 107 



Ex incertis libris. 

2. Fest. p. 161 V. maiorem. — Maiorem consulem 
L. Caesar putat dici vel eum, penes quem fasces sint, 
vel eum, qui prior factus sit; praetorem autem maio- 
rem urbanum^ minores ceteros. 

3. Priscian. 6, 16, 86. — Caesar in auguralibus: 
sincera pecus erat 

4. Priscian. 8, 4, 15. — L. Caesar: certaeque res 
aiigiirantur oicovoijycoTtovvrai, 



4. . . MANILIUS? 

fortasse L. Manlius, proquaestor SuUae circa 670/84 
et Galliae Narbonensis praeses circa 677/77. 

De iure sacro? 

1, Fest. 334: sexagenarios <(de ponte olim cleicie- 
bant>, cuius causam Mani<^lius hanc refert, quod Ro- 
mam)> qui incoluerint <(primi Aborigines, aliquem 
h)>ominem sexaginta <(annorum qui esset, immolare)> 
diti Patri quot<(annis soliti fuerint)>. quod facere eos 
de<^stitisse adventu Her)>culis, sed religio<^sa veteris 
ritus observatione sc^irpeas hominum effi<(gies de 
ponte in Tiberim antiquo^ modo mittere <(iDstituisse>. 

2. xlrnob. adv. nat. 3^ 38. — Novensiles Piso deos 
esse credit nomen in Sabinis apud Trebiam constitu- 
ipSy hos Granius Musas putat . . deos novem Manilius, 
quibus solis lupiter potestatem iaciendi sui permiserit 
fulminis. 



5. M. VARRO LUCULLUS1 

praetor 678/76. 

Cicero pro Tullio 8 ^ . . cum multae familiae dice- 
rentur in agris longinquis et pascuis armatae esse cae- 
desque facero enmque ea consuetudo non solum ad res 



108 V. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



privatorum, sed ad summam rem publicam pertinere 
videretur, M. LucuUus, qui summa aequitate et sapientia 
ius dixit, primus hoc iudicium (de damno vi hominibus 
armatis coactisve dato) composuit et id spectavit, ut 
omnes ita familias suas continerent, ut non modo armati 
damnum nemini darent, verum etiam lacessiti iure se 
potius quam armis defenderent . . / 

Fortasse ^Varius Lucullus', qui apud Pomponium ad 
Sabinum (v. infra) laudatur, idem est, ita ut eum etiam 
de iure respondisse debeamus statuere. 

Eesponsa? 

D. 41^ 1, 19 pr. Poniponius libro tertio ad Sa- 
binum (P. 414). Liber homo qui bona fide mihi servit^ 
id quod ex operis suis aut ex re mea pararet^ ad me 
pertinere sine dubio Aristo ait . . . sed hereditatem 
legatumve non adquiri mihi per eum, quia neque ex 
re mea neque ex operis suis id sit nec uUa eius opera 
esset in legato [in hereditate aliquatenus, quia per 
ipsum adiretur], quod et Varium Lucullum (fortasse: 
Varronem LucuUum) aliquando dubitasse. 

Uncis inclusa verba a Triboniano addita esse A. Pernice 
recte monuit. 

6. P. ORBIUS 

a. 691/63 praetor Asiae. 

Cicero Brut. 179. "^Cuius (T. luventii supra V, 2 nomi- 
nati) auditor P. Orbius, meus fere aequalis, in dicendo non 
nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam 
magister fuit'. pro Placco (a. 695/59) 76: llli igitur^ 
illi Pergameni proscriptiones, quas tu afferebas, repudia- 
verunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra 
te omnia decrevit.' 

Responsa. 

Nulla exstant. 



6. P. ORBIUS — 10. C. VISELLIUS VARRO 109 



1. AULUS VERGINIUS 

Pomponius § 40 ^Ab his (P. Mucio, Bruto et Ma- 
nilio) profecti sunt . . [P.] Aulus Verginius'. cf. Cicero 
Lael. 27, 101 ^A. Verginii familiaritate delector'. 



8. VOLCACIUS 

Cascellium (infra VII, 1) ius civile docuit (Plin. h. 
n. 8, 40, 144). cf. Pomponius 45: ^Aulus Cascellius, 
Quinti Muci auditoris Volcacii auditor' (sic Mommsen pro: 
Quintus Mucius Volusii auditor). 



9. Q. LUCRETIUS VISPILLO 

Cicero Brut. 170 ^in privatis causis et acutus et 
iuris peritus'. 

10. C. VISELLIUS VARRO 

C. Visellii Aculeoni,^ filius, ^perfectus in litteris, iuris- 
que civilis iam a patre . . traditam tenuit disciplinam', 
^cum post curulem aedilitatem iudex quaestionis esset, 
es]b mortuus'. Cicero Brut. 244. Z^jj^ 

Non de hoc puto dici, quae Valerius Maximus 
8, 2, 2 narrat. ^C. Visellius Varro gravi morbo correptus 
trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensi, cum qua 
commercium libidinis habuerat, expensa ferri sibi passus 
est eo consilio, ut si decessisset, ab heredibus eam sum- 
mam peteret; quam legati genus esse voluit, libidinosam 
liberalitatem debiti nomine colorando. evasit deinde 
Visellius ex illa tempestate adversus vota Otaciliae. quae 
offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, 
ex amica obsequenti subito destrictam foeneratricem agere 



110 V. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



coepit nummos petendo, qnos ut fronte inverecunda ita 
inani stipulatione captaverat. de qua re C. Aquillius . . 
iudex addictus. adhibitis in consilium principibus civi- 
tatis^ prudentia et religione sua mulierem repulit^ 



11. OCTAVIUS HERSENNIUS? 

a Macrobio (v. infra) inter Varronem et Antonium 
Gniphonem (de quo Teuffel-Schwabe § 159, 5) nominatus. 

De sacris Saliaribus Tiburtium. 

Macrob. sat. 3, 12, 7. — ut praeterea Octavii Her- 
sennii liber, qui inscribitur de sacris Saliaribus Tibur- 
tium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus 
certis et auspicato docet. 



12. NICOSTRATUS 

Festi uno tantum loco nobis notus huius fere aetatis 
fuisse videtur. • 

De senatu habendo. 

Fest. p. 347 v. senacula. — Senacula tria fuisse 
Romae^ in quibus senatus haberi solitus sit, memoriae 
prodidit Nicostratus in libro^ qui inscribitur de senatu 
habendo^ unum^ ubi nunc est aedis Concordiae inter 
Capitolium et forum, in quo solebant magistratus 
d(um) t(axat) cum senioribus deliberare, alterum ad 
portam Capenam, tertium citra aedem Bellonae, in quo 
exterarum nationum legatis, quos in urbem admittere 
nolebant, senatus dabatur. 



11. OCTAV. HERSENmtJS? — 14. C. AQUILL. GALLUS 111 



13. Q. CORNELIUS MAXIMUS 

Trebatii Testae praeceptor (Pomponius § 45), quem 
Cicero in epistolis ad Trebatium a. 700/54 memorat (ad 
fam. 7, 8) ^querar cum Vacerra et Manilio: nam Cornelio 
nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam 
te ab eo sapere didicisse profiteris'. 7, 17, 3 "^hoc, 
quemadmodum vos scribere soletis in vestris libris, idem 
Q. Cornelio videbatar^ idem, ut videtur, atque '^Corne- 
lius^ Alfeni vel potius Servii D. 33, 7, 16, 1 (cf. infra) 
et fortasse idem atque ^Maximus' senatus consulti anni 
743/11 de flaminica Diali apud Gai, 1, 136 . Maximi 
et Tuberonis cautum est, nt haec quod ad sacra tantum 
videatur in manu esse . . .'). 

Responsa. 

D. 33, 7, 16, 1. Alfenus libro secundo Digestorum 
a Paulo epitomatorum. Vinea et instrumento eius 
legato instrumentum vineae nihil esse Servius respon- 
dit. qui cum consulebat, Cornelium respondisse aie- 
bat, palos perticas rastros ligones instrumenti vineae 
esse. 



^ U. C. AQUILLIUS GALLUS 

Q. Mucii auditor (Pomponius § 24), Ciceronis fami- 
liaris, eques, qui in Viminali domum pulcherrimam habe- 
bat (Plin. h. n. 17, 2), homo acutus et exercitatus prom- 
ptae et paratae in agendo et in respondendo celeritatis 
(Cicero Brut. 154), Vir magnae auctoritatis et scientia 
iuris excellens' (Val. Max. 8, 2, 2), iudex in causa Ota- 
ciliae Laterensis et C. Visellii Varronis (Val. Max. 1. c), 
673/82 iudex in Quinctii causa, 688/66 praetor quaesti- 
onis de ambitu (Cicero pro Cluentio 53, 147), consulatum 
non petiit, ut iuris arti viveret (Cicero ad Attic. 1, 1, 1 



112 V. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



a. 689/65 ^Aquillium non arbitramur, qui denegavit et 
iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale oppo- 
suit'), po^ea aliquamdiu Cercinae degebat, ubi Servium 
Sulpicium Rufum instruxit, obiit post a. 699/55 (Cicero 
ad Att. 4, 12 ^(Egnatius) graviter se acturum cam Aquillio 
confirmavit') et ante a. 710/44 (Cicero Topic. 32: ^solebat 
Aquillius . .'). 

Cicero pro Caecina 78 has Gallo laudes tribuit: 
'^numquam eius auctoritatem nimium valere, cuius pru- 
dentiam populus Romanus in cavendo, non in decipiendo 
perspexerit, qui iuris civilis rationem numquam ab ae- 
quitate seiunxerit, qui tot annos ingenium laborem fidem 
suam populo Romano promptam expositamque praebuerit, 
qui ita iustus et bonus vir est, ut natura, non disciplina 
consultus esse videatur, ita peritus ac prudens, ut ex iure 
civili non scientia solum quaedam, verum etiam bonitas 
nata videatur, cuius tantum est ingenium, ita prompta 
fides, ut quidquid inde haurias, purum liquidumque te 
baurire sentias/ 

Gallus Aquillius partim Q. Mucium secutus est 
(D. 32, 29, 1: 'Q. Mucius et Gallus putabant'; 40, 7, 39 pr.: 
^Q. Mucius^ Gallus . . . putant'), partim novas sententias 
induxit (D. 28, 2, 29 pr.: 'Gallus . . induxit'; 28, 5, 75: 
^idque auctoritate Galli Aquillii factum est'; 30, 127: 
^optinuit Galli sententia'). 

Gallum etiam libros scripsisse inter alios Krueger 
p. 60 putat; Pomponius enim § 43 baec habet: \ . Ser- 
vius . . operam dedit iuri civili . . ., institutus a Balbo 
Lucilio, instructus autem maxime a Gallo Aquilio, qui 
fuit Cercinae; itaque libri complures eius extant Cercinae 
confecti'. utrum vero ad Gallum an ad Servium verba 
extrema Mtaque . . . confecti' referenda sint, quaeritur. 
cf. Rob. Schneider de Ser. Sulpicio Rufo spec. I (Lips. 1834) 
p. 19 sq. sed cum de Galli libris ceterum nihil traditum 
sit, verba illa potius ad Servium referenda esse puto. 

Gallus ne responsa quidem sua ipse collegit aut 
edidit. quod Teuffel-Schwabe § 174, 1 dicit: ^nur von 



14. C. AQUILLIUS GALLUS 



113 



einigen reclitlichen Formularen wissen wir, dass Aquillius 
sie selbst schriftlicli veroffentlicht hat', manifesto 
errat: Aquillius Gallus formulas quas novas composuit, 
consulentibus dedit fortasse etiam conscriptas; at eum 
formulas foras edidisse nequaquam traditum est. 

Unum tantum fragmentum ex Aquillii libro de- 
sumptum videatur, scilicet quod Dion. Hal. 3, 61 refert 
(^rdiog ''A%vXi6g (prjaLv^) quodque et Lenel P. 15 et 
Huschke 4 in Aquillii fragmenta receperunt. sed alii 
viri docti non hunc C. Aquillium, sed potius ^C. Acilium' 
designari, ^qui graece scripsit historiam' (Cic. de off. 3, 115), 
viderunt. Teuffel-Schwabe § 127, 2. H. Jordan Topo- 
graphie I, 1 p. 442 n. 60. itaque fragmentum illud in 
historicorum Rom. fragmenta recepit H. Peter (p. 37). 

In lustiniani Digestis hi fere ^Gallum Aquillium' 
vel 'Gallum' laudant: Labeo (D. 32, 29, 1; 34, 2, 32, 1; 
40, 7, 39 pr.), Mela (D. 19, 1, 17, 6), lavolenus (v. Labeo), 
lulianus (D. 50, 16, 17), Celsus (D. 43, 24, 7, 4; cf. 50, 
16^ 96 ex Mommseni emendatione), Plorentinus (D. 46, 
4, 18, 1), Scaevola (D. 28, 2, 29 pr.), Paulus (D. 30, 127; 
34, 2, 32, 1; 50, 16, 77), Ulpianus (D. 8, 5, 6, 2; 19, 
1, 17, 6; 30, 30, 7; 43, 24, 7, 4). lulianus et Ulpianus 
Gallum ^recte' aliquid dixisse vel definisse aiunt (D. 50, 
16, 77; 19, 1, 17, 6). 

Ceterum Aquillius numquam scripsisse aliquid, 
sed tantum 'aiere' (D. 19, 1, 17, 6; 34, 2, 32, l), 
'^utare' (D. 8, 5, 6, 2; 32, 29, 1; 40, 7, 39 pr.), 'dubi- 
tare' (D. 43, 24, 7, 4) dicitur, cum iidem scriptores 
exempli gratia Melam fere ubique aliquid scribentem 
allegent (P. 2. 3. 4. 5. 7. 8. 10. 13. 15. 16. 23. 28. 29. 

3Qb. C. d. 3;^) 

Aquillii sententias inprimis a Servio Sulpicio 
(D. 32, 29, 1; 40, 7, 39 pr; 43, 24, 7, 4), Aulo Ofilio 
(D. 30, 30, 7; 40, 7. 39 pr.), Trebatio Testa (D. 30, 30, 7), 
Labeone (D. 34, 2, 32, 1), Mela (D. 19, 1, 17, 6) posteris 
traditas esse verisimile est. fortasse Servius Sulpicius 
praeceptoris responsa collecta notis adiectis edidit. 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 8 



114 V. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



I. Res a Gallo iudicatae. 

1. Valer. Max. 8, 2, 2. — C. Visellius Varro gravi 
morbo correptus trecenta milia nummum ab Otacilia 
Laterensi, cum qua commercium libidinis habuerat, 
expensa ferri sibi passus est eo consilio, ut si deces- 
sisset, ab heredibus eam summam peteret; quam legati 
genus esse voluit libidinosam liberalitatem debiti 
nomine colorando. evasit deinde Visellius ex illa 
tempestate adversus vota Otaciliae. quae oflfensa; 
quod spem praedae suae morte non maturasset, ex 
amica obsequenti subito destrictam foeneratricem 
agere coepit nummos petendo, quos ut fronte invere- 
cunda, ita inani stipulatione captaverat. de qua re 
C. Aquillius . . . iudex addictus, adhibitis in consilium 
principibus civitatis, prudentia et religione sua muli- 
erem repulit. 

De re Pernice Labeo II, 115 et in secunda libri 
editione extremo anno 1895 mihi allata p. 238sq. ait: ^Die 
Klage war die a. de certa pecunia credita. Es ist wohl 
anzunehmen, dass Visellius die Einschaltung der exceptio 
doli erlangte und so den Zweck und das Wesen des ab- 
geschlossenen Rechtsgeschafts zur Geltung brachte. Dass 
Aquillius ohne exceptio darauf hatte eingehen diirfen, 
widerspricht allem was wir sonst wissen . . . Ist diese Ver- 
muthung richtig, so haben wir nach des Valerius Dar- 
stellung offenbar hier den ersten Fall, wo ein Richter es 
wagte, einer formell zweifellosen Verbindlichkeit gegen- 
tiber aus den begleitenden Umstanden zu Ungunsten des 
Klagers Schliisse zu ziehen.^ 

2. Quinctii causa haec erat. P. Quinetii frater, 
Caius Quinctius, cum P. Naevio societatem coierat. post 
C. Quinctii mortem inter P. Quinctium fratris heredem 
et Naevium lis orta est. Naevius a praetore Burrieno 
a. 671/83 missionem in Quinctii bona adeptus est. 
a. 673/81 a praetore Dolabella praeiudicium ordinabatur 



14. C. AQUILLIUS GALLUS 



115 



de sponsione: ^si bona P. Quinctii ex edicto P. Burrieni 
praetoris dies XXX possessa non essent.' 

Kuebler Mer Process des Quinctius und C. Aquillius 
Gallus' (Z. d. Savigny-Stiftung XIY 64 ff.) Aquillium con- 
tra Naevium pronuntiasse conicit. 

II. Novae formulae introductae. 

Aquillius non paucas formulas novas introduxit, par- 
tim actionum vel exceptionum, partim negotiorum so- 
lemnium. 

1. Cicero de offic. 3, 60. ^Stomachari Canius, sed quid 
faceret? nondum enim Aquillius collega et familiaris 
meus protulerat de dolo malo formulas . ! de natura 
deor. 3, 74 ^ . . inde everriculum malitiarum omnium, 
iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris 
noster protulit.^ — quae Ciceronis verba dubitationem 
habent, inprimis utrum actionem tantum de dolo, an 
etiam doli exceptionem dicat. verba Me dolo malo for- 
mulas' ad actionem et exceptionem referri debere Dern- 
burg Compensation (2. Aufl.) p. 171 ait, cum Pernice 
Labeo II 95 actionem tantum Aquillium proposuisse arbi- 
tretur. at nunc in secunda libri editione p. 198 sq. 
vir doctissimus haec scribit: ^Ob auch die exceptio doli 
vjon Aquillius ausgegangen sei oder in altere Zeit hinauf- 
reiche, ist ungewiss. An sich scheint die gleichzeitige 
Entstehung nattirlich. Der Plural formulae, den Cicero 
fiir Aquillius Scbopfung verwendet, gewahrt immerhin 
dafur seinen gewissen Anhalt: Cicero durfte beide Rechts- 
mittel zur Noth so zusammenfassen, wenn auch formula 
fiir die exceptio sonst nicht gebraucht wird. . . Andererseits 
spricht fiir ein hoheres Alter der exceptio nichts ent- 
scheidendes. Das Provinzialedict des Q. Mucius Scaevola 
vom J. 654/100 enthielt materiell eine exceptio doli. 
Aber ausserlich weicht die Formel von der edictalen, wie 
wir sie kennen, stark ab . . . sie ist nicht auf dolus, 
sondern auf fides bona abgestellt. Das sieht nicht wie 

8* 



116 V. SEPTIMl SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Nachahmung des Edictssatzes aus, sondern gerade wie 
eine Erfindung des Q. Mucius, der aucli hier die ihm so 
liebe fides bona anbringt/ ^Ulpians Bemerkung in fr. 2 pr. 
de dm. exc. 44, 4 hat keine geschichtliche Bedeutung, 
wie ich das friiher angenommen habe . . ^So bleibt 
eigentlich nur die Bemerkung Ulpians (fr. 4 P. 33 de dm. 
exc. 44, 4): metus causa exceptionem Cassius non pro- 
posuerat, contentus doli exceptione, quae est generalis . . . 
Der Gedanke ist: Cassius habe die exc. metus nicht 
^proponiert', weil seiner Ansicht nach die exc. doli als 
allgemeine auch filr die Falle des Zwanges ausreichte. 
Danach konnten zu seiner Zeit schon beide Einreden vor- 
handen sein . . . Die octavische Formel fiir die a. metus 
fallt noch unter Sullas Eegierung, friihestens ins J. 679/75, 
kurz vor die makedonische Pratur des L. Metellus von 
684/70. Die exceptio aber ist erst spater entstanden. 
Damit kommen wir schon bis ins Jahr der Pratur des 
Aquillius (688/66): und dies wird man doch wohl als 
den spatesten Zeitpunkt fiir die Einfiihrung der Dolus- 
rechtsmittel ansehen miissen.' 

Aquillium ad exemplum Mucii etiam doli exceptionem 
auctoritate sua introduxisse dubitari nequit. in causa illa, 
quam Gallum Aquillium iudicasse Valerius Maximus refert, 
iudex eum, qui iure civili tenebatur, primus aequitatis 
ratione absolvisse videtur, et quidem doli exceptionis 
auxilio. quid, si ipsum Aquillium praetori proposuisse 
coniciamus, ut causa cognita hanc exceptionem accommo- 
daret: ^si in ea re nihil dolo malo Otaciliae Laterensis 
factum sit neque fiat' (Gai. 4, 119)? 

2. J. 3, 29, 2. ^est prodita stipulatio, quae vulgo 
Aquilliana appellatur, per quam stipulationem contingit, 
ut omnium rerum obligatio in stipulatum deducatur et 
ea per acceptilationem tollatur. stipulatio enim Aquilliana 
novat omnes obligationes'. quae sequuntur v. infra. 



14. C. AQUILLIUS GALLUS 



117 



D. 46, 4, 18 § 1. j 
Florentinus libro octavo i 
Institutionum. Eius rei 
stipulatio, quam acceptio 
sequatur, a Gallo Aquillio 
talis exposita est: 

^Quidquid te mihi ex 
quacumque causa dare fa- 
<3ere oportet oportebitprae- 
sens in diemve, quarumque 
rerum mihi tecum actio 
quaeque adversus te peti- 
tio vel adversus te per- i 
secutio est eritve, quodve 
tu meum habes tenes pos- 
sides: quanti quaeque ea- 
rum rerum res erit, tan- 
tam pecuniam dari stipu- 
latus est Aulus Agerius, 
spopondit Numerius Ne- } 
gidius.' 



"^Quod Numerius Negi- 
dius Aulo Agerio promisit 
spopondit, id haberetne a 
se acceptum Numerius 
Negidius Aulum Agerium 
rogavit, Aulus Agerius 
NumerioNeridio acceptum 



J. 3, 29, 2 (v. supra). 
■et a Gallo Aquillio ita 
composita est: 



^Quidquid te mihi ex 
quacumque causa dare fa- 
cere oportet oportebit prae- 
sens in diemve, quarumque 
rerum mihi tecum actio 
quaeque abs te petitio vel 
i adversus te persecutio est 
erit, quodque tu meum 
habes tenes possides pos- 
sidereresve dolove malo 
fecisti, quo minus possi- 
deas: quanti quaeque ea- 
rum res erit, tantam pe- 
} cuniam dari stipulatus est 
Aulus Agerius, spopondit 
Numerius Negidius'. 

Item e diverso Nume- 
rius Negidius interrogavit 
Aulum Agerium : "^quid- 
quid tibi hodierno die per 
Aquillianam stipulationem 
spopondi, id omne habesne 
acceptum?' respondit Au- 
lus Agerius; '^habeo accep- 
tumque tuli\ 



fecit'. 

Formulam a Triboniano aliquatenus mutatam esse 
apparet. sed ne ea quidem formula, quam Florentinus 
habet, Aquillii est; Florentinus potius eautionis formulam 
dat, quae de stipulatione facta conscribi solebat: id 



118 V. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



verba ostendunt: '^stipulatus est Aulus Agerius, spopondit 
Numerius Negidius'. Aquillius vero formulam primam 
ita fere conclusit: Hantam pecuniam dare spondesne? 
spondeo'. secunda formula talis fere erat: ^quidquid tibi 
hodie spopondi, babesne acceptum? habeo acceptum'. 

3. D. 28, 2, 29 pr. Scaevola libro sexto Quaestio- 
num (P. 157). Gallus sic posse institui postumos nepotes 
induxit: ^si filius meus vivo me morietur, tunc si quis 
mihi ex eo nepos sive quae neptis post mortem meam 
in decem mensibus proximis, quibus filius meus more- 
retur, natus nata erit, heredes sunto'. 

Ibid. § 2. Idem credendum est Gallum existimasse 
et de pronepote, ut dicat testator: ^Si me vivo nepos 
decedat, tunc qui ex eo pronepos' et cetera. cf. D. 28, 6, 
33, 1. Africanus libro secundo Quaestionum. Si filius 
et ex eo nepos postumus ita heredes instituantur, ut 
Gallo Aquillio placuit . . . 

III. Responsa. 

Cicero pro Balbo 20. . . . ^nos de aqua nostra 
Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquillium con- 
sulebamus, quod assiduus usus uni rei deditus et ingenium 
et artem saepe vincit . . / 

Cic. de ofi*. 3, 60. — Cum ex eo (Aquillio) 
quaereretur quid esset dolus malus, respondebat, cum 
esset aliud simulatum, aliud actum. 

l^. Cic. de nat. deor. 3, 14. — Quem dolum (ma- 
lum) idem Aquillius tum teneri putat, cum aliud sit 
simulatum, aliud actum. 

2. D. 50^ 16, 77. Idem (Paulus) libro quinqua- 
gesimo nono ad edictum (P. 715). Frugem pro reditu 
appellari, non solum <(qui ex)> frumentis . . . capitur, 
lulianus scribit. fruges omnes <(res)> esse, quibus homo 
vescatur, falsum esse . . . frumentum autem id esse, 
quod arista se teneat, recte Gallum definisse. 



14. C. AQUILLIUS GALLUS 



119 



3^ Cic. top. 7, 32. — Solebat Aquillius, collega 
et familiaris meus^ cum de litoribus ageretur, quae 
omnia publica esse vultis, quaerentibus iis, ad quos 
id pertinebat, quid esset litus^ ita definire: qua fluctus 
eluderet. 

3^. Quintil. instit orat. 5^ 14^ 34. — Cum etiam 
iurisconsulti, quorum summus circa verborum pro- 
prietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua 
fluctus eludit. 

3^ Dig. 50^ 16, 96. Celsus libro vicensimo quinto 
Digestorum (P. 208). Litus est, quousque maximus 
fluctus a mari pervenit, idque Marcum Tullium aiunt 
cum arbiter esset, primum constituisse. 

Errore hoc loco Marcus Tullius pro Gallo Aquillio 
positus est. Celsum ita fere scripsisse cum Mommseno 
iudico: '^idque Marcus Tullius Gallum Aquillium ait, 
cum arbiter esset' et q. s. 

4. D. 28, 5, 75. Licinnius Rufus libro secundo 
Regularum (P. 5). Si ita quis heres institutus fuerit: 
^excepto fundo, excepto usu fructu heres esto', perinde 
erit iure civili atque si sine ea re heres institutus 
esset, idque auctoritate Galli Aquillii factum est. 

5. D. 30, 127. Paulus libro singulari de iure 
codicillorum (P. 896). A fratris postumo fideicommissum 
dari potest: sola enim voluntas servatur in fidei- 
commissis, et optinuit Galli sententia, alienos quoque 
poistumos legitimos nobis heredes fieri. 

6. D. 32, 29 § 1. Labeo libro secundo posteriorum 
a lavoleno epitomatorum (P. 171). Cum ita legatum 
esset, ut Titia uxor mea tantandem partem habeat 
(capiat?) quantulam unus heres, si non aequales partes 
essent heredum, Q. Mucius et Gallus putabant maxi- 
mam partem legatam esse, quia in maiore minor 
quoque inesset, Servius Ofilius minimam . . . 

7. D. 30, 30 pr. § 7. Ulpianus libro nono decimo 
ad Sabinum (P. 2597). Talis scriptura: ^quas pecunias 
legavi, quibus dies adpositus non est, eas heres meus 



120 V. SEPTIMI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



annua bima trima die dato' . . . hanc . . . scripturam 
non solum ad praecedentia sola legata, sed ad uni- 
versa quae testamento adscripta sunt, extendi Gallns 
Aquillius, Ofilius, Trebatius responderunt. 

8. D. 34, 2, 32 § 1. Paulus libro secundo ad 
Vitellium (P. 2074). ( Auro facto adnumerantur gemmae 
anulis inclusae . . . cymbia argentea crustis aureis illigataj, 
margaritae^ quae ita ornamentis muliebribus contextae 
sunt, ut in his aspectus auri potentior sit) . . . aurea 
emblemata, quae in lapidibus apsidibus argenteis essent 
et replumbari possent, deberi Gallus ait. 

9. D. 40, 7, 39 pr. lavolenus libro quarto ex 
posterioribus Labeonis (P. 196). ^Stichum Attio do 
lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto^ . . . 
eum . . . statuliberum esse Q, Mucius, Gallus . . . putant, 
Servius Ofilius non esse . . . 

10. D. 8, 5, 6 § 2. Ulpianus libro septimo decimo 
ad edictum (P. 598). Etiam de servitute, quae oneris 
ferendi causa imposita erit, actio nobis competit, ut 
et onera ferat et aedificia reficiat ad eum modum, qui 
servitute imposita comprehensus est. et Gallus putat 
non posse ita servitutem imponi, ut quis facere aliquid 
cogeretur, sed ne me facere prohiberet. 

11. D. 19, 1, 17 § 6. Ulpianus libro trigesimo 
secundo ad edictum (P. 938°). Si ruta et caesa ex- 
cipiantur in venditione, ea placuit esse ruta, quae 
eruta sunt, ut harena, creta et similia: caesa ea esse, 
ut arbores caesas et carbones et his similia. Gallus 
autem Aquillius, cuius Mela refert opinionem, . . . ait 
frustra in lege venditionis de rutis et caesis continei* 
[, quia, si non specialiter venierunt, ad exhibendum de 
iiis agi potest]. , 

12. D. 43, 24, 7, 4. Ulpianus libro septuagensimo 
primo ad edictum (P. 1594). (apud lulianum quaeri- 
tur, an haec exceptio noceat in hoc interdicto: ^quod 
non tu vi aut clam feceris'.) est et alia exceptio, 
de qua Celsus dubitat, an sit obicienda: ut puta si 



14. C. AQUILLIUS GALLUS 



121 



incendii arcendi causa vicini aedes intercidi et quod 
vi aut clam mecum agatur, aut damni iniuria. Gallus 
enim dubitat, an excipi oporteret: ^quod incendii de- 
fendendi causa factum non sit', Servius autem ait 
et q, s. 

Mommsen pro Celsi nomine Galli substituit et verba 
^Gallus enim dubitat' delet: vereor ut recte. nam Celsum 
liac de re disputasse alia testimonia docent a Lenelio 
allata D. 9, 2, 49, 1 et 47, 9, 3, 7 (P. 262), eundemque 
alias etiam Gallum Aquillium nominasse Mommsen ipse 
indicat, quippe qui D. 50, 16, 96 (Celsus libro vicensimo 
quinto Digestorum) Galli Aquillii nomen restituerit. itaque 
boc quoque loco Celsus cum Gallo Mubitat^ Ulpianum 
in libris ad edictum Aquillium Gallum vel simpliciter 
Gallum nominare videmus D. 8, 5, 6, 2. 



I 



VL OCTAVI SAECULI 
lURIS CONSULTORUM SERIES PRIMA 

1. M. Terentius Varro. — 2. M. TuUius Cicero. — 3. L. Lucilius 
Balbus. — 4. L. Valerius. — 5. C. Camillus. — 6. Titius? — 
7. Sextus Papirius. — 8. Servius Sulpicius Rufus. 

1. M. TERENTIUS VARRO 

natus 638/116, triumvir (capitalis?)^ tribunus plebis, 
aedilis, pro quaestore proconsalis Pompeii, ut videtur 
678/76 in Hispania, legatus eiusdem 687/67 in bello 
adversus praedones gesto, praetor, 695/59 vigintivir 
legis luliae agrariae, 705/49 iterum legatus Pompeii in 
Hispania, Caesari se dedit, bibliothecae publicae con- 
dendae curator electus, 711/43 proscriptus, fere nona- 
genarius decessit. 

Composuit antiquitatum libros XLI, de vita populi 
Eomani libros IIII ad Atticum (circa 711/43), de gente 
populi Eomani libros IIII (711/43 vel brevi post editos), 
de lingua Latina libros XXV (711/43), rerum rusticarum 
libros III (717/37), de familiis Troianis, rerum urbanarum 
libros III, tribuum librum, epistolicas quaestiones, de 
gradibus, de iure civili libros XV. 

Cicero acad. post. 1, 9 ^nos in nostra urbe peregri- 
nantes errantesque tamquam hospites tui libri quasi do- 
mum reduxerunt, ut possemus aliquando, qui et ubi essemus, 
agnoscere. tu aetatem patriae, tu discriptiones temporum, 
tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu 



1. M. TERENTIUS VARRO 



123 



bellicam disciplinam, tu sedem regionum, locorum, tu 
omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, 
officia, causas aperuisti/ 

I. Antiquitatum libri XLT. 

Augustin. de civ. dei 6, 3 ^XLI libros scripsit anti- 
quitatum; hos in res humanas divinasque divisit, rebus 
humanis XXV, divinis XVI tribuit'. ibid. 6, 4. ^Varro 
propterea se prius de rebus humanis, de divinis autem 
postea scripsisse testatur, quod prius exstiterint civitates, 
deinde ab eis res divinae institutae sint.' 

A. Rerum humanarum libri XXV. 

P. Mirsch de M. T. Varronis antiquitatum rerum huma- 
narum libris XXV: Leipziger Studien V (1882, 1 — 144) 
librorum ordinem et argumenta definire studuit, sed non 
feliciter. v. 0. Gruppe: Philolog.Wochenschrift III, 464 sqq. 
R. Reitzenstein: Hermes XX p. 514 n. 1. ea tantum 
indico quae certa sunt. cf. Teufi^el-Schwabe § 166 n. 4a. 

Liber I loquebatur communiter de omnibus, libri II 
usque ad VII de hominibus, libri VIII usque ad XIII 
de locis, libri XIV usque ad XIX de temporibus, libri XX 
usque ad XXV de rebus. 

B. Rerum divinarum libri XVI ad Caesarem 
pontificem maximum scripti. 

' Fragmenta collegit R. Merkel in Ovidii Fastorum 
editione p. CVI. 

Libro I sermo erat de rebus divinis communiter, II 
de pontificibus, III de auguribus, IV de quindecimviris 
sacrorum, V de sacellis, VI de sacris aedibus, VII de 
locis religiosis, VIII de feriis, IX de ludis circensibus, 
X de ludis scenicis, XI de consecrationibus, XII de sacris 
privatis, XIII de sacris publicis, XIV de deis certis, XV 
de deis incertis, XVI de deis praecipuis atque selectis. 



124 VL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



Conferendi sunt lustinianorum librorum tituli non 
pauci, inprimis C. 1, 56 de magistratibus (municipali- 
bus); D. 6, 1 et C. 3, 1 de iudiciis . . D. 11, 7 de 
(locis) religiosis.; D. 2, 12 de feriis et diversis tempori- 
bus; C. 1, 1 de summa trinitate. 

II. Tribuum liber. 

Varro 1. 1. 5, 56. — (ager Romanus primum di- 
visus in partis tris . . .) ab hoc quattuor quoque 
partis urbis tribus dictae, ab locis Suburana Pala- 
tina Esquilina Collina; quinta quod sub Roma, Ro- 
milia. sic reliquae triginta ab his rebus, quibus in 
tribuum libro scripsi. 

Fortasse reliquiae servantur apud Festum. L. Mercklin 
quaestiones Varronianae (Dorpat 1852) p. 5. cf. E. Bor- 
mann, die alteste Gliederung Roms. Eranos Vindob. 1893. 

III. Augurum libri? 

Macrob. sat. l^ 16, 19. — vitabant veteres ad 
viros vocandos etiam dies, qui essent notati rebus 
adversis, vitabant etiam feriis, sicut Varro in augurum 
libris scribit in haec verba: viros vocare feriis non 
oportet: si vocavit, piaculum esto, 

Fortasse ^pro augurum libris' potius ^augurum 
libro' scribendum est, ita ut hoc fragmentum antiqui- 
tatum libris attribuendum sit. cf. Ritschl opusc. III, 480. 

IV. Eiaccycoy^xbg ad Pompeium. 

Gell. 14, 7, 1. ^Gn. Pompeio consulatus primus cum 
M. Crasso designatiis est. eum magistratum Pompeius 
cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus 
habendi consulendique , rerum expers urbanarum fuit, 
M. Varronem familiarem suum rogavit, uti commen- 
tarium faceret ^isagogicum', sic enim Varro ipse appellat, 



1. M. TERENTIUS VARRO 



125 



ex quo disceret, quid facere dicereque deberet, cum 
senatum consuleret. eum librum commentarium, quem 
super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris, 
quas ad Oppianum dedit, quae sunt in libro epistulicarum 
quaestionum quarto, in quibus litteris, quoniam quae ante 
scripserat non comparebant, docet rursum multa ad eam 
rem ducentia/ 

1. Ibid. 4. 5. — Primum ibi ponit, qui fueriut, 
per quos more maiorum senatus haberi soleret eosque 
nominat: dictatorem consules praetores tribunos plebis, 
interregem praefectum urbi, neque alii praeter hos* 
ius fuisse dixit facere senatusconsultum, quoties usus 
venisset, ut omnes isti magistratus eodem tempore 
Romae essent, tum quo supra ordine scripti essent, 
qui eorum prior aliis esset, ei potissimum senatus con- 
sulendi ius fuisse ait, deinde extraordinario iure tri- 
bunos quoque militares, qui pro consulibus fuissent, 
item decemviros, quibus imperium consulare tum esset, 
item trium viros rei publicae reconstituendae causa 
creatos ius consulendi senatum habuisse. 

2. Ibid. 6. — Postea scripsit de intercessionibus 
dixitque intercedendi, ne senatus consultum fieret, ius 
fuisse iis solis, qui eadem potestate, qua ii qui 
senatusconsultum facere vellent, maioreve essent. 

3. Ibid. 7. — Tum adscripsit de locis, in quibus 
senatus consultum fieri iure possit, docuitque con- 
firlnOTitque, nisi in loco per augurem constitutO; quod 
templum appellaretur, senatusconsultum factum esset, 
iustum id non fuisse. propterea et in curia Hostilia 
et in Pompeia et post in lulia, cum profana ea loca 
fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis 
senatus consulta more maiorum iusta fieri possent. 
inter quae id quoque scriptum reliquit, non omnes 
aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem Vestae 
templum esse. 

Ibid. 8. — Post haec deinceps dicit, senatus con- 
sultum ante exortum aut post occasum solem factum 



126 VI. OCTAVI SAEC. lURlS CONSULT. SERIES PRIMA 



ratum non fuisse, opus etiam censorium fecisse existi- 
matos^ per quos eo tempore senatusconsultum factum 
esset. 

Ibid. 9. 10. — Docet deinde inibi multa, quibus 
diebus habere senatum ius non sit, immolareque 
hostiam prius auspicarique debere, qui senatum habiturus 
esset, de rebusque divinis prius quam humanis ad 
senatum referendum esse, tum porro referri oportere 
aut infinite de republica, aut de singulis rebus finite; 
senatusque consultum fieri duobus modis: aut per 
discessionem^ si consentiretur, aut, si res dubia esset, 
per singulorum sententias exquisitas; singulos autem 
debere consuli gradatim incipique a consulari gradu. 
ex quo gradu semper quidem antea primum rogari 
solitum; qui princeps in senatum lectus esset; tum 
autem, cum haec scriberet, novum morem institutum 
refert per ambitionem gratiamque, ut is primus roga- 
retur, quem rogare vellet, qui haberet senatum, dum 
is tamen ex gradu consulari esset. praeter haec de 
pignore quoque capiendo disserit deque multa dicenda 
senatori, qui cum in senatum venire deberet, non 
adesset. 

Ibid. 11. — Haec et alia quaedam id genus in libro, 
quo supra dixi, M. Varro epistula ad Oppianum scripta 
exsecutus est. 

V. De iure civili libri XV. 

Titulum operis catalogus Hieronjmi exhibet; cf. 
Ritschl die Schriftstellerei des Varro: Rhein. Mus. N. F. 
VI, 485; opusc. HI, 444. ceteri auctores nihil de his libris 
referunt. cf. Sanio Varroniana (1867) p. 209. quod idem 
vir doctus p. 134 ait: „In diesem Werk . . . mufs (wie bei 
Cicero de iure civili . .) manches Litterarhistorische vor- 
gekommen sein, hauptsachlich aber scheint es den alteren 
gleichnamigen Schriften gegeniiber eine allgemeine juris- 
tische Propadeutik . . . bezweckt zu haben", in incerto 
relinquitur; quod vero p. 212 addit, „dafs er (Varro) in 



2. M. TULLIUS CICERO 



127 



diesem Werk das ius publicum nicht ausgeschlossen haben 
konne", idonea ratione nititur. 

VL De gradibus libri. 

Serv. ad Aen. 5, 412. — Germanus est secundum 
Varronem in libris de gradibus de eadem genetrice 
manans^ non, ut multi dicunt, de eodem germine, quos 
iile tantum fratres vocat, secundum quem bene nunc 
Erycem, Butae et Veneris filium Aeneae dicit fuisse 
germanum. 

Conferendi sunt Pauli aliorumque iuris consultorum 
libri de gradibus (Krueger p. 252 sq.) et lustinianorum 
Digestorum titulus XXXVIIT, 10. 

Vn. De lingua Latina libri XXV. 

Quae ad ius pertinent, e libris V, VI, VII et VIII 
congessit Bruns in font, II p. 53 — 63. 

VIIL Rerum rusticarum libri III. 

Quae ad ius pertinent, e libris I et II coagessit 
Bruns L c. p. 63—65. 



• 2. M. TULLIUS CICERO 

' natus 648/106, 679/75 quaestor Siciliae, 685/69 
aedilis curulis, 688/66 praetor (repetundarum?), 691/63 
cos., 701/53 augur et Ciliciae proconsul, 711/43 pro- 
scriptus et necatus. 

Orationes habuit 673/81 pro Quinctio, 674/80 pro 
Sex. Eoscio Amerino, 678/76 pro Q. Roscio comoedo, 
682/72 vel 683/71 pro M. Tullio, 684/70 in Verrem 
actionem primam, 685/69 pro M. Fonteio et pro Caecina, 
688/66 de imperio Cn. Pompeii et pro A. Cluentio Habito, 
691/63 de lege agraria, pro C. Eabirio, in L. Catilinam 



128 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



et pro L. Murena, 692/62 pro P. (Cornelio) Sulla et 
pro Archia, 695/59 pro L. (Yalerio) Flacco, 697/57 de 
domo sua ad pontifices^ 698/56 de haruspicum responsis, 
pro P. Sestio, in P. Yatinium testem, pro M. Caelio, de 
provinciis consularibus et pro L. (Cornelio) Balbo, 699/55 
in L. (Calpurnium) Pisonem, 700/54 pro Cn. Plancio et 
pro C. Rabirio Postumo, 702/52 pro T. Milone, 708/46 
pro M. Marcello et pro Q. Ligario, 709/45 pro rege 
Deiotaro, 710/44 et 711/43 in M. Antonium. 

De edicto Ciliciensi, quod proposuit, haec tradita sunt. 
Cicero qui 703/51 ultimo die mensis lulii in Ciliciam 
pervenit, iam Romae edictum composuerat ad exemplum 
Asiatici illius, quod Q. Mucius proposuerat (cf. p. 48). ad 
Atticum YI, 1, 15 haec scripsit: "^De Bibuli edicto nihil 
novi . . . ego tamen habeo laoSvva^iovaav ^ sed tectiorem, 
ex Q. Mucii P. f. edicto Asiatico "^extra quam si ita 
negotium gestum est, ut eo stari non oporteat ex fide 
bona' multaque sum secutus Scaevolae, in iis illud, in 
quo sibi libertatem censent Graeci datam, ut Graeci inter 
se disceptent suis legibus. breve autem edictum est 
propter hanc meam SiatQEGLv^ quod duobus generibus 
edicendum putavi: quorum unum est provinciale, in quo 
est de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de 
syngraphis; in eodem omnia de publicanis; alterum, quod 
sine edicto satis commode transigi non potest, de here- 
ditatum possessionibus, de bonis possidendis, magistris 
faciendis, vendendis, quae ex edicto et postulari et fieri 
solent. tertium de reliquo iiire dicundo ayqacpov reliqui^ 
dixi me de eo genere mea decreta ad edicta urbana ac- 
commodaturum . . . Graeci . . . exsultant quod peregrinis 
iudicibus utuntur . . . se avxovo[iiav adeptos putant'. 



lustiniani Digesta D. 50, 16, 96 Celsum de eo scrip- 
sisse tradunt, quod Cicero, cum arbiter esset, constituerit, 
sed aperto errore, cum revera Galli Aquillii constitutio sit. 
V. supra p. 119. ceterum Ciceronis orationes sententias- 



2. M. TULLIUS CICEaO 



129 



que Celsus, Pomponius, Tryphoninus et Ulpianus lauda- 
verunt, ita ut vel in lustiniani Digestis oratoris memoria 
servetar. fragmenta hoc loco eoUocare visum est. 

1. Celsus libro vicensimo quinto Digestorum (P. 208). 
D, 50, 16, 96. Litus est quousque maximus fluctus a 
mari pervenit idque Msircus Tu\lius <^6allum Aquillium]> 
ai[unjt, cum arbiter esset, primum constituisse. 

2. Pomponius libro singulari enchiridii (P. 178). 
D. 1, 2, 46. exstat eius (Ciceroais) oratio satis pulcher- 
rima, quae inscribitur pro Quinto Ligario. 

3. Tryphoninus libro decimo Disputationum (P. 40). 
D. 48, 19, 39. Cicero in oratione pro Cluentio Habito 
scripsit Milesiam quandam mulierem, cum esset in Asia, 
quod ab heredibus secundis accepta pecunia partum sibi 
medicamentis ipsa abegisset, rei capitalis esse damnatam. 

4. Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum 
(P. 1390). D. 42, 4, 7, 4. Quid sit autem latitare videamus. 
latitare est non, ut Cicero definit, turpis occultatio sui .... 

Utrum quae Ulpianus tradit, in deperdito libro 
scriptum an in aliqua oratione dictum sit, nescimus. 



Scripsit inde ex anno 700/54 de re publica, ex auno 
702/52 de legibus libros, post a. 703/51 de anguriis, 
710/44 Topica et incerto tempore de iure civili in artem 
redigendo librum. 

Librorum sex, quos de republica composuit, vix tertia 
pars nobis servata est. libri neque de legibus neque de 
iurfe civili in artem redigendo ab ipso auctore absoluti 
sunt. librorum qui fortasse sex erant de legibus primus 
est de iure naturae, secundus de legibus ferendis et de 
iure sacro, tertius de magistratibus, quartus de iudiciis 
disputabat. quod ad librum de iure civili in artem 
redigendo, Cicero id sibi proposuit, quod Crasso propositum 
fuisse de orat. 2, 142 narrat: ^se ius civile, quod nunc 
diflPusum et dissipatum est, in certa genera coacturum 
et ad artem facilem redacturum'. cf. Teuffel-Schwabe 
§§ 184, 1. 2, 185 et supra p. 47. 

lurispr. antehadr. reU. eJ. Breraer. 9 



130 VI. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



De iure civili in artem redigendo liber. 

1. Gell. 1, 22, 7. M. Cicero in libro, qui inscriptus 
est de iure civili in artem redigendo, verba haec posuit: 
nec vero scientia iiiris maioribus suis Q. Aelius Tuhero 
defuit, doctrina etiam superfuit. 

2. Charis. 6L. I, 138. Cicero de iure civili: aliquo 
excellente ac nohili viro. 



3. L. LUCILIUS BALBUS 

doctus et eruditus homo, in agendo et in respondendo 
consideratae tarditatis (Cicer. Brut. 42, 154), 673/71 in 
consilio Aquillii, cum Quinctii causa iudicabatur (Cicero 
pro Quinct. 16, 53. 17, 54), Servii Sulpicii Rufi praeceptor 
(Cicer. Brut. 1. c). 

Responsa. 
Nulla tradita sunt. 



4t. L. VALERIUS 

Cicero a. 703/51 Appio scribit: ^L. Valerium iure 
consultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non 
est iuris consultus. melius enim ei cavere volo, quam 
ipse aliis solet. valde hominem diligo: est ex meis 
domesticis atque intimis familiaribus' (ad fam. III, 1). 
a. 700/54 Cicero ipsi ^L. Valerio iurisconsulto^ scripserat: 
^fac ut quam primum venias neque in Apuliam tuam 
accedas' (ad fam. 1, 10). idem ut videtur Valerius, de 
quo Cicero a. 701/53 Trebatio scribit: ^si diutius frustra 
abfueris, non modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum 
Valerium pertimesco. mira enim persona induci potest 
Britannici iuris consulti'. 

^Valerium^ quendam ad XII tabularum ieges scrip- 
sisse traditum est. Fest. p. 321: ^ne Valerius . . . in 
XII explanati . . / ^at quisnam sit ille Valerius, qui 



3. LUC. BALBUS. — 



4. L. VALER. — 5. C. CAMILLUS 131 



scripsit XII eiplanationem , res est plena dubitationis' 
Schoell p. 37. in mentem veniunt Q. Valerius Soranus 
(T. § 147, 1), M. Valerius Messalla (T. § 199, 2) et 
hic L. Valerius. sed Messallam ad XII tabulas scrip- 
sisse argumenta nulla sunt. Schoell p. 35 sqq. Teufifel- 
Schwabe et de Valerio (Sorano) disserens scribit: "^auch 
wird er der gleichnamige Erklarer der XII Tafeln sein' 
et de nostro L. Valerio (§ 207, l): ^moglicherweise ist 
er auch der Valerius, welcher als Erklarer der XII Tafeln 
erwShnt wird'. at cum ea quae sub Valerii nomine 
feruntur, magis grammaticum et antiquitatum studio- 
sum quam iuris consultum prodant, non L. Valerius, sed 
Soranus illorum auctor habendus esse videtur. cf. V, 1. 



5. C. CAMILLUS 

iuris consultus Ciceronis amicus eiusque sententia 
^omnium peritissimus' (ad fam. 5, 20, 3), de quo a. 704/50 
et sequenti Terentiae suae aliisque scribit (ad fam. 14, 5, 2. 
5, 20, 3. 14, 14, 2) : consilio enim eius utebatur in negotiis. 
itaque haec legimus: "^de hereditate Preciana . . . velim 
cures: si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponins 
aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet' 
(14, 5, 2). 

Eesponsa. 

' Cic. ad fam. 5, 20, 3 (a. 705/49): . . de Volusio 
quod scribis, non est id rationum: docuerunt enim me 
periti homines, in his cum omnium peritissimus . . • tum 
mihi amicissimus C. Camillus, ad Volusium transferre 
nomen a Valerio non potuisse, praedes Valerianos teneri. 



6. TITIUS1 

incertus quidam; an idem atque Tertius Macrobii (3, 
11, 5)? Titius de sacerdotalibus vestibus videtur scripsisse. 

9* 



132 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



De vestibus sacerdotalibus? 

1. Fest. 205,2. — Offendices ait esse Titius nodos^ 
quibus apex retineatur et remittatur. 

2. Fest. 289, 22 • . . Titi<us autem ait, quod ex 
lana fiat]> sucida alba vesti^mentum dici ricam, idque 
esse> triplex, quod conf<(iciant virgines inge^nuae, 
patrimae, m<(atrimae, cives, quod confec^tum lavetur 
aqua pe^renni et tingendo fiat caeru>leum. 



7. SEXTUS PAPIEIUS 

Pomponius § 42 ^Mucii auditores fuerunt compiures, 
sed praecipuae auctoritatis . . . Sextus Papirius . . cur 
bunc Papirium ab aliis nominari non videamus (Teuffel- 
Scbwabe § 154, 3), ea causa potest esse, quod nomen 
eius celebre postea in iuris consultorum libris fortasse 
deletum est. nam eum de iure scripsisse Pomponii verba 
corrupta, quae 1. c. habemus, satis indicant: ^omnes 
tamen bi (Mucii auditores) a Servio Sulpicio nominantur: 
alioquin per se eorum scripta non talia extant, ut ea 
omnes appetant . 

Nihil quantum video obstat quominus Sextus Papirius, 
quem § 42 Mucii auditorem dicit, et ilie Sextus Papirius, 
in cuius libro leges regias conscriptas extare § 2 narrat, 
idem habeatur. Pomponium de iure Papiriano non iis 
locis, quibus de eo hodie sermo est (§§ 2 et 7), sed 
demum § 42 dixisse iudico. 

Verba quae § 2 legimus: ^quae omnes (leges) con- 
scriptae extant in libro Sexti Papirii' cum iis, quae § 42 
habemus, optime convenientia Pomponii esse puto, sed 
quae sequuntur: ^qui fuit illis temporibus, quibus Superbus 
Demarati Corinthii filius, ex principalibus vids', Tribo- 
niani vel adiutoris eius. denique verba ^is liber [, ut 
diximus,] . . . appellatur ius [civile] Papirianum', ^[non 
quia Papirius de suo quicquam ibi adiecit, sed] quod 



6. TITIUS? — 7. SEXTUS PAPIRIUS 133 



leges sine ordine latas . . . composuit', item Pomponii 
sunt intermixtis Triboniani additamentis. Triboniannm 
Sextum hunc Papirium cum vetere confudisse vel haec 
res indicat, quod in gente Papiria Sexti praenomen non 
in usu erat. 

Quae vero apud Pomponium legimus: ^kges sine 
ordine latas in unum composuit (cf. § 36 Meges regias 
in unum contulit'), non Pomponii esse iudico: nam quin 
leges regiae iam antea in pontificum libris collectae 
fuerint, dubitari nequit. accedit, quod verba ^leges sine 
ordine latas' contrarium etiam positum fuisse indicant. 
denique et exemplum Quinti Mucii, qui ius civile con- 
stituit generatim, et Varronis rerum divinarum libri 
Sextum Papirium impulisse videntur, ut leges regias se- 
cundum rerum argumenta collocaret. 

Qui hunc demum S. Papirium Q. Mucii auditorem 
leges regias ita disposuisse sumet, etiam illud explicabit, 
quod neque Varro neque Cicero libri mentionem faciunt, 
qua in re viri docti merito ofTenderunt. Granius Flaccus, 
qui de iure Papiriano scripsit, primus alterius iuris con- 
sulti librum commentario instruxit, quem postea multi 
secuti sunt. quae Servius ad Aen. 12, 836 de ^titulo 
legis Papiriae' ait, cum illis conveniunt, quae Persius 
5, 90 et Arriani Epictetus 4, 3 de ^Masuri rubrica' et 
de ^ MaaovQLOv vo^olq^ aiunt. 

Sexti Papirii librum postea Servii libris oblitteratum 
esse ipse Pomponius § 42 indicat verbis, quae Triboniani 
ma^u corrupta esse apparet: ^denique nec versantur 
omnino scripta eorum (sc. Mucii auditorum) inter manus 
hominum, sed Servius <(iis^ libros suos complevit, pro 
cuius scriptura ipsorum quoque memoria habetur.' 

Leges regiae secundum argumenta collocatae vel 
ius Papirianum. 

Macrobius sat. 3, 11, 5 commentarium, quem Granius 
Flaccus de iure Papiriano scripsit, ^ius Papirianum' nun- 



134 VI. OCTAVI SAEC. lURiS CONSULT. SERIES PRIMA 



cupare non dubitavit. Servius ubi 1. 1. de Hitulo legis 
Papiriae' loquitur, quae Me ritu sacrorum' publicata sit, 
non librum, sed caput eius designat. 

[De terminis.] 

1\ Dionys. 3, 74. — rj TtSQi rovg oQta^ovs rcbv 
xr7]6s(x)V vo^od^sGia. 7cslsv6ag . . SKd6rG) TtsQLyQciiljaL 
rriv savrov KT7}6iv xal arfjaaL lid^ovg stcI roig OQOig^ 
iSQOvg a%s8sii,sv bQiov /liog zovg Xid^ovg . . , si ds ng 
acpavi6sisv rj ^srad^Si?] rovg OQovg^ [sqov svo^od^srri^sv 
sivai rov d^sov rbv rovrcov rv diaTtQa^d^svov. 

Fest. p. 368. — Termino sacra faciebant, quod 
in eius tutela fines agrorum esse putabant. denique 
Numa Pompilius statuit^ eum qui terminum exarasset, 
et ipsum et boves sacros esse. 

[De patris familias potestate.] 

2. Dionys. 2, 25. — 'O ds 'Pcojiv^og . . sva . . vo- 
^iov . . Kara6rrj6d^evog sig 6G)(pQ06vv7jv . . riyays rdg 
yvvaixag, r]v 8s roiO^Ss 6 vo^og' yvvalKa ya^srrjv 
rriv ocard ydfiovg iSQOvg 6vvsl%^ov6av dvdQi Tcoivcjvbv 
aTtdvrcov sivai %QYj^drcov rs Kal iSQG)v, 

Cf. D. 23, 2, 1. Modestinus libro primo Regularum 
(P. 180). Nuptiae sunt coniunctio maris et feminae et con- 
sortium omnis vitae, divini et bumani iuris communicatio. 

3. Plutarch. Rom. 22. — ^'Ed^rjKs ds Kal vofiovg 
nvdg (6 ^Pcj^vXog) ^ d)v 6q)oSQbg ^sv s6nv 6 yvvaim 
^rj didovg dTtoXsiitsiv dvdQa^ yvvatxa Ss diSovg sk~ 
^dKXsiv STti cpaQiiaKSia rsKvcov rj KksiScbv vito^olfi Kai 
(lOixsvd^Si^av Si S^ dXlcjg ng aTtoTts^Jljairo^ rrjg ov6Cag 
avrov rb ^sv rfjg yvvaiKog slvai,^ ro Ss rfjg ^iq^rirQog 
iSQbv KsXsvcoV rbv S^ aTtoSo^svov yvvalKa d^vs^d^ai 
^Q^oviOig d^sotg. 

4. Dionys. 2, 27. — sk rcbv No^a . . vo^cov^ sv 
oig Kal ovrog ysyQaitrat* sdv TtarrjQ vic5 6vyj(^c3Q7]6r] 
yvvalKa dyays6^ai^ KOivovbv s6opiSvrjv tsQcbv rs xai 



7. SEXTUS PAPimUS 



135 



XQri^civcov xata tovg vo^ovg^ ^fiKBti tijv i^ov^Cav slvai 
t(p TtatQi TtcoXetv tbv vibv, 

Cf. ignoti illius, qni Papiniauum consuluit (Collat. 4, 
8, 1. Papinianus libro singulari de adulterio P. 23), verba: ^ 
^cum patri lex regia dederit in filiam vitae necisque 
potestatem, quod bonum fuit . . 

5. Fest. 220. — Plorare flere nunc significat et 
cum praepositione inplorare, iuvocare, at apud anti- 
quos plane inclamare. in regis Romuli et Tatii legi- 
bus haec est: ^si parentem puer verberit, ast olle 
plorassit parens, puer divis parentum sacer estod'. 

Secundum Mommseni lectionem in Brunsii fontib. 
p. 8 propositam, 

[De ritu sacrorum.] 

Servius ad Verg. Aen. 12, 836. — quod ait ^morem 
ritusque sacrorum^ ipso titulo legis Papiriae usus est, 
quam sciebat de ritu sacrorum publicatam. 

6. Plutarch. Numa 14. — ^ri 67tsvdsiv d^sovg 
d^Tts^cov at^Tjtcjv ^rjds d^vstv atSQ altpCtcov. 

7. Plinius n. h. 14, 12, 88. — ex imputata vite 
libari vina diis nefas statuit (Numa). 

8. Cassius Hemina apud Plinium n. h. 32, 2, 20. — 
Numa constituit, ut pisces, qui squamosi non essent, 
ni pollucerent. 

9^ Fest. p. 222. — antiqui proprie eam paelicem 
nominabant, quae uxorem habenti nubebat. cui generi 
mulierum etiam poena constituta est a Numa Pompilio 
hac lege: "^paelex aram lunonis ne tangito; si tanget 
lunoni crinibus demissis agnum feminam caedito.' 

9^ Gell. 4, 3, 3. — ... hac antiquissima lege . , 
quam Numae regis fuisse accepimus: *^paelex aram 
lunonis ne tangito; si tangit lunoni crinibus demissis 
agnum feminam caedito'. 

10. Servius in Vergilii ecl. 4, 43. — in Numae 
legibus cautum est, ut si quis imprudens occidisset 



136 VI. OCTAYI SAEC. lUEIS CONSULT. SERIES PRIMA 



hominem, pro capite occisi agnatis eius in contione 
offerret arietem. 

11. Tacitus ann. 12, 8. — addidit Claudius sacra 
ex legibus TuUi regis piaculaque per pontifices danda. 

[De sacerdotihus.'} 

12. Livius 1, 20, 6. — Pontificem . . legit (Numa) 
eique sacra omnia exscripta exsignataque adtribuit, 
quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra 
fierent. cetera quoque omnia publica privataque sacra 
pontificis scitis subiecit, . . ne quid divini iuris . . 
turbaretur. 

13. Lydus de mens. 1, 31. — xccl xovxo ds Ttgog 
rov Nov^a Siatid^sitai^ &6t£ rovg iSQSig laXnalg i\)a- 
Xl6lv^ ak}J ov ^LdrjQatg aTtoxsLQS^d^aL. 

14. Plutarch. Numa 10. — TLjiag 61 ^sydXa^ 
dTteSoKSV avtalg (Vestalibus), cov a6tL xal tb dLad^aad^atr 
^mvtog i^SLvaL Ttatgbg ocal tdXla jtQatteLV dvBv itQO- 
6tdtov dLayov6ag co67tBQ ai tQLTtaLdsg. 

Cf. Gai. 1, 144 sq. — veteres . . voluerunt feminas, 
etiamsi perfectae aetatis sint, . . in tutela esse . . . loqui- 
mur autem exceptis virginibus Vestalibus, quas etiam 
veteres in honorem sacerdotii liberas esse voluerunt; ita- 
que etiam lege XII tabularum cautum est. 

[De funerihus.'] 

15. * Plin. h. n. 14, 12, 88. — Numae regis post 
eum (Romulum) lex est: Vino rogum ne respargito'. 

16. Pest. p. 178. — occisum a necato distingm^wi 
quidam, quod alterum a caedendo atque ictu fieri 
dicunt, alterum sine ictu. itaque in Numae Pompilii 
regis legibus scriptum est: *si hominem fulmen lovis^ 
occisit, ne supra genua tollito'. et alibi: ^homo si 
fulmine occisus est, ei iusta nulla fieri oportet^. 

1 fulminibus C, emendavit ScaJiger. 



7. SEXTUS PAPIRIUS 



137 



17. D. 11, 8, 2. Marcellus libro vicensimo octavo 
Digestorum (P. 256). — vetat^ lex regia, mulierem, 
quae praegnas mortua sit, humari, antequam partus 
ei excidatur. [qui contra fecerit, spem animantis cum 
gravida peremisse videtur.] 

[Be luctu.] 

18^. Plutarch. Numa 12. {'O No^ag) ta 7Cav»7i 
xa&' rjXtXLag Tcal XQOVOvg sra^sv^ olov Tcatda iirj tcsv&slv 
vscorsQOv rQLsrovg^ ^rjds 7tQS6^vrsQ0v TtksCovag iirjvag 
G)v s^i(x)6sv svLavra)v [JLSxql rG)V dsxa^ xal TtSQaLrsQCj 
^rjds^iav rjXLXLav aXXa rov ^axQordrov nsv^ovg %q6- 
vov sivaL dsKa^rjvLaiOv ^ scp" o6ov xal %riQSvov6LV at 
rcbv aitod^av ovrov yvvatKsg' r] 8s itQorsQOV ya^rjd^st^a 
^ovv syxv^ova xarsd^vsv skslvov vo^od^srij^avrog. 

18^ Vat.fr.32l (Ulpianus libro octavo ad edictum?) 
(P. 308). — ^parentem' inquit (praetor). hic omnes 
parentes accipe utriusque sexus, nam lugendi eos 
mulieribus moris est. quamquam Papinianus libro II 
Quaestionum etiam a liberis virilis sexus lugendos 
esse dicat, quod nescio ubi legerit. sed quatenus ex- 
tendatur parentum appellatio, non est definitum apud 
quemquam; itaque erunt lugendi etiam ex feminino 
sexu parentes . . . lugendi autem sunt parentes anno, 
liberi maiores X annorum aeque anno. quem annum 
decem mensuum esse Pomponius ait; nec leve argu- 
mentum est annum X mensuum esse, cum minores 
liberi tot mensibus elugeantur, quot annorum deces- 
serint usque ad trimatum; minor trimo non lugetur, 
sed sublugetur; minor anniculo neque lugetur neque 
sublugetur. 

[De helUcis caerimoniis.] 
19. Livius 1, 32, 5. — ut tamen, quoniam Numa 
in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimo- 
niae proderentur, nec gererentur solum sed etiam in- 



1 negat F. 



138 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



dicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente 
Aequiculis, quod nunc fetiales habent, descripsit 
(Ancus Marcius); quo res repetuntur. 

Cf. Cicero de rep. 2, 17, 31. — (Tullus) constituit 
ius, qno bella indicerentur, quod . . sanxit fetiali religione, 
ut omne bellum^ quod denuntiatum indictumque non esset, 
id iniustum esse atque impium iudicaretur. 

[Dehpimis spoliis.^ 

20*. Plutarch. Marc. 8. — (paoCv^ sv xoZq vKo^vri' 
yia0i No^av Uo^TCUiov xal tcqcdtcjv biti^Ccov xal dsv- 
xsQcov xal xqCxov ^vrjiiovevSLV^ xa ^av TtQ&xa Xrjcp^ev- 
xai xd5 ^sqsxqCco xsksvovxa xad-iSQovv^ xa dsvxsQa 
ds x(p "AqsC^ xd ds XQCxa xco KvqCvg)' xal Xayi^dvsLV 
ysQag^ aGddQca xQiaKOOia xhv TtQcbxov^ xov ds Ssv- 
tSQOV Siaxo^La^ xov ds xqCxov sxaxov. 

20^. Serv. in Verg. Aen. 6, 860. — tertia opima 
spolia suspendet patri i. e. lovi . . possumus, et quod est 
melius, secundum legem Numae hunc locum accipere, 
qui praecepit prima opima spolia lovi Feretrio debere 
suspendi, quod iam Romulus fecerat, secunda Marti, 
quod Cossus fecit, tertia Quirino, quod fecit Marcellus. 

Cf. Fest. 189 s. V. opima. — M. Yarro ait, . . esse 
etiam Pompili regis legem . . talem: ^cuius auspicio classe 
procincta opima spolia capiuntur, lovi feretrio bovem 
caedito; qui cepit, aeris CCC darier oporteat. secunda 
spolia, in Martis aram in campo solitaurilia, utra voluerit, 
caedito [qui cepit, aeris CC dato]. tertia spolia, lanui 
Quirino agnum marem caedito; C qui ceperit ex aere dato. 
cuius auspicio capta, dis piaculum dato.^ 

[Incerti argumenti fragrnenta.] 

21. Fest. 6. — aliuta antiqui dicebant pro aliter . .; 
hinc est illud in legibus Numae Pompili: ^si quisquam 
aliuta faxit, ipsos lovi sacer esto'. 

22. Fest. 230. — adicitur: ^si nurus, sacra divis 
parentum estod^ in Servi Tulli. 



8. SERVIUS SULPICIUS EUPUS 139 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFDS 

equitis Eomani filius 649/105 natus, 676/78 apud Rhodios 
et rhetoricae et philosophiae operam dedit, 680/74 quaestor 
Ostiae^ aedilis curulis, 689/65 praetor quaestionis pecula- 
tus, 691/63 consulatum frustra petiit, 703/51 cos. et for- 
tasse is qui legem Sulpiciam rivaliciam rogavit, 705/49 in 
Africa, ubi cum aliis senatoribus Jubam Numidiae regem 
comitantibus Uticam ingressus est, 707/47 a Caesare 
proconsul Achaiae factus, a. 709/45 Eomam reversus, 
710/44 die quo post Caesaris necem senatus in aedem 
Telluris convocatus est, auctor senatus consulti: ^ne qua 
post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius beneficii 
figeretur', 711/43 legatus ad Antonium Mutinam missus 
ibique brevi tempore ante Ciceronem mortuus. statuam ei 
populus Eomanus ex Ciceronis relatione pro rostris posuit ^et 
hodieque', ait Pomponius § 43, ^exstat pro rostris Augusti'. 

Ex uxore Postumia filium habuit, qui 691/63 ac- 
cusationem L. Licinii Murenae subscripsit. filia Q. Aelio 
Tuberoni nupsit. 



Pomponius § 43 narrat haec: "^Servius Sulpicius . . 
traditur ad consulendum Quintum Mucium de re amici sui 
pervenisse cumque eum . . parum intellexisset, iterum Quintum 
interrogasse et a Quinto Mucio responsum esse nec tamen 
percepisse, et ita obiurgatum esse a Quinto Mucio; nam- 
que eum dixisse: turpe esse patricio et nobili et causas 
oranti ius in quo versaretur ignorare. ea velut contumelia 
tacjius operam dedit iuri civili'. utrum factum an fictum 
Pomponius nariret nescimus. oratoriae arti cum Cicerone 
apud Ehodios deditus postea iuris prudentiam amplexus 
est, institutus a L. Lucilio Balbo (de quo VI, 3), in- 
structus (fortasse Cercinae) a C. Aquillio Gallo (de quo 
V, 14). etiam alios Mucii auditores, scilicet Sextum 
Pomponium et Gaium (?) luventium, Servium audiisse 
idem Pomponius indicat. nam cum § 41 Mucii auditores 



140 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



complnres, sed praecipiiae auctoritatis quatuor nominatos 
fuisse dixerit, § 43 haec addit: ^Servius . . operam dedit 
iuri civili et plurimum eos de quibus locuti sumus, audiit'. 
neque grammaticam neque dialecticam neglexit, cum 
M. Varrone litterarum commercio coniunctus. de epistula, 
quam Varro ad Servium scripsit, Gellius 2, 10 refert, 
cuius verba transscribere a re non alienum videtur. 

^Servius Sulpicius, iuris civilis auctor, vir bene litte- 
ratus scripsit ad M. Varronem rogavitque, ut rescriberet, 
quid significaret verbum, quod in censoriis libris scriptum 
esset. id erat verbum »favisae Capitolinae«. Varro re- 
scripsit, in memoria sibi esse, quod Q. Catulus curator 
restituendi Capitolii dixisset, voluisse se aream Capitoli- 
nam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem conscen- 
deretur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, 
sed facere id non quisse, quoniam favisae impedissent. 
id esse cellas quasdam et cisternas, quae in area sub terra 
essent, ubi reponi solerent signa vetera, quae ex eo templo 
collapsa essent et alia quaedam religiosa e donis conse- 
cratis. ac deinde eadem epistula negat quidem, se in litteris 
invenisse, cur favisae dictae sint, sed Q. Valerium Sora- 
num solitum dicere ait, quos thesauros Graeco nomine 
appellaremus priscos Latinos flavisas dixisse, quod in eas 
non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia 
conderetur. coniectare igitur se, detractum esse ex eo 
verbo secundam litteram et favisas esse cellas quasdam 
et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custo- 
diendas res veteres religiosas.' — 

Servium respondendi munere summo officio functum 
esse Cicero tradit; nam in oratione pro Murena (a. 691/93 
habita 4, 9) haec ait: . tibi necesse putas, etiam ad- 
versariis amicorum tuorum de iure consulentibus respon- 
dere^. 9, 19 ^Servius hic . . hanc urbanam militiam 
respondendi scribendi cavendi plenam sollieitudinis et sto- 
machi secutus est: ius civile didicit, multum vigilavit, 
laboravit, multis praesto fuit, multorum stultitiam per- 
pessus est, arrogantiam pertulit, difficultatem eisorbuit, 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 141 



vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum, magna laus et 
grata hominibus, unum hominem elaborare in ea scientia, 
quae sit multis profutura'. 9, 22 Sdgilas tu de nocte, 
ut tuis consultoribus respondeas . . te gallorum . . cantus 
exsuscitat. tu actionem instituis, . . . tu caves, ne tui 
consultores . . capiantur . ut aquae pluviae arceantur . , 
tu (exercitatus es) in regendis (finibus) . . . quod . . ius 
civile didicisti, non dicam, operam perdidisti'. 

Ib. 13, 28 haec legimus: ^si mihi homini vehementer 
occupato stomachum moveritis, triduo me iurisconsultum 
esse profitebor . . . quae consuluntur . ., minimo periculo 
respondentur. si id quod oportet, responderis, idem 
videare respondisse quod Servius; sin aliter, etiam con- 
troversum ius nosse et tractasse videare'. Brut. 42, 154: 
^cum . . discendi causa duobus peritissimis operam de- 
disset (sciL Servius), L. Lucilio Balbo, C. Aquillio Gallo, 
Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in 
agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentia- 
que superavit, Balbi docti et eruditi hominis in utraque 
re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendis- 
que rebus. sic et habet, quod uterque eorum habuit, et 
explevit, quod utrique defuit.' 

Non minore studio libris scribendis operam dedit. 
Pomponius § 43 haec ait: ^reliquit . . prope centum et 
octoginta libros'. nonnullorum operum argumenta tra- 
dita sunt; scripsit enim reprehensa Scaevolae capita, de 
sacris detestandis, de dotibus, de duodecim tabulis et ad 
edictum, et quod hunc commentarium attinet, primus 
omnium iuris consultorum. Servium Mucii auditorum 
liliris usum fuisse eorumque libros Servii libris oblittera- 
tos esse Pomponius tradit. Servii enim scriptorum secun- 
dum Ciceronis iudicium (Brut. 42, 153) ^similia nulla sunt'. 
Pomponius autem § 42 sq. haec narrat: ^Mucii auditores 
fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis Aquillius 
Gallus, Balbus Lucilius, Sextus Papirius, Gaius luventius, 
ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum 
fuisse Servius dicit. omnes tamen hi a Servio 



142 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



Sulpicio nominantur . . clenique nec versantur omnino 
scripta eorum inter manus hominum, sed Servius <^iis)> 
libros suos complevit, . . pro cuius scriptura ipsorum 
quoque memoria habetur'. mira haec narratio num vera 
sit diiudicari iam nequit, cum Servii librorum pauca tantum 
fragmenta servata sint, in quibus Mucii auditorum illorum 
nomina nusquam inveniantur. id vero pro certo statuere 
licet, Servium Q. Mucii placitorum baud parvam partem 
improbasse: quod non solum titulus '^reprehensa Scaevolae 
capita', sed etiam ea docent, quae Servium de generibus 
constituendis aliisque de rebus docuisse traditum est. qui 
Servii fragmenta inspexerit, in nullo eum Mucii sententiam 
probare, sed in omnibus, in quibus de iure controverso 
agitur, a Mucio dis&entire videbit. sunt autem fragmenta 
haec: Labeonis D. 32, 29, 1. 40, 7, 39 pr.; Pomponii 
D. 47,2, 77, 1; Gai Inst. 3, 149; Pauli D. 17, 2, 30. 50, 16, 
25, 1; Ulpiani D. 33, 9, 3, 6, denique Gellii 4, 1, 17. 20. 
quae fragmenta fortasse veram rei imaginem non prae- 
bent, cum in aliis fragmentis Servium Mucium secutum 
quidem esse, at Tribonianum et Mucii et Servii nomina 
delevisse conicere liceat. adiumento est, quod nonnun- 
quam a posterioribus, ubi Servius contra Mucium statuit, 
aut reiecta Servii sententia Mucii probatur (D. 47, 2, 
77, 1. Pomponius: ^haec Q. Mucius refert et vera sunt 
nec utimur Servii sententia, qui putabat^ et q. s.) aut 
Mucii sententia contra Servii reprehensionem excusatur 
(D. 33, 9, 3, 6. TJIpianus: ^Q. Mucius sic definiebat, . . . sed 
materiam praebuit Servio notandi . . ., sed Mucius eos 
voluit significari' et q. s.). denique Servii sententiam 
quandam eandem esse atque Publii Mucii Labeo monet 
(D. 24, 3, 66 pr. .. ^Servius ait: ea sententia Publii Mucii 
est' et q. s.). — 

Ad Servii proconsulatum pertinent nonnullae Ciceronis 
epistolae, quae partim etiam huius loci sunt. Cicero enim 
ad amicum scribit: 

^M.' Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis 
de causis a me diligitur . . sic tibi eum commendo, ut neque 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



143 



maiore studio quemquam neque iustioribus de causis com- 
mendare possim . . . spondebo . . tibi yel potius spondeo 
in meque recipio, eos esse M.' Curii mores eamque cum 
probitatem tum etiam humanitatem, ut eum et amicitia 
tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, 
dignum sis existimaturus . / (ad fam. 13, 17). 

^Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium 
vetus, quam ego necessitudinem sancte coiendam puto . . . 
a te coutendimus, ut Lysonem in fidem necessitudinemque 
tuam recipias . . totam tibi domum commendo; in his 
adoleseentulum filium eius, quem C. Maenius Gemellas, 
cliens meus, cum in calamitate exsilii sui Patrensis civis 
factus esset, Patrensium legibus adoptavit, ut eius ipsius 
hereditatis ius causamque tueare . . (ad fam. 13, 19). 

^Asclapone Patrensi medico utor familiariter eiusque 
cum consuetudo mihi iucunda fuit, tum ars etiam, quam 
sum expertus in valetudine meorum . . . hunc igitur tibi 
commendo . / (ibid. 13, 20). 

'^M. Aemilius Avianus ab ineunte adolescentia me 
observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum per- 
humanus . . quem si arbitrarer esse Sicyone. et nisi audi- 
rem ibi eum etiamnunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, 
nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere . . . sed 
cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum 
domum eius, quae est Sicyone, remque familiarem, maxime 
C. Avianum Hammonium libertum eius . . cum propterea 
mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et 
fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia con- 
tulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter bene- 
voleque praesto fait, ut si a me manumissus esset. itaque 
peto a te, ut eum et in patroni eius negotio sic tueare, 
ut eius procuratorem, quem tibi commendo et ipsum suo 
nomine diligas habeasque in numero tuorum ..^ (ibid. 13,21). 

^T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer 
diligo . . . gratissimum igitur mihi feceris, si huic com- 
mendationi meae tantum tribueris, quantum cui tribuisti 
plurimum, id est, si T. Manlium quam maxime, quibuscun- 



144 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



que rebus honeste ac pro tua dignitate poteris, iuveris . . 
(ibid. 13, 22). 

^L. Cossinio, amico et tribuli suo, valde familiariter 
utor . . . tota Cossinii domus me diligit in primisque 
libertus eius, L. Cossinius Ancbialus, homo et patrono et 
patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus. 
hunc tibi ita commendo, ut si meus libertus esset . 
(ibid. 13, 23). 

^Hagesaretus Larisaeus, magnis meis beneficiis or- 
natus in consulatu meo, memor et gratus fuit . . . eum 
tibi magno opere commendo, ut et hospitem meum et 
familiarem . . (ibid. 13, 25). 

'^L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, 
quod mihi quaestor fuit . . . peto igitur a te, . . . ut eius 
negotia, quae sunt in Achaia, ex eo quod heres est 
M. Mindio fratri suo, qui Elide negotiatus est, explices et 
expedias cum iure et potestate quam habes, tum etiam 
auctoritate et consilio tuo. sic enim praescripsimus iis, 
quibus ea negotia mandavimus, ut omnibus in rebus, quae 
in aliquam controversiam vocarentur, te arbitro et, quod 
commodo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur. id 
ut honoris mei causa suscipias, vehementer te etiam atque 
etiam rogo. illud praeterea, si non alienum tua dignitate 
putabis esse, feceris mihi pergratum, si qui difficiliores 
erunt, ut rem sine controversia confici noluit, si eos, 
quoniam cum senatore res est, Romam reieceris. quod 
quo minore dubitatione facere posses, litteras ad te a 
M. Lepido consule, non quae te aliquid iuberent (neque 
enim id tuae dignitatis esse arbitrabamur) , sed quodam 
modo quasi commendaticias sumpsimus . (ibid. 13, 27). 

^ . . C. Avianus . . Hammonius incredibiles mihi gra- 
tias per litteras egit et sui et Aemilii Aviani, patroni sui, 
nomine . . . illud te rogo, ut illos quoque gratos esse 
homines putes, quod ita esse tibi promitto atque confirmo. 
quare velim, quidquid habent negotii, des operam, quod 
commodo tuo fiat, ut te obtinente Achaiam conficiant . . 
(ibid. 13, 27). 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 145 



\ . . incredibile est . quas mihi gratias omnes 
agant ... de L. Mescinio gratissimum . . . quod reliquum 
est^ velim augeas tua in eum beneficia omnibus rebus, 
quae te erunt dignae. sunt duo, qiiae te nominatim rogo: 
primum, ut si quid satis dandum erit, >amplius eo nomine 
non peti« cures, ut satis detur fide mea. deinde, cam fere 
consistat hereditas in iis rebus, quas avertit Oppia, quae 
uxor Mindii fuit, adiuves ineasque rationem, quem ad 
modum ea mulier Romam perducatur . . 

Nec Lacedaemonios dubitare arbitror, quin ipsi sua 
maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint 
fidei et iustitiae tuae, et ego, qui te optime novissem, 
non dubitavi, quin tibi notissima et iura et merita popu- 
lorum essent. itaque cum a me peteret Philippus Lace- 
daemonius, ut tibi civitatem commendarem, etsi memi- 
neram me ei civitati omnia debere , tamen respondi 
commendatione Lacedaemonios apud te non egere. itaque 
sic velim existimes^ me omnes Achaiae civitates arbitrari 
pro horum temporum perturbatione felices, quod iis tu 
praesis . . / (ibid. 13, 28). 

Servius ad Ciceronem haec scribit (ibid. 4, 5): 
\ . . ex Asia rediens, cum ab Aegina Megaram versus 
navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere. post me 
erat Aegina, ante Megara, dextra Piraeus, sinistra Co- 
rinthus. quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, 
nunc prostrata et diruta ante oculos iacent . . / 



Quae Servius in iure colendo re vera praestiterit, 
certo aestimari nequit, cum librorum paucissima tantum 
fragmenta servata sint. quae habemus, demonstrant eum 
in hac quidem re Q. Mucium secutum non modo defini- 
tionibus, sed etiam generibus constituendis ius in melius 
produxisse. in rebus vero ipsis a Q. Mucio eum non 
raro dissensisse dixi: exempli gratia tutelae genera non 
quinque, ut Mucius, sed tantum tria statuit (Gai. 1, 188)^ 
contra, cum Mucius unum tantum furti genus esse puta- 

lurispr. antehadr. rell. ed Bremer. 10 



146 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



visset, quatuor furtorum genera statuit (Gai. 3, 183). iuris 
civilis systemate a Q. Mucio fundato Servius primus artis 
dialecticae auxilio quaestiones de iure propositas dissol- 
vere studuit. 

Ees de quibus Servius sententias tulit, non solum 
hae sunt: fundus vel ager communis, agri instrumentum, 
aquae rivus terrenus et cementicius, vinea et vineae instru- 
mentum, aedes et aedificia, tegula, protectum et pergula, 
paries, servitus oneris ferendi, aurum et argentum factum, 
statua, sed etiam insula et insularius, inquilinus, taberna, 
caupona, pistrinum, pistores, procurator, institor, ratio 
dominica, focaria, caballus, merces, unguentum, cbartae 
epistulares, lapilli et gemmae, navis, vectores, pirati. 

Inter negotia nominantur exempli causa haec: saltum 
pascuum locasti, in quo herba mala nascebatur; tutor 
ex pupilli auctione rem emit; servo empto dens deest; 
insula aversione locatur; aedificio vel frumento coemendo 
aliquis praeponitur; purpurae in Asia per libertum emun- 
tur; mandatura tibi datur, ut Titio pecuniam foenerares. 

De nonnullis rebus dubitabatur, utrum penoris essent 
necne, inprimis de ture et cereis, de unguento et de 
chartis epistularibus. a re non alienum est hoc loco 
narrare, quae fuerit Servii de hac quaestione sententia. 

Tus etiam a viris vere Komanis in sacris adhibitum 
fuisse Cato docet (de agric. 134, l). cereorum usus in 
Saturnalibus notus est (Preller II, 17). unguentum aeque 
in deorum cultu et valetudinis causa adhibitum esse 
constat (Marquardt YII p. 785 sqq.); lunoni ipsi nomen 
Unxia datum erat (Preller I, 280. II, 215). epistularum 
denique usum etiam in privatis negotiis frequentem fuisse 
apparet: iam consultationes et responsa plerumque litteris 
mandabantur. itaque cbartae epistulares patrifamilias iam 
necessariae erant. moribus civitatis mutatis etiam penoris 
definitio non mutari non potuit. Servius quidem ^et un- 
guentum <(. . .y et chartas epistulares penoris esse' putavit 
(D. 33, 9, 3, 10) et in reprehensis Scaevolae capitibus 
^Cato Aelio placuisse' scripsit, Hus quoque et cereos in 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



147 



penu esse' (Gell. 4, 1, 20). at Servium non omnia 
unguenta, eomprehensis etiam quibus luxuriae causa ute- 
bantnr, sed certum tantum unguenti genus penori ad- 
tribuisse pro certo licet statuere; id vero genus non aliud 
fuisse puto quam Italico oleo et Italicis herbis confectum. 
cf. Marquardt VII p. 427 et 763. 

Quam rationem Servius in diiudicandis rebus secutus 
sit, alia exempla ostendunt. silvam caeduam non cum 
aliis eam definivit, quae in hoc haberetur, ut caederetur, 
sed potius eam, ^quae succisa rursus ex stirpibus et 
radicibus renascitur^ (D. 51, 16, 30 pr.). deinde non 
contra naturam societatis esse existimavit, si quis ^maiorem 
partem lucretur, minorem damni praestet'; immo potius 
ita quoque societatem coiri posse dixit, "^ut quis nihil 
omnino damni praestet, sed lucri partem capiat, si modo 
opera eius tam pretiosa videatur, ut aequum sit, eum 
cum hac pactione in societatem admitti^ (J. 3, 25, 2 = 
Gai. 3, 149). 

Primus rerum negotiorumque naturam Servius dili- 
genter explorare studuit: itaque de rerum vitiis, de re 
principali et de accessione, de temporis et condicionis 
ratione, de dolo, culpa et errore, de vi cui resisti non 
potest similibusque statuit. verba illa quae Cicero in 
libro de legibus Atticum facit dicentem (I, 5, 17): '^non 
ergo a praetoris edicto . . neque a XII tabulis . . sed 
penitus ex intima philosophia hauriendam iuris 
disciplinam putas', Servii rationem indicant: nam philo- 
sophorum more Servius negotiorum elementa et investi- 
gavit et exhibuit, ita ut hodierni temporis iuris consul- 
torum consimilis primus habendus sit. sed a patrum 
consuetudine non descivit: quamquam Graecorum philo- 
sophia imbutus tamen Graeco sermone nunquam, quantum 
scimus, usus est. vim illam, cui resisti nequit, quam 
Gaius cum Graecis d^sov ^lav nominat (D. 19, 2, 25, 2), 
ipse latino nomine vim divinam appeliat (D. 39, 2, 24, 2). 

Auditores Servius habuit plurimos. Pomponius § 44 
scribit: ^ab hoc plurimi profecerunt . . Alfenus Varus 

10* 



148 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



[Gaius], Aulus Ofilius, Titus Caesius, Aufidius Tucca^ 
Aufidius Namusa, Flavius Priscus, Gaius Ateius, Pacuvius 
Labeo Antistius, Labeonis Antistii pater, <(Gaius?^ Cinna, 
Publicius Gellius . . . ex his auditoribus plurimum auctori- 
tatis habuit Alfenus Varus et Aulus Ofilius'. quos audi- 
tores novam Servii rationem secutos esse apparet. 



Cicero amicum laudibus efferre nunquam cessavit. in 
oratione pro Muraena 14, 30 haec ait: '^virtutes ipsae 
per se multum valent: iustitia fides pudor temperantia, 
quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt^ in Bruto 
150 sq. vero haec legimus: Hum Brutus: cum ex tua 
oratione mihi videor, inquit, bene Crassum et Scaevolam 
cognovisse, tum de te et de Ser. Sulpicio cogitans, esse 
quandam vobis cum illis similitudinem iudico. Quonam, 
inquam, istuc modo? Quia mihi et tu videris, inquit, 
tantum iuris civilis scire voluisse, quantum satis esset 
oratori, et Servius eloquentiae tantum assumpsisse, ut ius 
civile facile possit tueri. . . Et ego, . . inquam, . . de 
Servio et tu probe dicis et ego dicam quod sentio. non 
enim facile quem dixerim plus studii quam illum et ad 
dicendum et ad omnes bonarum rerum disciplinas ad- 
hibuisse. nam et in iisdem exercitationibus ineunte aetate 
fuimus, et postea una Rhodum ille etiam profectus est, 
quo melior esset et doctior, et inde ut rediit videtur mihi 
in secunda arte primus esse maluisse quam in prima se- 
cundus. atque haud scio, an par principibus esse potuisset, 
sed fortasse maluit, id quod est adeptus, longe omnium, 
non eiusdem modo aetatis, sed eorum etiam qui fuissent, 
in iure civili esse princeps. Hic Brutus, ain* tu? inquit. 
etiamne Q. Scaevolae Servium nostrum anteponis? Sic 
enim, inquam, Brute, existimo, iuris civilis magnum usum 
et apud Scaevolam et apud multos, artem in hoc uno, 
quod nunquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam 
praeterea didicisset artem, quae doceret rem universam 
tribuere in partes, lateutem explicare definiendo, obscuram 



8. SERVIDS SULPICIUS RUFUS 



149 



explanare interpretando , ambigua primum videre, deinde 
distinguere, postremo habere regulam, qua vera et falsa 
iudicarentur et quae, quibus positis, essent quaeque non 
essent consequentia. hic enim attulit hanc artem omnium 
artium maximam quasi lucem ad ea quae confuse ab aliis 
aut respondebantur aut agebantur. Dialecticam mihi 
videris dicere, inquit. Recte, inquam, intelligis, sed ad- 
iunxit etiam et litterarum scientiam et eloquendi ele- 
gantiam, quae ex scriptis eius quorum similia nulla sunt, 
facillime perspici potest . . . itaque, ut Crassus mihi 
videtur sapientius fecisse quam Scaevola, . . sic Servius 
sapientissime . . 

Servio mortuo Cicero in Philippica nona mense Fe- 
bruario a. 711/43 habita haec dixit. ^Vellem, dii im- 
mortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. 
Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo quaere- 
mus ... ut . . alia, sic hoc, C. Pansa, praeclare, quod 
nos ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es, et ipse 
multa copiose de illius laude dixisti. quibus a te dictis 
nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio respon- 
dendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tri- 
buendum censuit, nisi ei qui ferro esset in legatione inter- 
fectus. ego autem, patres conscripti, sic interpretor sensisse 
maiores nostros, ut causam mortis censuerint, non genus 
esse quaerendum . . . quis dubitat, quin ei vitam abstu- 
lerit ipsa legatio? . . . semper illius gravitatem constan- 
tiam fidem praestantem in re publica tuenda curam atque 
prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. nec vero 
silfebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac paene 
divina eius in legibus interpretandis aequitate explicanda 
scientia. omnes in omni aetate, qui in hac civitate intelli- 
gentiam iuris habuerunt, si unum in locum conferantur, cum 
Ser. Sulpicio non sint comparandi. nec enim ille magis iuris 
consultus, quam iustitiae fuit. ita ea quae proficiscebantur 
a legibus et a iure civili, semper ad facilitatem aequi- 
tatemque referebat, neque instituere litium actiones male- 
bat quam controversias tollere, ergo hoc statuae monu- 



150 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



mento non eget, habet alia maiora. haec enim statua 
mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, 
ut hoc magis monumentum grati senatus, quam clari viri 
futurum sit . . . mihi autem recordanti Ser. Sulpicii multos 
in nostra familiarite sermones, gratior illi videtur, si quis 
est sensus in morte, aenea statua futura et ea pedestris, 
quam inaurata equestris . . mirifice enim Servius maiorum 
continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam vitupera- 
bat . . . quas ob res ita censeo: Cum Serv. Sulpicius Q. f. 
Lemonia Rufus difficillimo rei pubiicae tempore gravi 
periculosoque morbo affectus auctoritatem senatus salu- 
temque rei publicae vitae suae praeposuerit . . isque . . 
vitam amiserit in maximo rei publicae munere, . . . 
senatui placere, Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam 
in rostris ex huius ordinis sententia statui circumque 
eum statuam locum ludis gladiatoribusque liberos poste- 
rosque eius quoque versus pedes quinque habere, quod 
is ob rem publicam mortem obierit eamque causam in 
basi inscribi; utique C. Pansa A. Hirtius consules alter 
ambove, si eis videatur, quaestoribus urbis imperent, ut 
eam basim statuamque faciendam et in rostris statuendam 
locent quantique locaverint, tantam pecuniam redemptori 
adtribuendam solvendamque curent ... et . . senatum cen- 
sere atque e re publica existimare, aediles curules edictum, 
quod de funeribus babeant, Ser. Sulpicii . . funere remit- 
tere, utique locum sepulchro in campo Esquilino C. Pansa 
consul, seu quo in loco videbitur, pedes triginta quoque 
versus assignet, quo Ser. Sulpicius inferatur, quod se- 
pulchrum ipsius, liberorum posterorumque eius esset, uti 
quod optimo iure publice sepulchrum datum esset.' 

De statua Servio publice posita Pomponium § 43 
referre p. 139 vidimus. ^rostra Augusti'non alia esse atque 
Caesaris rostra lordan Topographie II p. 228 n. iudicat 
addens: "^Der seltsame Ausdruck erklart sich wahrschein- 
lich durch eine zur Zeit des Pomponius durch Hadrian 
erfolgte Wiederherstellung der rostra aedis divi luli'. 
dissentit Chr. Huelsen in litteris ad me datis. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



151 



Servii auctoritatem non modo apud aequales, sed 
etiam apud posteros eximiam fuisse facile apparet. a Pe- 
tronio (a. 66 p. Chr. mortuo) cum Labeone ita laudatur, 
ut utrumque principem iuris consultum haberi videamus: 
sat. 137, 7 Muris consultus »paret, non paret« habeto 
atque esto quidquid Servius et Labeo'. iam Proculus 
D. 41, 1, 26 pr. indicat, hoc iure cives in quadam re uti, 
quod Servio placuerit; Pii tempore Africanus D. 19,2,35pr. 
distinctionem quandam a Servio introductam ab omnibus 
fere probatam esse, Gaius III, 149 Servii sententiam de 
societatis natura contra Q. Mucii, Scaevola D. 21, 2, 69, 3 
eiusdem Servii auctoritatem in quaestione de emptione 
venditione, Ulpianus denique D. 8, 5, 6, 2 Servii sententiam 
in quaestione de servitute praevaluisse tradunt. 

Servii sententiis etiam ad similes res decidendas 
posteriores pro argumento usos esse legimus; nam et 
Africanus D. 19, 2, 35 pr. distinctionem novam hac ratione 
commendat, quod ^convenit illi, quae a Servio introducta 
et ab omnibus fere probata est', et Papinianus D. 28, 7, 28 
scribit: ^argumentoque est quod apud Servium quoque 
relatum est . . de quo respondit Servius . . 

At non omnes Servii sententias receptas esse constat. 
apud Pomponium D. 47, 2, 77, 1 legimus: ^haec Quintus 
Mucius refert et vera sunt . . nec utimur Servii sententia 
qui putabat . item apud Gaium III, 156: ^Servius ne- 
gavit, . . sed sequimur Sabini opinionem contra sentientis' ; 
179 ^Servius Sulpicius existimavit . . qui consequenter et 
iMud respondit . . <(sed^ in utroque casu alio iure 
utimur'. 

Falsam Servii sententiam iudicat Celsus (D. 30, 63 
^Servius . . negat . ., quod falsum puto^); Paulus iuris 
consulti cuiusdam, qui aliud atque Servius responsum 
dederat, verius responsum esse iudicat (D. 33, 7, 16, 1 . . 
^Servius respondit. qui eum consulebat, Cornelium respon- 
disse aiebat . . . quod verius est^);' Ulpianus denique 
^nequaquam opinandum' esse scribit, quod Servius de 
possessionis aestimatione dixit (D. 43, 17, 3, 11). 



152 VL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



At multo saepius Servium ^recte' aliquid dixisse vel 
Servii seutentiam veram esse legimus: lavolenus enim ait 
(D. 32, 29, 1): ^Quintus Mucius et Gallus putabant maximam 
partem legatam esse . . Servius Ofilius minimam ... Labeo 
lioc probat idque verum est'; (23, 3,79 pr.) ^negat Servius 
.. et ego cum Servio sentio'; Celsus (D. 33, 10,7, 2): ^etsi 
magnopere me Tuberonis et ratio et auctoritas movet, 
non tamen a Servio dissentio'; Pomponius (D. 38, 10, 8): 
^Servius recte dicebat . . Africanus (D. 19, 2, 35, 1): 
^Servii sententiam veram esse existimo'; 44, 7, 23: ^re- 
spondit <(Iulianus?)>, adeo ut et illud Servius rectissime 
existimaverit ../; Paulus (D. 40, 4, 36): '^Servius existima- 
bat . .: quae sententia vera est'; (D. 50, 16, 25, 1) ^Servius 
non ineleganter . .'; Ulpianus (D. 13, 3, 3): Werius est 
quod Servius ait'; (28, 5, 17, 1) ^sed Servius . . ait, quam 
sententiam veriorem puto'; (43, 24, 5, 3) ^Servius recte ait'. 

Servii sententiae plurimae ab auditoribus referuntur, 
inprimis ab Alfeno Varo, Aufidio Namusa et C. Ateio, 
a prioribus in libris Digestorum (et quidem ab Alfeno 
libro I D. 28, 1, 25; libro XXXIX D. 3, 5, 20 pr. et libris 
incertis: D. 17, 2, 65, 8; 32, 29, 2; 33, 7, 16, 1; 46, 3, 67; 
50, 16, 77, a Namusa incertis tantum libris D. 17, 2, 52, 18; 
35, 1, 40, 3 cf. infra de Servii responsis), a C. Ateio in 
incerti argumenti libris (D. 23, 3, 79, 1; 34, 2, 39, 2.) 

Auditores secuti sunt alii aetate inferiores, primus 
Labeo, qui Servium et libris ad edictum praetoris (urbani? 
peregrini?) et libris posterioribus laudat, et illis quidem 
libris incerto loco (D. 4, 3, 1, 2 P. 34; D. 43, 21, 3, 1 
P. 165; D. 39, 2, 24, 3. 4. P. 190), in his autem libris 
non quidem genuinis (P. 229 — 240), sed tantum in 
libris a lavoleno epitomatis (libro II D. 32, 29, 1 P. 171. 
D. 33, 4, 6pr. P. 178. D. 34, 2, 39, 2 P. 185. D. 35, 1, 
40, 3 P. 186, libro IV D. 40, 7, 39 pr. § 3 P. 196, libro V 
D. 18, 1, 80, 2 P. 208. D. 28, 1, 25 P. 216, libro VI 
D. 23, 3, 79 pr. § 1 P. 221. D. 24, 3, 66 pr. P. 227). 

Servium non a lavoleno demum, sed iam a Labeone 
laudatum esse negari nequit. Labeonem enim saepe Servii 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 153 



auditorum libris usum esse apparet: in libris enim ad 
edictum praetoris (D. 39, 2, 9, 2) et in posterioribus libris 
Alfeno Varo (D. 39, 2, 9, 2 Labeo P. 116. D. 28, 1, 25 
et D. 33,4, 6 pr. lavolenus P. 216. 178) usus est, in 
posterioribus libris praeterea Aufidio Namusa (D. 33, 5, 20. 
35, 1, 40, 3. lavolenus P. 179. 186) et C. Ateio (D. 34, 2, 
39, 2. 23, 3, 79 lavolenus P. 185. 221). 

Sequuntur Masurius Sabinus, qui Servium raro tan- 
tum laudat (D. 34, 2, 19, 17 P. 16. Gai. 3, 156 P. 228), 
fortasse semel libris ad Viteliium (D. 19, 2, 19, 1 P. 95 
P. 16), — Fabius Mela in incerti argumenti libro (D. 33, 
9, 3, 10 P. 24), — luventius Celsus filius in Digestorum 
libris (libro VI D. 13, 3, 3 P. 56, libro XI D. 26, 1 
3, 4 P. 93; libro XVI D. 28, 5, 17, 1 P. 123; libro XVII 
D. 30, 63 P. 137; libro XIX D. 33, 10, 7, 2 P. 168; 
libro XXV D. 43, 24, 7, 4 P. 210), — Proculus libro in- 
certo (D. 41, 1, 26 pr. P. 147), — Neratius Priscus tam 
in Membranarum libris (libro II D. 12, 4, 8 P. 11), quam 
libro singulari de nuptiis (Gell. 4, 4 P. 63), — Salvius 
lulianus, qui pro fragmentorum numero quae habemus 
(928), Servium rarissimo laudat, nimirum in Digestorum 
libris tantum libro XLIV (D. 41, 5, 2, 2 P. 620) et 
libro XLVII (D. 50, 16, 77 P. 642), praeterea tantum 
libro singulari de ambiguitatibus (D. 32, 62 P. 2), — 
Sextus Pomponius, non quidem in libris ad edictum, sed 
tam in libris ad Q. Mucium (libro VIII D. 50, 16, 122 
' P. 255^ et libro XXXVIII D. 42, 2, 77, 1 P. 322) quam 
ad Sabinum (libro II D. 5, 1, 80 P. 392; libro III 
D. 35, 1, 6 P. 423; libro VI D. 33, 7, 15 P. 490; libro XXX 
D. 32, 57 P. 749), praeterea in libris variarum lectio- 
num (libro X D. 4, 8, 40 P. 832) et in libro II enchiridii 
(D. 38, 10, 8 P. 174. de enchiridii libro singulari v. supra 
p. 139 sqq.), — Gaius non quidem in libris ad edictum 
praetoris urbani, sed tam ad edictum provinciale (D. 50, 
16, 30 pr. P. 174) quam ad leges XII tabularum (D. 50, 
16, 237 P. 439), denique in Institutionum libris (libro 1 188. 
n 244. III 149. 179. 183), — Ulpius Marcellus libris 



154 VL OCTAVI SAEC. lUEIS CONSULT. SERIES PRIMA 



Digestorum (libro XIII D. 46, 3, 67 P. 157 et libro XX 
D. 13, 3, 3 P. 225), — Claudius Venuleius Saturninus 
in libris de interdictis (D. 43, 24, 4 P. 13), — Q. Cervidius 
Scaevola libris Quaestionum (D. 21, 2, 69, 3 P. 138), — 
Claudius Trjphoninus libris Disputationum (D. 49, 15, 
12pr. P. 13), — Aemilius Papinianus tam libris Quae- 
stionum (libro X D. 40, 4, 48 P. 176 ; libro XIII D. 28, 7, 28 
P. 217) quam Responsorum (Vat. fr. 294 P. 700), — 
lulius Paulus libris ad edictum (libro IX D. 3, 5, 20 pr. 
P. 191; libro XXI D. 50, 16, 25, 1 P. 339^; libro XXXII 
D. 17, 2, 65, 8 P. 495; libro XXXIV D. 14, 2, 2 pr. § 3 
P. 521; libro XXXVIII D. 26, 1, 1 pr. P. 556; libro LI 
D. 40, 12, 24 pr. P. 646; libro LIV D. 41, 4, 2, 8 et 
34, 2, 4 P. 664^ 669; libro LIX D. 50, 16, 77 P. 715), 
ad Sabinum (libro VI D. 17, 2, 30 P. 1732 et libro XIV 
D. 41, 1, 26 pr. P. 1868^) et libris ad Plautium (D. 8, 6, 7 
P. 1191^), — Domitius Ulpianus tam libris ad edictum 
(libro XI D. 4, 3, 1, 2 P. 384; libro XII D. 4, 6, 26, 4 
P. 439; libro XVIII D. 9, 1, 1, 4 P. 607; libro XXIII 
D. 9, 3, 5, 12 P. 694; libro XXVII D. 13, 3, 3 P. 780; 
libro XXVIII D. 14, 3, 5 pr. P. 824^ libro XXIX D. 15, 

1, 9 P. 852^; libro XXXII D. 19, 1, 13, 30 P. 935; D. 19, 

2, 15, 2 P. 949; D. 19, 2, 19, 1 P. 951; libro XXXVI 
D. 27, 7, 4 P. 1032; libro XLI D. 37, 9, 1, 24 P. 1135; 
libro XLII D. 38, 2, 1 P. 1149; libro LIII D. 39, 3, 1, 6 
P. 1285; libro LXIX D. 43, 17, 3, 11 P. 1542; libro LXX 
D. 43, 21, 3pr. P. 1583^; libro LXXI D. 43, 24, 5, 3 
P. 1592^; D. 43, 24, 13, 3 P. 1597^ libro LXXXI D. 39, 2, 
24, 4. 5 P. 1753) quam ad Sabinum (libro VII D. 28, 5, 
17, 1 P. 2488; libro XIX D. 30, 30, 2'P. 2597^; libro XX 
D. 34, 2, 19, 17 P. 2606; D. 33, 7, 12, 6 P. 2609; libro XXII 
D. 33, 9, 3, 6. 10 P. 2641; libro XXVII D. 40, 7, 3, 2 
P. 2697; libro XXXVII D. 26, 1, 3, 4 P. 2837; libro LIV 
D. 34, 2, 27, 3 P. 2915). 

Ipsius Servii libros paulatim negligi videmus, ita ut 
Servii sententiae a posteris ex aliorum potius libris de- 
sumantur. Hadriani temporis iuris consultis Servii libri 



8. SERVIUS SULPICIQS RUFUS 155 



partim adhuc in manibus fuerunt, inprimis Neratio 
(D. 12,4,8 P. 11: ^Servius in libro de dotibus scribit'), 
qui in libro quem de nuptiis composuit, Servii de dotibus 
libro usus est (Gell. 4,4.. "^scripsit Servius Sulpicius 
in libro quem <^in)>scripsit de dotibus . . haec eadem 
Neratius scripsit in libro quem de nuptiis composuit'), 
sine dubio et Celso, quem etiam Q. Mucii libris usum 
esse constat, in Digestorum libris (nam haec legimus: 
libro XVIII D. 30, 63 P. 137 "... Servius . . negat deberi . ., 
quod falsum puto', et libro XIX D. 33, 10, 7, 2 P. 168 
^Servius fatetur sententiam eius qui legaverit aspici opor- 
tere . . id Tubero parum sibi liquere ait . . . sed . . non . . 
a Servio dissentio . .'), fortasse et Pomponio (apud quem 
haec legimus D. 50, 16, 122 P. 255^; D. 4, 8, 40 P. 832 
^Servius ait'; 'Servius respondit' D. 5, 1,80 P. 392; 
D. 35, 1, 6, 1 P. 423 et D. 32, 57 P. 749) et Gaio 
(Inst. I, 188 ^quidam dixerunt, ut Q. Mucius, alii . ., 
ut Ser. Sulpicius'; III, 156 ^Servius negavit'; II, 244 
'Servius . . putat"; III, 149 et 179 'Ser. Sulpicius . . 
existimavit' ; III, 183 ^Ser. Sulpicius et Masurius Sabinus . . 
dixerunt'. cf. D. 50, 16, 30 pr. P. 174 ^quidam putant . ., 
Servius . .'). 

Sub Severis Servii libri in usu esse desierunt. de 
Tryphonino (D. 49, 15, 12 pr.: ^Servius scribit') et de 
Paulo (D. 17, 2, 30: ^^Servius in notatis Mucii ait^; 
D. 40, 12, 24, 1 et 41, 4, 2, 8: 'Servius ait'; D, 8, 6, 7: 
^'Servius scribit'; D. 26, 1, 1 pr.: 'Servius definit'; D. 40, 
4, 35: ^Servius existimabat') dubitari potest; nam quae 
D. 50, 16, 77 legimus: ^Servius apud Alfenum . . putat' 
ad Servii responsa referre licet. cf. D. 14, 2, 2,3: ^Servius 
Ofilius Labeo . . aiunt'. de Pauli veterum usu cf. 
Kraeger p. 206. 

Ulpianum vero Servii sententias ex aliorum, inprimis 
ex Labeonis Sabini Melae libris hausisse apparet (D. 39, 2, 
24, 3sqq.: '^et Labeo quidem scribit .. Servius quoque 
putat . . Labeo et rationem adicit . . idem Servius putat 
. . et ita Labeo probat'. D. 4, 3, 1, 2 . . ^Servius quidem 



156 VL OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PKIMA 



ita definiit . . . Labeo autem . . .'5 D. 43, 21, 3, 1: ^Servius 
et Labeo scribunt'; D. 30, 30, 2: ^et ait Servius et Labeo 
D, 19, 2, 19, 1: ^et ita Servio Labeoni Sabino placuit'; 
D. 33, 9, 3, 10: 'Servius apud Melam . . scribit'). 

luliani tempore iuris civilis scientiam, quae paulo 
ante libertorum artificium dicta esset, Manilios Scaevo- 
las Servios in amplissimum gradum dignitatis evexisse 
Mamertinus (grat. act. luliano 20) ait. Tribonianus cum 
lustiniani iussu Digesta et Institutiones componeret, in 
barum quidem libris ex complurium scriptorum compilatis 
Servii definitiones sententiasque nonnullas retinuit (I. 1, 
13, 1. 3, 25, 2 pr.), sed neque in Digesta ullum Servii 
librum recepit et in multis posterorum iuris consultorum 
fragmentis quae recepit, Servii et sententias et nomen delevit. 

Qui Servii sententias referunt, partim scribunt: 
'dixit' (Gai. 1, 188; 3, 183), 'scripsit' (GelL 4, 3, 2; 4, 4; 
7, 12, 1), 'existimavit' (Gai. 3, 149. 179), 'negavit' 
(lulianus D. 41, 5, 2, 2), partim ^dicebat' (Pomponius 
D. 38, 10, 8), 'aiebat' (Cic. ad fam. 7, 21, Fest. v. muni- 
ceps, Ulpianus D. 37, 9, 1, 24), "^existimabat^ (Paulus 
D. 40, 4, 35), 'putabat' (Pomponius D. 47, 2, 77, 1; Scaevola 
D. 21, 2, 69, 3; Ulpianus D. 19, 1, 13, 30), 'distinguebat' 
(Ulpianus D. 34, 2, 19, 17), partim Micit' (GelL 4, 4, 3), 
'scribit' (Neratius D. 12, 4, 8; Tryphoninus D. 49, 15, 12pr.; 
Paulus D. 8, 6, 7; Uipianus D. 9, 1, 1, 4; 33, 9, 3, 10; 
38, 2, Ipr.; 43, 21, 3 pr.), 'existimat' (Ulpianus D. 34, 2, 
27, 3), 'putat' (Cic. top. 8, 38; Labeo D. 40, 7, 39 pr.; 
GaL 2, 244; Paulus D. 50, 16, 77; Ulpianus D. 39, 2, 
24, 5), 'animadvertit' (Gai. D. 50, 16, 237), 'ait' (Labeo 
(D. 24, 3, 66 pr.; Fest. v. pedem, vindic, sarcito, Pom- 
ponius D. 4, 8, 40; 50, 16, 122; Paulus D. 14, 2, 2, 3; 
17, 2, 30; 40, 12, 24, 1; 41, 4, 2, 8). 



I. Orationes. 

Oratoriam Servii artem Cicero magni aestimavit, 
nam Servium non modo Hn secunda arte'^ scilicet in iuris 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 157 



prudentia primum, sed etiam prima', scilicet in arte 
oratoria, secundum fere habuit. hac arte Servius in iudi- 
ciis publicis usus est. Cicero pro Murena 21, 43 ^accu- 
sandi terrores et minae, quibus tu quotidie uti solebas, 
sunt fortis viri'. 

Quintil. 10, 1, 116: '^Ser. Sulpicius insignem non 
immerito famam tribus orationibus meruit'. 10, 7, 30: 
^feruntur aliorum quoque (quam Ciceronis) . . et inventi 
forte ut eos dicturus quisque composuerat et in libros 
digesti, ut causarum quae sunt actae a Ser. Sulpicio, 
cuius tres orationes exstant. sed hi de quibus loquor 
commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in memo- 
riam posteritatis videantur esse compositi'. 12, 10, 11: 
Vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem Calidii, dili- 
gentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, 
gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii 
reperiemus'. 

Quintilianus et orationem ^pro Aufidia' (4, 2, 106) 
et aliam "^contra Aufidiam' nominat (6, 1, 20), alteram 
fortasse errore. Teuffel-Schwabe § 174, 3. ex oratione 
pro Aufidia fragmentum habemus, quod subieci. 

Fest. p. 153 V. mancipatione. — <(mancipatione 
adoptatur)>, ut patri sui here<(s esse desinat: sed eius 
qui adop^tet, tam heres est quam<si ex eo natus esset. 
adrogatione qui> in potestate alie<(na non est, ad- 
rogatoris fit filius^ et suus heres, ut p<^atet manifeste 
^x eo quod ait)> Ser. Sulpicius in ea oratio<^ne, quam 
habuit contra Messalam)> pro Aufidia. 

11. Eesponsa. 

De Servii respondendi munere supra p. 140 diximus. 
responsa eius plurima tradita sunt maximam partem ab 
auditoribus post praeceptoris mortem collecta. collegerunt 
Alfenus Yarus, Aufidius Namusa, C. Ateius et fortasse 
etiam Cinna. quae de singulis auditoribus referuntur, hoc 
loco coUocavi. 



158 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



Alfenum Varum Servii responsa retuliso3 tradunt 
Labeo (D. 28, 1,25 '^Varus .. Servium respondisse scripsit'; 
D. 32, 29, 2 'Alfenus Varus Servio placuisse scribit^; 
D. 33, 4, 6 pr. ^Alfenus Varus Servium respondisse scribit'), 
Marcellus (D. 46, 3, 67 ^apud Alfenum Servius respondit'), 
Paulus (D. 3, 5, 20 pr. ^Servius respondit, ut est relatum 
apud Alfenum'). 

Aufidium Namusam Servii responsa retulisse tradunt 
idem Labeo (D. 35, 1, 40, 3 ^Namusa Servium respondisse 
scribit'), Ulpianus (D. 17, 2, 52, 18 ^Servium respondisse 
Aufidius refert^), Paulus in Alfeni Digestis epitomatis 
(D. 28, 5, 46 'Servius respondit'; D. 33, 7, 16, 1 'Servius 
respondit'). 

C. Ateiunti Servii responsa retulisse scribit unicus 
Labeo (D. 23, 3, 79, 1 ^Ateius scripsit Servium respondisse' ; 
D. 34, 2, 39, 2 ^Ateius Servium respondisse scribit'). 

Cinna denique, qui bis tantum in lustiniani Digestis 
laudatur (scilicet a Labeone D. 35, 1, 40, 1 et ab Ulpiano 
D. 23, 2, 6), utroque loco de responsis scribit, ita ut 
Servii fortasse responsa in mentem habuisse videatur. 

Nonnunquam generaliter ^Servii auditores^ prae- 
ceptoris responsa referre dicuntur, scilicet ab iisdem 
Labeone (D. 33, 4, 6, 1 ^Servii auditores retulerunt') et 
Ulpiano (D. 33, 7, 12, 6 "^ita Servium respondisse audi- 
tores referunt'). haec viri docti optimo iure ad illud 
opus referunt, quod Aufidium IsTamusam ex octo Servii 
auditorum libris composuisse Pomponius § 44 dicit. 

Etiam a posterioribus iuris consultis Servii responsa 
laudantur et nonnunquam quidem expresse ex auditorum 
illorum libris. testimonia secundum temporis rationem 
collocare visum est. primo loco Labeo nominandus est, 
qui in posterioribus libris, quorum fragmenta in lavoleni 
epitome servata sunt (P. 160 — 240), et Alfenum Varum 
et Namusam et Ateium praeceptoris responsa referentes 
allegat. ex Alfeno haec afferuntur: ^Alfenus Varus Ser- 
vium respondisse scribit' (D. 33,4,6pr. Labeo libro II 
posteriorum a lavoleno epitomatorum P. 178); ^Varus 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 159 



Digestorum libro primo Servium respondisse scripsit' 
(D. 28, 1, 26 lavolenus libro V posteriorum Labeonis P. 216), 
^scio Servium respondisse' (D. 18, 1, 80, 1 Labeo libro V 
posteriorum a lavoleno epitomatorum P. 208); ex Namusa 
haec: ^Namusa Servium respondisse scribit' (D. 35, 1, 
40, 3. Idem [lavolenus] libro II ex posterioribus Labeonis 
P. 186); ex Ateio denique haec: ^Ateius Servium respon- 
disse scribit^ (D. 34, 2, 39, 2 lavolenus libro II ex poste- 
rioribus Labeonis P. 185), ^Ateius scripsit Servium re- 
spondisse^ (D. 23, 3, 79 Labeo libro YI posteriorum a 
lavoleno epitomatorum P. 221). 

Secuti sunt Procuius (^ProcuIus indicat boc iure nos 
uti, quod Servio et Labeoni placuisset^ D. 41, 1, 26 Paulus 
libro XIV ad Sabinum), — Celsus filius (^Servius . . negat 
deberi' D. 30, 63 libro XVII Digestorum; 'et ait Celsus 
Servium constituisse^ D. 26, 1, 3, 3 Dlpianus libro XXXVII 
ad Sabinum), — Pomponius cum certe libris ad Sabinum 
(libro II D. 5, 1, 80 'Servius respondit', libro III D. 35, 1, 
6, 1 ^Servius respondit', libro VI D. 33, 7, 15 pr. ^Servius 
respondit^ et libro XXX D. 32, 57 ^Servius respondit'), 
tum fortasse etiam libris ad Q. Mucium (libro VIII 
D. 50, 16, 122 'Servius ait' et libro XXXVIII D. 47, 2, 
77, 1 ^nec utimur Servii sententia qui putabat . . .^), 
— lulianus Digestorum libris (libro XLIV D. 41, 5, 2, 2: 
^negavit usucapere Servius^), libro singulari de am- 
bi^uitatibus (D. 32, 62 ^respondit Servius^) et incerto 
quodam libro (Africanus enim Quaestionum libro VII 
D. 44, 7, 23 haec scribit: "^respondit <(lulianus?)>: adeo ut 
et illud Servius rectissime existimaverit^), — Africanus 
Quaestionum libris (libro VII D. 44, 7, 23 ^ . ut Servius 
. . existimaverit', libro VIII D. 19, 2, 35 pr. Mistinctio . . 
quae a Servio introducta . . est'), — Marcellus Digestorum 
libris (D. 46, 3, 67 ^apud Alfenum .. Servius respondit'), 
Scaevola Quaestionum libris (D. 21, 2, 69, 3 ^auctoritas 
Servii . . existimantis^), — Papinianus Eesponsorum libris 
(libro X D. 40, 4, 48 'Servius respondit', libro XII 
Vat. fr. 294 "^Servio Sulpicio placuit', libro XIII D. 28, 



160 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



7, 28 ^respondit Servius'), — Paulus libris ad edictum 
(libro IX D. 3, 5, 20 pr. ^Servius respondit, ut est rela- 
tum apud Alfenum libro trigensimo nono Digestorum', 
libro XXXIV D. 14, 2, 2 pr. 'Servius respondif, libro XLIX 
D. 50, 16, 77 '^Servius apud Alfenum . . putat', libro L 
D. 40, 4, 35 'Servius existimabat', libro LI D. 40, 12, 24, 1 
^Servius ait', libro LIV D. 34, 2, 4 '^Servius respondit^; 
41, 4, 2, 8 ^Servius ait'), Ulpianus et libris ad edietum 
(libro XVII D. 8, 5, 6, 2 'Servii sententia'; libro XXIII 
D. 9, 3, 5, 12 'Servius respondit'; libro XXIX D. 15, 1, 17 
'Servius respondit'; libro XXXI D. 17, 2, 52, 18 'Servium 
respondisse Aufidius refert'; libro XXXII D. 19, 1, 13, 30 
'Servius putabat'; 19, 2, 15, 2 'Servius . . . ait'; 19, 2, 
19, 1 'Servio .. placuit'; libro XXXVI D. 27, 7, 4pr. 
'exstat Servii sententia'; libro XLI D. 37, 9, 1, 24. 25 
'Servius aiebat . . idem ait'; libro LXIX D. 43, 17, 3, 11 
'Servii . . sententia est'; libro LXXI D. 43, 24, 5, 3 — 6 
^Servius . . ait . . item ait . . idem dicit'; libro LXXVII 
D. 47, 10, 15, 32 'Servius ait'; libro LXXXI D. 39, 2, 
24, 4. 5 ^Servius . . putat . . idem Servius putat') et 
ad Sabinum (libro XX D. 33, 7, 12 pr. § 6 'Servium re- 
spondisse auditores eius referunt . . . Servium respondisse 
auditores eius referunt', libro XXXVII D. 26, 1, 3, 4 'ait 
Celsus Servium constituisse'). 

Itaque Alfeni Digesta a Labeone, Marcello et Paulo, 
Namusae Digesta ab eodem Labeone et ab Ulpiano, Ateii 
denique libri tantum a Labeone laudantur. fortasse non 
casu factum est, quod neque Paulus Namusae neque 
Ulpianus Alfeni libros laudat. 

Ceterum testimoniorum collocatio id quoque videtur 
docere, verba ^ait^, ^dicit', ^putat^, ^existimat', "^negat' vel 
^aiebat', ^putabat', ^existimabat^ similiaque non sine causa 
ad responsa referri et posse et nonnunquam deberi. an 
vero ubique recte responsa statuerim, in incerto relinquo. 

lam ad Alfeni Digesta recurrendum est, quae non 
modo ipsius Alfeni sed etiam Servii responsa protulisse 
apparet. at utra responsa utri attribuenda sint, de eo 



8. SERVIUS SULPICIUS KUFUS 161 



valde clubitatur. nimirum res ita se habet: ex genuinis 
Alfeni Digestis tria tantum fragmenta servata sunt; 
plurima vero eoram quae habemus, epitomae vel potius 
duarum epitomarum videntur esse a Paulo et ab ano- 
nymo factarum. illius fragmenta invenies P. 31 — 74, 
huius P. 4—30. 

E tribus genuinorum Alfeni Digestorum fragmentis 
unum Alfeni (Gell. 7, 5, l), reliqua duo Servii responsa pro- 
ferunt (D. 28, 1, 35 "^Varus Digestorum libro I Servium 
respondisse seripsit'; D. 3, 5, 20 ^Servius respondit, ut 
est relatum apud Alfenum libro XXXIX Digestorum'). quod 
vero ad epitomas attinet, Pauli epitome Servii responsa 
duo refert (D. 28, 5, 46 P. 34 ^Servius respoudit^; 
D. 33, 7, 16, 1 P. 44 "^Servius respondit'), anonjmi vero 
epitome nusquam Servii nomen habet. in neutra epitome 
Alfeni nomen laudatur, sed in utraque saepius vel ^re- 
spondit' vel Vespondi^ legitar. 

Responsa igitur, quae voce '^respondi' referuntur, 
Alfeno, quae voce ^respondit' referuntur, Servio videntur 
attribuenda. quamquam Krueger p. 65 n. 56 Momm- 
senum (Z. f. RG. IX 90 n. 25) secutus varietatem illam 
ex scribae errore vel ex falsa interpretatione notae, quae 
una eademque fuisset vocum ^respondi^ et ^respondit^ 
facile oriri potuisse, caute monet. itaque rem ipsam 
inspiciamus. 

*^Respondit' invenitur in Pauli epitome his locis: 
P. 35. 36, 1. 39, 2. 44, 2. 46. 49. 51pr. 1. 52^ 1. 54pr. 1, 2. 
56; 58. 59 pr. 61. 62 pr. 1, 2, 3, 4. 64 pr. 65. 66. 69. 70. 
71. 72. 73; in anonjmi epitome his: P. 5 pr. 1, 2. 11. 
12. 15, 1. 17. 18 pr. 1. 19. 20. 21^ 25. 26 pr. 1. 28. 29^ 
Vespondi' invenitur in Pauli epitome his locis: P. 39, 1. 
43, in anonymi his: P. 4, 2. 6. 7, 1, 2, 3, 4. 8. 10. 23. 24. 
27. 30. 

In Florentino codice complurium librariorum manus 
cognoscuntur. Mommseni praef. p. XXVI. fragmenta, quae 
^respondi' habent, in his Digestorum libris inveniuntur: 
IV (P. 30), V (R 23), VI (P. 24), VIII (P. 43), IX (P. 6), 

lurispr. antehadr, reU. ed. Bremer. 1 1 



162 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SEEIES PEIMA 



X (P.8), XI (P.IO), XXXII (P. 39); respondit in his libris: 
VI (P. 49), VIII (P. 61), X (P. 66), XII (P. 69), XIII 
(P. 70), XIV (P. 55), XVIII (P. 52^ 62), XIX (R 54. 56), 
XXIII (P. 58), XXIV (P. 59), XXVIII (P. 19), XXXII 
(R 39), XXXIII (R 35. 44. 46), XXXIV (R 21), XXXV 
(R 36), XXXVIII (P. 26), XXXIX (R 5. 64), XXXX (P. 17. 
18. 25), XXXXI (P. 65), L (P. 29*. 38). quale exemplum 
fuerit, quod librarii descripserunt, nescimus, sed id notis 
scriptum fuisse neque constat neque verisimile est, cum 
lustinianus notarum usum vetuerit. 

Triboniani vero adiutores Alfeni Digestorum naturam 
cognitam babuisse Dorotheus docet, quem Mommsen ad 
D. 9, 1, 5 et 19, 2, 25 (editionis maioris) et Krueger 
p. 65 n. 53 allegant. cf. Z. f, EG. IX, 93. itaque uno 
vel altero quidem loco librarium errare potuisse non 
negaverim, sed discrepantiam illam nullius omnino ponderis 
esse certe nego. accedit, quod in uno eodemque Pauli 
fragmento (P. 39) continuo et *^respondi' (§ l) et ^re- 
spondit' (§ 2) legitur, cum in ceteris fragmentis, quae 
plurima responsa contineant, ubique aut ^respondit^ aut 
'respondi' legatur. exempla sunt P. 62 (pr. 1. 2. 3. 4 
"^respondit') et P. 7 (1. 2. 3. 4 'respondi^). Krueger p. 205 
n. 20 quidem putat: „In Dig. 32, 60, 1 ist fur respondi 
sicher wie in den tibrigen Stellen respondit zu schreiben", 
quod ego negaverim. 

Praeter ^respondit^ et ^respondi' alia similia in utra- 
que epitome reperiuntur, de quibus iam disserendum est. 
in Pauli enim epitome legimus ^ait^ (P. 39, 3. 63), 
in anonymi epitome: ^item rogavi' (P. 26, 1). qui scrip&it 
^rogavi', non alius videtur esse atque is qui scripsit "^re- 
spondi', Alfenum dico: is ergo praeceptorem aeque con- 
suluit, atque postea exempli causa Modestinus Ulpianum 
(D. 47, 2, 52, 20). in priore illo Pauli fragmento, in quo 
non modo "^respondi^ et ^respondit^, sed etiam ^ait' 
legitur, haec quoque verba inveniuntur: ^sic mihi placet' 
(R 39, 2); an qui haec scripsit, idem sit atque qui 
^respondi' scripsit, hoc loco in incerto relinquendum est. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 163 



Ut reliqua expediantur, ante omnia quaerendum est, 
utrum cum Paulus et anonymus tum Tribonianus Alfeni 
verba ubique retinuerint an nonnunquam mutaverint. quod 
ad Tribonianum, responsorum formam ab Alfeno plerum- 
que retentam in lustiniani Digestis saepius mutatam esse 
idque negligentissime apparet. operae pretium erit, quae 
varietates in referendis Alfeni verbis inveniantur, exem- 
plis illustrare. 

In nonnullis Pauli et anonjmi fragmentis hodie 
et consultatio et responsum plene genuinaque, ut videtur, 
forma leguntur. exempla habes apud Paulum P. 36, 1. 
43. 44, 2. 48. 51. 54 pr. 2, 3. 61. 62 pr. 3. 69. 71. 73, 
apud anonymum P. 4, 2. 5pr. 1, 2. 6. 7, 1, 2, 3, 4. 8. 10. 
15, 1. 17. 18 pr. 19. 20. 23 pr. 24. 25. 27. 28. 29, 
in his fragmentis ubique re ipsa proposita inveniuntur 
primum ^quaerebatur' (vel '^quaesitum est^) vel ^con- 
sulebatnr^, deinde "^respondit' vel ^respondi^ (vel ^respon- 
sum est^). 

In aliis fragmentis re ipsa proposita tantum respon- 
sum refertur, ita ut consultatio non expressis verbis pro- 
feratur. exempla habes apud Paulum P. 34. 39, 1. 44, 1. 
46. 51, 1. 52^ 1. 54, 1. 4. 55. 58. 62, 2. 4. 65. 70, 
apud anonymum P. 11. 14. 18, 1. in his fragmentis 
dictionem traditam in brevius contractam esse nonnun- 
quam apparet. 

In aliis fragmentis aeque responsum tantum refertur, 
sed^ita ut eius forma aliqua tenus immutata sit. exempla 
habes apud Paulum P. 32. 41. 45. 60 pr., apud ano- 
nymum P. 9. 21^. quomodo Tribonianus Alfeni verba 
mutaverit, P. 60 optime docet, ubi haec legimus: ^supel- 
lectilis eas res esse puto, quae . . paratae essent . . ., 
quare quae . . . pertinerent neque . . . essent, supel- 
lectilis non esse^. 

In aliis denique fragmentis responsi forma prorsus 
deleta res generaliter definitur. exemplum habes apud 
Paulum P. 50, apud anonymum P. 13. res ita negligenter 
expedita est, ut altero loco talia legamus: *^si quis, 

11* 



164 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERtES PRIMA 



cum fundum venderet, dolia . . . accessura dixisset, 
quamvis ibi nullum dolium fuisset, tamen dolia emptori 
debebit'. — 

lam quaeritur, utrum Paulus vel anonymus Alfeni 
orationem retinuerit an nonnunquam mutaverit. sed hoc 
vel ideo magis placet, quod uterque non quid Alfeni, sed 
quid suo ipsius tempore iuris sit, referre putandus est. 
itaque non dubito, quin nonnulla quae in Pauli epitome 
leguntur, neque Alfeni neque Triboniani, sed Pauli habenda 
sint. huius generis esse puto Verum est' (P. 31) vel 
Verius est' (P. 39 pr. 44 pr. l). cf. Pauli fragmenta 
exempli gratia P. 1087, 1 (Verius est^), 1142 (^est verum'), 
1152 (Verius est^), 1166 (Verius est^). item quod in 
Pauli et anonymi epitome legitur '^placet' (P. 62^) et 
^magis placet' (P. 29^), ipsius Pauli vel anonymi esse 
puto. an idem de voce ^placuit' (P. 14) iudicandum sit, 
incertus sum, cum fortasse Alfenus scripserit ^Servio 
placuit' et Tribonianus Servii nomen deleverit. 

Krueger, qui verba Verius est' (P. 44 pr. § l) ipsi 
Alfeno adtribuit, discipulum contra praeceptorem sta- 
tuisse putat (p. 65 n. 55). quae interpretatio vel ideo 
dubitationem habet, quod siinilia nusquam traduntur. 

Alfenum in Digestis suis etiam proprias sententias 
protulisse non nego. sed qui eas accuratius inspiciet, 
nunquam Alfenum quidquam ^respondere' vel ^respondisse' 
inveniet, excepto unico Gelliano fragmento, in quo Alfenus 
non tam iuris consultus quam grammaticus verbi ^puri 
puti' significationem explicat. in ceteris fragmentis ali- 
quid "^rettulisse^ (Papinianus D, 31, 74) aut '^scripsisse^ 
vel ^scribere' (Pomponius D. 18, 1, 18; Ulpianus 8, 5, 
8, 5; 39, 2, 9, 2; 40, 12, 10) aut 'putare' (Paulus 
D. 39, 3, 2, 5) aut 'aiere' dicitur (Pomponius D, 50, 16, 
239, 6; Marcellus D. 50, 16, 87; Paulus D. 39, 3, 2, 5). 
licet igitur una et altera sententia responsum fuerit, certe 
Alfenum non multum fuisse in respondendo apparet, 
nedum cum Servio hac in re comparari possit. 

Itaque praeter responsa quae Servio diserte adtri- 



8. SERYIUS SULPICIUS RUFUS 165 



bnuntur, ea quoque eidem dedi, quae in Alfeni Digestis 
epitomatis verbo ^respondit' inducuntur. 

Quamquam responsorum partem Serviiim in libros 
suos recepisse verisimile est, tamen omnia hoc loco con- 
gerere volui, ita ut in librorum fragmentis digerendis 
nonnulla denuo considerare oporteat. 

luris consultoium vel aliorum auctorum verba, quae 
aut ad Servii responsa aut ad Servii libros relegant aut 
denique in dubio relinquunt, utrum responsa an libros Servii 
significare velint, hoc loco proponere idoneum videtur. 

Servium aliquid ^scribere' legitur apud Trypboninum 
(D. 49, 15, 12 pr.), Paulum (D. 8, 6, 7), Ulpianum (D. 9, 
1,1,4; 38, 2, 1; 43, 21, 3, 1. — 40, 7, 3, 2); Servium 
"^apud Melam' scribere, legimus apud Ulpianum (D. 33, 9, 
3, 10), Servium ^in libro de dotibus^ scribere, apudNeratium 
(D. 12, 4, 8) et apud Gellium (4. 3, 2. 4, 2), eundem 'in libro 
de sacris detestandis' et ^in reprebensis Scaevolae capitibus' 
scripsisse, apud Gellium (7, 12, 1; 4, 1, 20); *^apud Servium 
relatum^ esse, legitur apud Ulpiacum (D. 43, 24, 13, 4). 

Servium aliquid '^respondere' vel '^respondisse' legitur 
apud Alfenum (D. 28, 5, 46; 33, 7, 16, 1. 2), lulianum 
(D. 32, 62), PompoDium (D. 5, 1, 80; 33, 7, 15 pr.; 35, 1, 
6, 1 ; ^2, 57), Gellium (4, 2, 12), Papinianum (D. 40, 4, 48), 
Paulum (D. 34, 2, 4), Ulpianum (D. 9, 3, 5, 12; 15, 1, 17). 

Servium respondisse vel Ateium vel Namusam vel 
Yartim scribere, legitur apud Labeonem (D. 23, 3, 79; 
28, 1, 25; 33, 4, 6pr.; 34, 2, 39, 2; 35, 1, 40, 3), apud eun- 
dem legitur Servium respondisse se scire (D. 18,1, 80,2), 
eum respondisse, ^ut est relatum apud Alfenum', apud 
Paulum (D. 3, 5, 20 pr.), vel ^apud Alfenum' Servium 
respondere, apud Marcelliim (D. 46, 3, 67), vel Servium 
respondisse Aufidium aut auditores Servii referre^ apud 
Ulpianum (D. 17, 2, 52, 18; 33, 7, 12, 6). 

Servium aliquid '^aiere^ scribunt Cicero ad fam. 7, 21; 
Festus V. mancipatione , municeps, noxia, sarcito, pedem 
struit, vindiciae, Labeo sive lavolenus (D. 24, 3, 66 pr.; 
40,7,39,3), Pomponius (D. 4, 8,40; 50,16,122), Paulus 



166 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



(D. 14, 2, 2, 3; 40, 12, 24, 1; 41, 4, 2, 8), Ulpianus 
(D.13,3,3; 19,2,15,2; 37,9, 1,24.25; 37,9,1,24.25; 
43, 24, 5, 3. 4; 43, 24, 7, 4; 47, 10, 15, 32; 22, 2, 8. — 
D. 28, 5, 17, 1; 30, 30, 2), 'libro I ad Bratum' eum aiere 
scribit Ulpianus (D. 14, 3, 5, 1), ^in notatis Mucii' Paulus 
(D. 17, 2, 30). 

Servium aliquid "^existimare' scribunt lulianus (D. 41, 
5, 2, 2), Gaius (Inst. 3, 179. D. 3, 149), Africanus (D. 44, 
7,23), Scaevola (D. 21, 2, 69, 3), Ulpianus (D. 27, 7, 4 pr.; 
34,2, 27,3), Paulus (D. 40, 14, 35); eum aliquid 'putare' 
Cicero (top. 8, 36), Labeo sive lavolenus (D. 32, 29, 1; 
40, 7, 39pr.), lulianus (D. 32, 62), Gaius (D. 50, 16, 30pr.), 
Scaevola (D. 21, 2, 69, 3), Paulus (D. 50, 16, 77), Ulpia- 
nus (D. 19,1, 13,30; 39,2,24,4.5); eum aliquid Micere' 
vel 'dixisse' Gaius (D. 1, 189. 3, 183), Pomponius (D. 38, 
10, 8), Ulpianus (D. 43, 24, 5, 6); eum aliquid ^negare' 
vel ^negasse' Labeo sive lavolenus (D. 23, 3, 79), Celsus 
(D. 30, 63), lulianus (D. 41, 5, 2, 2), Gaius (D. 3, 156); 
ei aliquid ^placuisse' Labeo sive lavolenus (D. 32, 29, 2), 
Papinianus (Vat. fr. 294), Paulus (D. 41, 1,26 pr.), Ulpia- 
nus (D. 19, 2, 19, 1); eum aliquid ^definiisse' Ulpianus 
(D. 4, 3, 1, 2); eum aliquid ^constituisse' Ulpianus (D. 26, 
1, 3, 4), ei aliquid Videri' idem Ulpianus (D. 4, 6, 24, 4), 
eum aliquid "^animadvertisse' Gaius (D. 50, 16, 237), eum 
aliquid *^fateri' Celsus (D. 33, 10, 7, 2) aliique. Servii 
^sententiae' referuntur a Pomponio (D. 47, 2, 77, 1), 
Africano (D. 19, 2, 33), Ulpiano (D. 8, 5, 6, 2; 27, 7, 4pr.; 
43, 17, 3, 11). denique Servii vel dictum vel scriptum 
affertur solo nomine indicato. cf. Venuleius (D. 43, 24, 4 
^Servius . . eum clam facere'), Paulus (D. 50, 16, 25, 1 
^Servius . . partis appellatione utrumque significari'), 
Ulpianus (D. 43, 24, 5, 3 ^mibi interdictum competere^). 

Etiam illis locis, quibus responsum non diserte lau- 
datur, non raro de responso sermonem esse negari nequit. 

Digessi Servii responsa secundum rerum ordinem a 
Q. Mucio constitutum ita quidem, ut ea, quae ad edicti 
interpretationem pertinent, idoneo loco interponerem. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 167 



Be testamentis. 

Servius et testamentum per nuncupationem factum et 
tabulas testamenti commemorat. de illo Gaius 2, 103 sq. 
non disserit, sed id tantum explicat, quod Antonini Pii 
tempore (^nunc') in usu erat. cf. Czyhlarz Institutionen ^ 
p. 284. 

1. D. 28^ 1, 25. lavolenus libro quinto posteriorum 
Labeonis (P. 216). Si is, qui testamentum faceret, here- 
dibus primis nuncupatis, priusquam secundos exprimeret 
heredes, obmutuisset, magis coepisse eum testamentum 
facere quam fecisse Varus Digestorum libro primo 
Servium respondisse scripsit: itaque primos heredes 
ex eo testamento non futuros. 

2. D. 28, 5, 17 § 1. Ulpianus libro septimo ad 
Sabinum (P. 2488). . . . hoc et Labeo. unde idem 
tractat, si duos ex undecim, duos sine parte scripsit, mox 
unus ex his qui sine parte fuerunt, repudiaverit, utrum 
omnibus semuncia an ad solum sine parte scriptum 
pertineat: . . . sed Servius omnibus adcrescere ait. 

3. D. 28; 5, 46. Idem (Alfenus) libro secundo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 34). ^Si Maevia 
mater mea et Pulvia filia mea vivent, tum mihi Lucius 
Titus heres esto\ Servius respondit, si testator filiam 
numqaam habuerit, mater autem supervixisset, tamen 
Tii^ium heredem fore, quia id, quod impossibile in 
testamento scriptum esset, nullam vim haberet. 

cf. D. 35, 1, 3. Idem (Ulpianus) libro sexto ad Sabi- 
num (P. 2474). Optinuit impossibiles condiciones testa- 
mento adscriptas pro nullis babendas. 

4. D. 35, 1, 6 § 1. Pomponius libro tertio ad 
Sabinum (P. 423). Si servos certos quis manumisisset, 
heres esse iussus erat. quibusdam ex his ante mortuis 
Neratius respondit defici eum condicione nec aesti- 
mabat, parere posset condicioni nec ne. sed Servius 
respondit, cum ita esset scriptum '^si filia et mater 
mea vivent' altera iam mortua, non defici condicione. 



168 VI. OCTAVI SAEC. IURIS CONSULT. SEEIES PRIMA 



Servii responsum fortasse ad eam eonsultationem, de 
qua est fr. 3, pertinet. matris et filiae nomina (^Maevia', 
^FuIvia^) a Neratio deleta videntur esse. 

5. D. 28, 5, 45. Alfenus libro quinto Digestorum 
(P. 19). Pater familias testamento duos heredes in- 
stituerat. eos monumentum faeere iusserat in diebus 
certis, deinde ita seripserat: ^qui eorum non ita feeerit, 
omnes exheredes sunto': alter heres hereditatem 
praetermiserat, reliquus heres consulebat, cum ipse 
monumentum exstruxisset, numquid minus heres esset 
ob eam rem, quod coheres eius hereditatem non adisset. 
respondit neminem ex alterius facto hereditati neque 
alligari neque exheredari posse, sed uti quisque con- 
dicionem implesset, quamvis nemo adisset praeterea, 
tamen eum heredem esse. 

Servium de cretione dixisse Pernice Labeo III p. 43 sq. 
vidit* cf. Gai. II, 174: interdum duos pluresve gradus 
heredum facimus, hoc modo: ^L. Titius heres esto cerni- 
toque in diebus <^centum^ proximis quibus scies poteris- 
que. quodni ita creveris, exheres esto. tum Maevius 
heres esto cernitoque in diebus centum' et reliqua. II, 164: 
extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis delibe- 
randi, ut intra certum tempus vel adeant hereditatem vel 
si non adeant, temporis fine summoveantur. 

6. D. 35, 1, 27. Alfenus Varus libro quinto Dige- 
storum (P. 21^). In testamento quidam scripserat, ut 
sibi monumentum ad exemplum eius, quod in via 
Salaria esset Publii Septimii Demetrii, fieret: nisi 
factum esset, heredes magna pecunia multarat. cum 
id monumentum Publii Septimii Demetrii nullum rep- 
periebatur, sed Publii Septimii Damae erat, ad quod 
exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat 
monumentum sibi fieri voluisse, quaerebant heredes, 
cuiusmodi monumentum se facere oporteret et, si ob 
eam rem nuUum monumentum fecissent, quia non rep- 
perirent, ad quod exemplum facerent, num poena 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 169 



tenerentur. respondit, si intellegeretur, quod monu- 
meutum demonstrare voluisset is qui testamentum 
feeisset, tametsi in scriptura mendum esset, tamen ad 
id, quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri de- 
bere; sin autem voluntas eius ignoraretur, poenam 
quidem nullam vim habere, quoniam ad quod exemplum 
fieri iussisset, id nusquam extaret, monumentum tamen 
omnimodo secundum substantiam et dignitatem de- 
functi exstruere debere. 

„Iustinian denkt bei diesen Worten (monumentum . . . 
exstruere debere) sicherlich an obrigkeitlichen Zwang, 
Servius nur an eine sittliche Yerpflichtung, sonst hatte er 
die Zwangsmittel namhaft gemacht. Die unlateinische 
Construction und die Ahnlichkeit mit dem Schlusse von 
fr. 7 de ann. leg. weisen sogar auf Interpolation'^ Pernice 
Labeo III p. 46 n. 4. 

7. D. 34, 8; 2. Alfenus Varus libro quinto Digesto- 
rum (P. 21^). Quae in testamento scripta essent 
neque intellegerentur quid significarent^ ea perinde 
esse ac si scripta non essent [reliqua autem per se 
ipsa valent]. 

Tribonianus pro ^esse' scripsit ^sunt': responsum sub- 
esse apparet. cf. fr. 2. 

8. Cic. ad fam. 7, 21. — Cicero Trebatio s. d. 
Silii causam te docui. is postea fuit apud me. cum 
ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine peri- 
culo facere posse ^si bonorum Turpiliae possessionem 
Q. Caepio praetor ex edicto suo mihi dedit', negare 
aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas insti- 
tuisset is, qui factionem testamenti non habuerit . . . 

cf. Gai. III, 114: ^si quaeramus an valeat testamen- 
tum, in primis advertere debemus an is qui id fecerit, 
habuerit testamenti factionem^. hereditas, de qua agitur, 
a. 710/44 delata est, ergo responsum non multo ante 
Servii mortem datum est. Huschke de causa Silaniana. 
1824; eiusdem viri docti Studien des R. R. I p. 21 sq. 



170 VI. OCTAVI SAEC. lURiS CONSULT. SERIES PRIMA 



De legatis, 

Servius non modo legatum per damnationem (^heres 
dato' D. 32, 62; 33, 4, 6pr.; 35, 1, 40, 3; 31, 74; 

33, 1, 22; 35, 1, 28; cf. D. 30, 106 'si in testamento 
scriptum esset: heres meus . . damnas esto' neque ad- 
scripsisset ^dare ..'), sed etiam per vindicationem (D. 33, 
7, 15 pr.; 40, 7, 39pr. Mo lego'; D. 33, 2, 40 'lego') et 
optionem, legatam nominat (D. 35, 1, 38, 1 ^Attia uxor 
mea optato Philargyrum puerum, Agatheam ancillam . ,/), 

Matris et filiae in heredibus instituendis Servium 
mentionem fecisse vidimus. in legatis iterum de filia dicit 
(D. 33, 1, 22; 35, 1, 28pr.) et quidem et ^si arbitratu Lucii 
Titii nupserit' et quamdiu (Tribonianus ^quotienscunque') 
Vidua erit^ inprimis vero uxor nominatur (D. 23, 5, 8; 
32, 29, 1 et 60, 2; 33, 4, 6pr.; 33, 7, 16, 2; 33, 8, 15; 

34, 2, 4; 35, 1, 28), cui vel dos relegatur vel partitio 
legatur vel fundus uti instructus est, in quo pater- 
familias ipse habitabat, vel ancillae omnes, vel lana linum 
purpura quae uxoris causa parata sint, vel optio pueri 
aut ancillae legantur. legatas res quae ita indicantur, non 
solum separatim, sed etiam coniunctim datas esse apparet. 

Responsa non secundum legatorum genera, sed potius 
secundum rerum legatarum diversitatera collocavi. 

De dote relegata. 

9. D. 23, 5, 8. Alfenus libro tertio Digestorum a 
Paulo epitomatorum (P. 58). Vir in fundo dotali uxoris 
rogatu olivetum succiderat ad hoc, ut novellum repo- 
neret: postea vir mortuus erat et uxori dotem relega- 
verat. ligna, quae ex oliveto excisa essent, oportere 
mulieri reddi respondit. 

10. D. 33, 4, 6pr. Labeo libro secundo posteriorum 
a lavoleno epitomatorum (P. 178). Cum scriptum esset: 
^quae pecunia propter uxorem meam ad me venit 
quinquaginta, tantundem pro ea dote heres meus dato', 
quamvis quadraginta dotis faissent, tamen quinqua- 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 171 



ginta debere Alfenus Varus Servium respondisse 
scribit, quia proposita summa quinquaginta adiecta sit. 

11. D. ibid. § 1. Labeo ibid. (P. 178). — Item 
ei quae dotem nullam habebat, vir sic legaverat: 
^quanta pecunia dotis nomine' et reliqua, ^pro ea 
quinquaginta heres dato^ deberi ei legatum Ofilius 
Cascellius, item et Servii auditores rettulerunt: perinde 
habendum esse ac si servus alicui mortuus aut pro 
60 centum legata essent. 

De dote legata. 

12. D. 35, 1, 28. Paulus libro secundo epitoma- 
rum Alfeni Digestorum (P. 36). Filiae suae ita quis 
legavit: ^si Attia filia mea arbitratu Lucii Titii nup- 
serit, ei tot heres meus dato'. Titio ante testatorem 
mortuo Attia nupserat: quaerebatur, an legatum ei 
deberetur. respondit deberi. 

De peculio legato. 

13. D. 33, 8, 14. Alfenus Varus libro quinto Dige- 
storum (P. 20). Quidam in testamento ita scripserat: 
^Pamphilus servus meus peculium suum cum moriar 
sibi habeto liberque esto'. consulebatur, rectene Pam- 
philo peculium legatum videretur, quod prius quam 
liber esset peculium sibi habere iussus esset. respondit 
in coniunctionibus ordinem nullum esse neque quic- 
qu^m interesse, utrum eorum primum diceretur aut 
scriberetur: quare recte peculium legatum videri [ac si 
prius liber esse, deinde peculium sibi habere iussus est]. 

14. D. 33, 8, 15. Idem (Alfenus Varus) libro 
secundo Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 46). 
Servo manumisso peculium legatum erat: alio capite 
omnes ancillas suas uxori legaverat: in peculio servi 
ancilla fuit. servi eam esse respondit neque referre, 
utri prius legatum esset. 

15. D. 40, 1, 6. Alfenus Varus libro quarto Dige- 
storum (P. 17). Servus pecuniam ob libertatem pactus 



172 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



erat et eam domino dederat: dominus prius quam eum 
manumitteret, mortuus erat testamentoque liberum 
esse iusserat et ei peeulium suum legaverat. con- 
sulebat^ quam pecuniam domino dedisset ob libertatem, 
an eam sibi heredes patroni reddere deberent necne. 
respondit, si eam pecuniam dominus, posteaquam ac- 
cepisset, in suae pecuniae rationem habuisset, statim 
desisse eius peculii esse: sed si interea, dum eum 
manumitteret, acceptum servo rettulisset, videri peculii 
fuisse et debere heredes eam pecuniam manumisso 
reddere. 

Scliol. ad Basil. 48, 1, 6 Servium respondentem nominat. 

16. D. 40, 1, 7. Idem (Alfenus Varus) libro septimo 
Digestorum (P. 25). Duo filii familias peculiares servos 
separatim uterque habebant: ex his alter servulum suum 
peculiarem vivo patre manumisit: pater utrique testa- 
mento peculium praelegaverat. quaerebatur, servus 
iste utrum amborum an eius a quo manumissus erat 
libertus esset. respondit, si prius testamentum pater 
fecisset, quam filius eum liberum esse iussisset, unius 
esse libertum, ideo quod eum quoque in peculio le- 
gasse videretur: sed si postea testamentum pater fe- 
cisset, non videri eam mentem eius fuisse, ut eum^ 
qui manumissus esset, legaret eumque servum, quoniam 
praelegatus non esset, mortuo patre amborum servum 
fuisse. 

Be fundo legaio, 

17. D. 32, 60 § 3. Alfenus libro secundo Dige- 
storum a Paulo epitomatorum (P. 39). Praediis legatis 
et quae eorum praediorum colendorum causa empta 
parataque essent, neque topiarium neque saltuarium 
legatum videri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium 
autem tuendi et custodiendi fundi magis quam colendi 
paratum esse: asinum machinarium legatum videri: 
item oves, quae stercorandi fundi causa pararentur: 
item opilionem, si eius generis oves curaret. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 173 



18? D. 35, 1, 40, 1. Idem (lavoleDus) libro se- 
cundo ex posterioribus Labeonis. Quidam ita legaverat: 
^si Publius Cornelius impensam, quam in fundum 
Scianum feci, heredi mei dederit, tum heres meus 
Publio Cornelio fundum Scianum dato^ Cascellius 
aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius im- 
pensae verbo negat pretium significari, sed eos tantum 
sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit. 
idem Cinna scribit adiecto eo, quod non deductis 
fructibus impensarum ratio haberi debeat. 

Fortasse Servii responsum Cinna retulit, ita ut 
Labeonem sic scripsisse putare possis: ^idem Cinna scribit 
<^Servium respondisse^ adiecto' et q. s. 

19. D. 33, 7, 16 § 2. Alfenus libro secundo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 44). Quidam 
uxori fundum, uti instructus esset, in quo ipse habi- 
tabat, legavit. consultus de mulieribus lanificis an 
instrumento continerentur, respondit non quidem esse 
instrumenti fundi, sed quoniam ipse pater familias, 
qui legasset, in eo fundo habitasset, dubitari non 
oportere, quin et ancillae et ceterae res, quibus pater 
familias in eo fundo esset instructus, omnes legatae 
viderentur. 

20. D. 33, 7, 12, 3 — 6. Ulpianus libro vicesimo 
ad Sabinum (P. 2609). Quaeritur, an servus, qui 
qua-^si colonus in agro erat, instrumento legato con- 
tineatur. et Labeo et Pegreus recte negaverunt . . . 
saltuarium autem Labeo quidem putat eum demum 
contineri, qui fructuum conservandorum gratia paratus 
sit, eum non, qui finium custodiendorum causa, sed 
Neratius etiam hunc . . . Trebatius amplius etiam 
putorem et tonsorem, qui familiae rusticae causa 
parati sunt, putat contineri, item fabrum, qui villae 
reficiendae causa paratus sit, et mulieres quae panem 
coquant quaeque villam servent, item molitores, si 
ad usum rusticum parati sunt, item focariam et vili- 



174 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PEIMA 



cam, si modo aliquo officio virum adiuvet, item lani- 
ficas quae familiam rusticam vestiunt, et quae pul- 
mentaria rusticis coquant. 

Sed an instrumenti instrumentum legato instru- 
mento continetur, quaeritur: liaecenim, quae rusticorum 
causa parantur [lanificae et lanae et tonsores et fullones 
et focariae]^ non agri sunt instrumentum, sed instru- 
menti. puto igitur etiam focariam contineri: sed et 
lanificas et ceteros, qui supra enumerati sunt: et ita 
Servium respondisse auditores eius referunt. 

21. D. 50, 16, 77. Idem (Paulus) libro quinqua- 
gensimo nono ad edictum (P. 715). ^Frudum^^ pro 
reditu appellari, non solum <^qui ex)> frumentis aut 
leguminibus . . . lulianus scribit. fruges omnes {resy 
esse quibus homo vescatur, falsum esse , . . ^frumen- 
tum' autem id esse, quod arista se teneat, recte Gallum 
definisse; lupinum vero et fabam fruges potius dici, quia 
non arista, sed siliqua continentur, quae Servius apud 
Alfenum in frumento contineri putat. 

22. D. 33, 7, 12 pr. Ulpianus libro vicesimo ad 
Sabinum (P. 2609). Quaesitum est, an frumentum^ 
quod cibariis cultorum paratum foret, instrumento 
cederet . . . ego puto et frumentum et vinum ad cibaria 
paratum instrumento contineri: et ita Servium respon- 
disse auditores eius referunt. 

JDe fundi ususfructu legato. 
23? D. 33, 2, 12. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 40). Heres in 
fundo, cuius usus fructus legatus est, villam posuit: eam 
invito fructuario demolire non potest [nihilo magis 
quam si, quam arborem posuisset, ex fundo is evellere 
vellet]: sed si antequam usufructuarius prohibuerit, 
demolierit, impune facturum. 

Utrum Servii an Alfeni responsum subsit, in incerto 
relinquitur. 

1 F. frugem. 



8. SERVIUS SULPIQIUS RUFUS 175 



J)e villa Jegata. 

24. D. 33, 7, 16. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 44). Villae instrumento 
legato supellectilem non contineri verius est. 

Verba Verius est^ non Alfeni, sed Pauli esse iudico: 
Alfenus fortasse scripsit ^Servius respondit'. cf. D. 13, 3, 3 
Ulpianus: Verius est quod Servius ait'. 

De vinea legata. 

25. D. 33, 7, 16 § 1. Alfenus libro secundo Dige- 
storum a Paulo epitomatorum (P. 44). Vinea et in- 
strumento eius legato instrumentum vineae nihil esse 
Servius respondit: qui eum consulebat, Cornelium 
respondisse aiebat palos perticas rastros ligones in- 
strumenti vineae esse. 

Be materia legata. 

26. D. 32, 57. Pomponius libro trigesimo ad Sa- 
binum (P. 749). Servius respondit, cui omnis materia 
legata sit, ei nec arcam nec armarium legatum esse. 

cf. sententiam Minuciorum (Bruns p. 359): ^quominus 
ex 60 agro ligna materiamque sumant utanturque'. D. 18, 
6, 15 ^materia empta^ . . 

^ Be hahitatione legata. 

27. D. 33, 2, 40. Alfenus Varus libro octavo Dige- 
storum a Paulo epitomatorum (P. 74). "^llli cum illo 
habitationem lego' perinde esse, ac si ita ^illi et illi^ 
legasset. 

TriboDianus scripsit ^perinde es^'. 

De penu legata? 

28. De penu legata Servium respondisse nusquam 
traditur. at eum hac de re non respondisse veri dis- 
simillimum esse vel ea docent, quae in reprehensis Scae- 
volae capitibus scripsit. ad responsum de penoris legati 



176 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRTMA 



definitione pertinent fortasse verba quaedam corrupta, 
quae D. 50, 16, 203 hodie ita leguntur: '^quid autem 
esset »usu suo« magnam habuisse dubitationem et magis 
placere, quod victus sui causa paratum est, tantum 
contineri^. quae Mommsen sic restituit: "^et <(penu sui 
usus causa parata^ magis placere' et q. s. accedunt alia 
verba D. 32, 60 relata: '^respondit .. non dissimilem esse 
deliberationem, cum penus legata esset et multas res 
quae penus essent reliquisset, ex quibus pater familias 
vendere solitus esset'. 

De vestimentls legatis, 

29? D. 33,5,20. Labeo libro secundo posteriorum 
a lavoleno epitomatorum (P. 179). Apud Aufidium 
libro primo responsum^ est, cum ita legatum est: 
vestimenta quae volet triclinaria sumito sibique habeo, 
si is dixisset quae <(samere^ vellet, deinde, antequam 
ea sumeret, alia se velle dixisset, mutare voluntatem 
eum non posse, ut alia sumeret, quia omne ius 
legati prima testatione, qua sumere se dixisset con- 
sumpsit[, quoniam res continuo eius fit, simul ac si 
dixerit eam sumere]. 

Responsum ab Aufidio relatum Servii videtur esse. 
cf. Gai. 2, 209. Sinendi modo ita iegamus; "^heres meus 
damnas esto sinere L. Titium hominem Stichum sumere 
sibique habere^ 

J)e auro vel argento legato. 
30. D. 34, 2, 27 § 3. Ulpianus libro quadragesimo 
quarto ad Sabinum (P. 2915). Cui aurum vel argen- 
tum factum legatum est, si fractum aut collisum sit, 
non continetur: Servius enim existimat aurum vel 
argentum factum id videri, quo commode uti possu- 
mus, argentum autem fractum et collisum non incidere 
in eam definitionem, sed infecto contineri. 

1. Fl. rescriptunL Mommsen emendare iuhet responsoruni 
scriptum. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 177 



31? D. 34, 2, 28. Alfenus Varus libro septimo Di- 
gestorum (P. 29^). Cum in testamento alicui argentum, 
quod usus sui causa paratum esset, legaretur, itemque 
<(alii)> vestis aut supellex, quaesitum est, quid cuiusque 
usus causa videretur paratum esse, utrumne id argentum, 
quod [victus sui causa paratum] pater familias ad coti- 
dianum usum parasset an et si eas mensas argenteas 
et eius generis argentum haberet, quo ipse non temere 
uteretur, sed commodare ad ludos et ad ceteras appara- 
tiones soleret. et magis placet, quod victus sui causa 
paratum est, tantum contineri. 

Verba ^magis placet' non Alfeni, sed Pauli esse iudico. 
Alfenus fortasse scripsit ^et Servio placuit' vel ^Servius 
magis esse putabat'. cf. D. 19, 1, 13, 10 ^magis esse 
Servius putabat'. 

32. D. 34, 2, 39. 2. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 185). Ateius Servium 
respondisse scribit, cui argentum, quod in Tusculano 
fundo cum moreretur babuisset^ legatum esset, et quod 
antequam moreretur ex urbe in Tusculanum iussu 
testatoris translatum esset, deberi: contra fore, si in- 
iussu translatum esset. 

33. D. 34, 2, 19, 17. Ulpianus libro vicesimo 
ad Sabinum (P. 2606). Gemmae . . sunt perlucidae ma- 
teri^e, quas, ut refert Sabinus . . ., Servius a lapillis 
eo distinguebat, quod gemmae essent perlucidae ma- 
teriae, velut smaragdi clirysolithi amethysti, lapilli 
autem contrariae superioribus naturae, ut obsidiani 
veientani. 

De supellecUU legata. 

34? D. 33, 10, 6. Alfenus libro tertio Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 60). Supellectilis eas esse 
res [puto], quae ad usum communem patris familias 
paratae essent, quae nomen sui generis separatim non 
haberent: quare quae ad artificii genus aliquod per- 
tinerent neque ad communem usum patris familias 

lurispr. antehadr. rell, ed. Bremer. 12 



178 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



accommodatae essent, supellectilis non esse. [sed nec 
pugillares et codices in supellectili sunt]. 

Inclusa verba partim Triboniani, partim Pauli esse 
existimo. sed Servium quoque de supellectili respondisse 
veri non dissimile est. 

35. D. 33, 10, 7, 2. Celsus libro nono decimo 
Digestorum (P. 168). Servius fatetur sententiam eius qui 
legaverit aspici oportere, in quam rationem ea solitus 
sit referre: verum si ea, de quibus non ambigeretur, 
quin in alieno genere essent, ut puta escarium argen- 
tum aut paenulas et togas, supellectili quis adscribere 
solitus sit, non idcirco existimari oportere supellectili 
legata ea quoque contineri: non enim ex opinionibus 
singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri 
debere. 

De lana lino purpura uxori legatis. 

36. D. 32^ 60, 2. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 59). Lana lino purpura 
uxori legatis, quae eius causa parata essent, cum mul- 
tam lanam et omnis generis reliquisset, quaerebatur, 
an omnis deberetur. respondit, si nihil ex ea destinasset 
ad usum uxoris, sed omnis commixta esset, non dis- 
similem esse deliberationem, cum penus legata esset 
et multas res quae penus essent reliquisset, ex quibus 
pater familias vendere solitus esset. nam si vina 
diiBfudisset habiturus usioni ipse et heres eius, tamen 
omne in penu existimari. sed cum probaretur eum 
qui testamentum fecisset partem penus vendere soli- 
tum esse, constitutum esse, ut ex eo, quod ad annum 
opus esset, heredes legatario darent. sic mihi placet 
et in lana fieri, ut ex ea quod ad usum annuum mu- 
lieri satis esset, ea sumeret: non enim deducto eo, 
quod ad viri usum opus esset, reliquum uxori legatum 
esse: sed quod uxoris causa paratum esset. 

Triboniani manus per totum fragmentum agnoscendas 
esse puto. non modo responsum negligenter proponitur (^si 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 179 



vina diffudisset, tamen omne (sc. vinnm) .. existimari'; 
^habiturus usioni ipse et heres eius^ Veiiquisset, ex qui- 
bus paterfamilias vendere solitus esset^; ^cum probaretur 
eum qui testamentum fecisset . . vendere solitum 
esse''; ^partem penus . ut ex eo (vino?) . . darent; sic 
mihi placet^; ^ut ex ea (lana) . . ea (uxor?) sumeret'), 
sed etiam in responso de re agitur, de qua sermo non 
esse debebat: nam lana linum purpura legata dicuntur, 
^quae uxoris causa parata essent^; nihilo minus nunc 
legimus: ^si nihil ex ea (lana) destinasset ad usum uxoris'. 

Quae post Servium Sabinus eumque secutus Paulus 
docuerunt, ea Tribonianum in hunc locum negligentissime 
transtulisse apparet. Gellius 4, 1, 23 enim ait: ^ex his 
autem quae promercalia et usuaria isdem in locis, esse ea 
sola penoris putat (sc, Masurius Sabinus in iuris civilis 
secundo), quae satis sint usu annuo'. conferenda sunt 
quae Paulus libro quarto ad Sabinum (D. 33, 9, 4, 2) 
scribit: ^si quis solitus fructus suos vendere penum 
legaverit, non omnia quae et promercii causa habuit, 
legasse videtur, sed ea sola, quae in penum sibi sepa- 
rabat. quod si promiscue uti solebat, tunc quantum ad 
annuum usum ems sufficeret, . . . legato cedet, quod fere, 
inquit Sabinus, evenit in personis mercatorum aut quo- 
tiens cella est olei et vini, quae venire solebant, in here- 
ditate relicta'. cum enim penus ^intus et penitus' recon- 
deretur (Gell. 4, 1, 17), ceteri fructus qui venire solebant, 
in aliis locis servabantur, scilicet in cellis vel apothecis 
vel horreis. 

Itaque quae Servius hac de re responderit, nescimus. 
fortasse de generibus lauae disserens (cf. verba '^cum multam 
lanam et omnis generis reliquisset' et D. 34, 2, 4 ^cum 
. . uxori suae lanam purpuream legasset') Italicam tantum 
lanam, non Atticam vel Milesiam vel Bithynicam aliamve 
peregrinam penoris esse cum Q. Mucio statuit. cf. Mar- 
quardt Privatleben II p. 476 sqq., ubi haec legimus: „Die 
Wollproduction ist immer ein Haupttheil der romischen 
Landwirthschaft gewesen . . . Trotz dieser bedeutenden 

12* 



180 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



einheimischen Production wurde fremde Wolle theils ver- 
arbeitet, theils roh in grossen Quantitaten in Rom ein- 
gefiihrt . . . Gesucht waren diese verschiedenen Gattungen 
theils ihrer Feinheit, theils ihrer natiirlichen achten Farbe 
wegen, die eine weitere Farbung unnothig machte . . 
cf. decretum C. Fannio et M. Valerio Messalla consulibus 
(a. 592/162) factum, in quo iubentur principes civitatis, 
qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, iurare 
apud consules verbis conceptis, non vino alienigena, sed 
patriae se usuros. Gell. 2, 24, 2. 

Quae Servius de lino responderit, aeque nescimus. 
„Eeine Leinwand lieferte Italien wenig, aber ordinares 
Leinen fiir den Bedarf der Familie wurde im Hause ge- 
webt (D. 32, 1, 70, 11). Die Zunahme des Verkehrs mit 
den ausseritalischen Landern brachte feines Linnenzeug 
immer mehr in Aufnahme. Ein feines Taschentuch brauchte 
man schon zu Ciceros Zeit . . . Plinius (n. h. 19, 8) 
erwahnt es als eine Familieniiberlieferung der Serrani, 
dass die Frauen kein Linnen tragen". Marquardt a. a. 0. 
p. 466 sqq. 

37. D. 34, 2, 4. Paulus libro quinquagesimo quarto 
ad edictum (P. 669). Cum quidam libertum suum in 
Asiam misisset ad purpuras emendas et testamento 
uxori suae lanam purpuream legasset, pertinere ad eam, 
si quam purpuram vivo eo libertus emisset, Servius 
respondit. 

Be servis et ancilUs legatis. 

38. D. 32, 61. Idem (Alfenus) libro octavo Dige- 
storum a Paulo epitomatorum (P. 73). Textoribus 
omnibus, qui sui essent cum moreretur, legatis quaesi- 
tum est, an et is, quem postea ex his ostiarium fecisset, 
legato contineretur. respondit contineri: non enim ad 
aliud artificium, sed ad alium usum transductum esse. 

39? D. 50, 16, 204. Paulus libro secundo epitoma- 
rum Alfeni (P. 38). Tueri' appellatio tres significationes 
habet: un,am, cum omnes servos pueros appellaremus: 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 181 



alteram^ cum puerum contrario nomine puellae dicere- 
mus: tertiam, cum aetatem puerilem demonstraremus. 
Utrum Servii an Alfeni an Pauli sit, incertus sum. 

40. D. 30, 63. Celsus libro septimo decimo Dige- 
storum (P. 137). Si ancillas omnes et quod ex his 
natum erit testator legaverit, una mortua Servius 
partum eius negat deberi, quia accessionis loco le- 
gatus sit. 

cf. Gai. 2, 203: ea quoque res quae in rerum natura 
non est, si modo futura est, per damnationem legari pot- 
est, velut . . "^quod ex illa ancilla natum erit'. 

De mancipii optione legata. 

41. D. 35, 1, 28, 1. Paulus libro secundo epito- 
matorum Alfeni Digestorum (P. 36). ^Attia uxor mea 
optato Philargyrum puerum aut Agatham^ ancillam, 
qui mei erunt cum moriar': is qui testamentum fecit 
Agatham^, quam testamenti tempore habuit, vendidit 
et postea ancillas emit, ex his uni Agathae^ nomen 
imposuit: quaesitum est, an haec legata videretur. 
respondit legatam videri. 

De iumentis et pecoribus legatis, 

42. D. 32, 62. lulianus libro singulari de ambigui- 
tatibus (P. 2). Qui duos mulos habebat ita legavit: 
^mulos duos, qui mei erunt cum moriar, heres dato': 
idem nuUos mulos, sed duas mulas reliquerat. respondit 
Servius deberi legatum[, quia mulorum appellatione 
etiam mulae continentur, quemadmodum appellatione 
servorum etiam servae plerumque continentur]. 

43? D. 32, 60 pr. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 39). Cum quaereretur 
agnis legatis <(agni)^ quatenus viderentur, quidam 
aiebant agnum dumtaxat sex mensum esse: sed verius 
est eos legatos esse, qui minores anniculis essent. 

1 Flor. Agatheam vel Agatheae. 



182 VL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



Paulus fortasse scripsit: ^sed verius est, quod Servius 
respondit, eos' et q. s. cf, D. 38, 7^ 16 \ . Servius 
respondit: qui cum consulebat, Cornelium respondisse 
aiebat . . .' 

De tahernae pistrini cauponae imtrumento legato. 

44. D. 33, Ij 15 pr. Pomponius libro sexto ad 
Sabinum (P. 490). Si ita testamento scriptum sit: 
^quae tabernarum exercendarum instruendarum pistrini 
cauponae causa facta parataque sunt^ do lego', his 
verbis Servius respondit et caballos, qui in pistrinis 
essent, et pistores et in cauponio institores et foca- 
riam, mercesque, quae in his tabernis essent, legatas 
videri. 

cf. lex metalli Vipascensis 1. 17 (Bruns p. 267): 
^qui mulos mulas asinos asinas caballos equas sub prae- 
cone vendiderit'. 

De nave legata. 

45. D. 21, 2, 44. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 45). Scapham non 
videri navis esse respondit nec quicquam coniunctum 
habere, nam scapham ipsam per se parvam naviculam 
esse: omnia autem, quae coniuncta navi essent (veluti 
gubernacula malus antemnae velum), quasi membra 
navis esse. 

De pecunia legata. 

46. D. 32, 29, 2. Labeo libro secundo posteriorum 
a lavoleno epitomatorum (P. 171). Cum ita legatum 
esset: ^quanta pecunia ex hereditate Titii ad me per- 
venit, tantam pecuniam heres meus Seiae dato', id 
legatum putat Labeo^ quod acceptum in tabulis suis 
ex ea hereditate testator rettulisset: ceterum negat 
cavendum heredi a legatario, si quid forte postea eius 
hereditatis nomine heres damnatus esset. ego contra 
puto, quia non potest videri pervenisse ad heredem, 
quod eius hereditatis nomine praestaturus esset: idem 
Alfenus Varus Servio placuisse scribit. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 183 



47. D. 31^ 74. Idem (Papinianus) libro vicesimo 
septimo Quaestionum (P. 330). 'Titio HSG^ heres 
praesens dato^: deinde protulit diem legatorum. non 
est verum^ quod Alfenus <(Servium respondisse 
rettulit, centum praesenti deberi, quia diem proprium 
habuerunt. 

1 Tribon. centum aureos. 

48. D. 30, 106. Alfenus Varus libro secundo Dige- 
storum a Paulo epitomatorum (P. 37). Si in testamento 
scriptum esset: ^heres meus centum Licinio damnas 
esto^ neque adscripsisset Mare^, deberi legatum constat. 

Vocem ^constat' Triboniani esse apparet, qui ad 
^eentura' etiam "^aureos' addidit, Paulum ^deberi legatum 
Servius respondit' scripsisse puto. 

49. D. 30, 30 pr. § 2. Ulpianus libro nono decimo 
ad Sabinum (P. 2597^). . . . ^quas pecunias legavi, 
quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua 
bima trima die dato\ . . quid si forte centum mihi 
legata sunt praesentia, utrum annua die dabuntur an 
vero praesentia? et ait Servius et Labeo praesens 
deberi. 

JDe annuo legato, 

I 50. D. 33, 1, 22. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 35). '^Filiae meae 
quotiescumque vidua erit, in annos singulos centum 
heres meus dato^: quaeritur, si filia minus annui tem- 
poris vidua fuisset, numquid minus ei centum debe- 
rentur. respondit sibi videri, tametsi totus annus non- 
dum fuisset, tamen deberi. 

Vox ^quotiescunque^ vereor ne interpolata sit. 

De dehito legato. 

51. D. 35, Ij 40, 3. Idem (lavolenus) libro se- 
cundo ex posterioribus Labeonis (P. 186). Dominus 



184 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



servo HSV^ <^rationis)> eius legaverat: ^heres meus 
Sticho servo meo, quem testamento liberum esse iussi, 
HSV^y quae in tabulis debeo, dato^ nihil servo lega- 
tum esse Namusa Servium respondisse scribit, quia 
dominus servo nihil debere potuisset. 
1 Tribon, aureos quinque. 

De legato sub condicione dato. 

52. D. 28,7,28. Papinianus libro tertio decimo 
Quaestionum (P. 217). . . argumento . . est, quod apud 
Servium quoque relatum est: quendam enim refert ita 
heredem institutum, si <(sacrorum faciendorum causa^ 
in Capitolium ascenderit, quo si non ascendisset, le- 
gatum ei datum, eumque antequam ascenderet mortem 
obisse: de quo respondit Servius condicionem morte 
defecisse ideoque moriente eo legati diem cessisse. 

Duarenus disp. anniv. 1,15. Jordan Topographie II, 39. 

53. Gai. 2, 249. An ei, qui in potestate sit eius, 
quem heredem instituimus, recte legemus, quaeritur. 
Servius recte legari putat, sed evanescere legatum, 
si quo tempore dies legatorum cedere solet, adhuc in 
potestate sit; ideoque sive pure legatum sit et vivo 
testatore in potestate heredis esse desierit, sive sub 
condicione et ante condicionem id acciderit, deberi 
legatum. 

Ulp. 24, 23: ei qui in potestate manu mancipiove est 
scripti heredis, sub condicione legari potest, ut requiratur, 
quo tempore dies legati cedit, in potestate heredis non sit. 

Be tutela testamentaria. 

54. D. 50, 16, 122. Idem (Pomponius) libro octavo 
ad Quintum Mucium (P. 255^). Servius ait, si ita scrip- 
tum sit: ^filio filiisque meis hosce tutores do^, masculis 
dumtaxat tutores datos, quoniam a singulari casu hoc 
^filio' ad pluralem videtur transisse continentem eun- 
dem sexum, quem singularis prior positus habuisset. 



8. SERVIUS SULPICIUS HUFUS 



185 



Be lihertate testamento data. 

55. D. 40, 4, 35. Paulus libro quinquagensiino ad 
edictum (P. 641). Servius existimabat iis posse servis 
dari testamento directam libertatem, qui utroque tem- 
pore, et quo testamentum fit et quo moritur, testatoris 
<^ex iure Quiritium^ fuerunt. 

cf. Gai. 2, 267 . . nec alius ullus directo ex testa- 
mento libertatem habere potest, quam qui utroque tem- 
pore testatoris ex iure Quiritium fuerit, et quo faceret 
testamentum et quo moreretur. 

56. D. 40, 7, 14. Alfenus Varus libro quarto 
Digestorum (P. 18). Servus, qui testamento domini, cum 
decem heredi dedisset, liber esse iussus erat, heredi 
mercedem referre pro operis suis solebat: cum ex 
mercede heres amplius decem recepisset, servus liberum 
<(se)> esse aiebat: de ea re consulebatur. respondit 
non videri liberum esse: non enim pro libertate, sed 
pro operis eam pecuniam dedisse nec magis ob eam 
rem liberum esse, quam si fundum a domino con- 
duxisset et pro fructu fundi pecuniam dedisset. 

Schol. ad Basil. 48, 5, 15 Servium respondentem laudat. 

57. D. 40, 7, 14, 1. Alfenus libro quarto Dige- 
storum (P. 18). Servus cum heredi annorum septem 
operp dedisset, liber esse iussus erat: is servus fugerat 
et annum in fuga fecerat. cum septem anni praeteris- 
sent, respondit non esse liberum: non enim fugitivum 
operas domino dedisse[: quare nisi totidem dies, quot 
afuisset, servisset, non fore liberum. sed et si ita 
scriptum esset, ut tum liber esset, cum septem annis 
servisset, potuisse liberum esse, si tempus fugae re- 
versus servisset]. 

58. D. 40, 4, 48. Idem (Papinianus) libro decimo 
Quaestionum (P. 176). Si socius testamento libertatem 
ita dederit: ^Pamphilus, si eum socius manumiserit, 
liber esto', Servius respondit socio manumittente com- 
munem fieri libertum familiae atque manumissoris. 



186 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



Familiae erclscundae. 

59. D. 32, 29, 2. Labeo libro secundo posterio- 
rum a lavoleno , epitomatorum (P. 171). Cum ita 
legatum esset, ut Titia uxor mea tantandem partem 
habeat (capiat?) quantulam unus heres, si non aequales 
partes essent lieredum, Quintus Mucius et Gallus pu- 
tabant maximam partem legatam esse, quia in maiore 
minor quoque inesset, Servius Ofilius minimam, quia 
cum heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, 
quam partem daret. 

De hereditatis petitione, 

60? D. 5, 4, 9. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 48). Cum multi heredes essent, 
ex his unus in Asia erat: eius procurator venditionem 
fecit et pecuniam pro parte eius abstulerat: postea 
apparuerat eum qui in Asia erat, antea decessisse in- 
stituto ex parte dimidia herede procuratore suo et ex 
parte alio. quaesitum est, quemadmodum pecunia ex 
hereditate petenda esset. responsum est ab eo, qui 
procurator eius fuisset, totam [hereditatem] , quia ex 
hereditate ea pecunia [fuisset quae] ad procuratorem 
ex venditione pervenisset, petere eos oportere: et 
nihilo minus partem dimidiam [hereditatis] a cohere- 
dibus eius. ita fore, sive omnis ea pecunia penes 
eum qui procurator fuisset resideret, ut omnem per 
iudicem ab eodem recuperarent, sive is partem dimi- 
diam coheredi suo reddidisset, ipsum ex dimidia parte 
et ex dimidia coheredes eius condemnarent. 

An Servii responsum sit, in dubio relinquo. 

Be operis lihertorum. 

61. D. 38, 1, 26. Alfenus Varus libro septimo Dige- 
stomm (P. 26). Medicus libertus, quod putaret, si liberti 
sui medicinam non facerent, multo plures imperantes 
sibi habiturum, postulabat, ut sequerentur se neque 



8. SERVIUS SULPICIUS EUFUS 187 



opus facerent: id ius est nec ne? respondit ius esse, 
dummodo liberas operas ab eis exigeret[j boc est ut 
adquiescere eos meridiano tempore et valetudinis et 
honestatis suae rationem habere sineret]. 

Item rogavi, si has operas liberti dare noUent, 
quanti oporteret aestimari. respondit, quantum ex 
illorum operis fructus, non quantum ex incommodo 
dando illis, si prohiberet eos medicinam facere, com- 
modi patronus consecuturus esset. 

Be liherali causa. 

62. D. 40, 12, 24 pr. § 1. Paulus libro quinqua- 
gensimo primo ad edictum (P. 646). Ordinata liberali 
causa liberi loco habetur is, qui de statu suo litigat, 
ita ut adversus eum quoque, qui se dominum esse dicit, 
actiones ei non denegentur, quascumque intendere velit: 
quid enim si quae tales sint, ut tempore aut morte 
intereant? quare non concedatur ei litem contestando 
in tutum eas redigere? Servius ait in actionibus 
annuis ex eo tempore annum cedere, ex quo lis ordi- 
nata sit. 

De nuptiis. 

63? D. 23, 2, 6. Ulpianus libro trigesimo quinto 
ad Sabinum (P. 2797^). Denique Cinna scribit: eum 
qui absentem accepit uxorem, deinde rediens a cena 
iuxta Tiberim perisset, ab uxore lugendum respon- 
sum est. 

Servii responsum esse potest. c£ D. 19, 5, 23. ^Duo 
secundum Tiberim cum ambularent' et q. s. (infra n. 133). 

Quod ad rem attinet, cf. D. 23, 2, 5. Idem (Pom- 
ponius) libro quarto decimo ad Sabinum (P. 594). Mulierem 
absenti per litteras eius vel per nuntium posse nubere 
plaeet, si in domum eius deduceretur, eam vero quae 
abesset ex litteris vel nuntio suo duci a marito non posse, 
deductione enim opus esse <(uxoris)> in mariti, non in 
uxoris domum quasi in domicilium matrimonii. 



188 VL OCTAYl SAEC. lUEIS CONSULT. SERIES PPJMA 



Cum igitur quod Cinna scribit, cum eo quod Sabino 
placebat, non conveniat, aut mendum subest (pro ^absen- 
tem' P. Faber ^absens' legere mavult) aut Cinuae tempore 
alio iure utebantur atque quod Sabinus statuit: id quod 
magis placet. 

I>e dotibus. 

64. D. 23, 3^ 79, 1. Labeo libro sexto posteriorum 
a lavoleno epitomatorum (P. 221). Pater filiae nomine 
centum doti ita dixit^, cum commodissimum esset. 
Ateius scripsit Servium respondisse, cum primum sine 
turpitudine et infamia dari possit^ deberi. 
1 Tribonianus promisit. 

65? D. 23,4,19. Alfenus libro tertio Digestorum a 
Paulo epitomatorum (P. 57). Aliud est, si pater pro filia 
dotem promisit, ut annua bima trima quadrima quinto 
anno dos a se redderetur, et convenit, ut isdem diebus 
dos soluto matrimonio redderetur: hoc enim pactum 
ita valet, si patri filia heres exstitisset et interveniente 
ea pactum conventum fuerit. 

Utrum Servii an Alfeni vel Pauli responsum subsit, 
in incerto relinquitur. de dote legata v. supra p. 171. 

66. D. 24, 3, 66 pr. lavolenus libro sexto ex poste- 
rioribus Labeonis (P. 227). In his rebus, quas praeter 
numeratam pecuniam doti vir habet, dolum malum et 
culpam eum praestare oportere Servius ait. ea sen- 
tentia Publii Mucii est . . 

cf. supra p. 32. 

67. D. 23, 3, 79. Labeo libro sexto posteriorum 
a lavoleno epitomatorum (P. 221). Avus neptis nomine 
filio natae genero dotem dedit et moritur. negat Servius 
dotem ad patrem reverti. 

De donationihus et ad legem Cinciam. 

68. D.24, 1, 38, 1. Alfenus libro tertio Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 59). Idem iuris esse, si ex 
tribus fratribus unus uxorem haberet et rem commu- 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 189 



nem uxori donasset: nam ex tertia parte mulieris rem 
faetam uon esse^ ex duabus autem partibus reliquis, 
si id seissent fratres aut posteaquam donata esset 
ratum habuissent, non debere mulierem <(rem)> reddere. 

Tribonianus Pauli vel Alfeni orationem corrupit: 
nam legitur: ^idem iuris erit, ... nam . . res facta non 
est^ et q. s. sententiam partem responsi fuisse apparet. 

69. D. 24, 1, 38. Alfenus libro tertio Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 59). Servus communis viri 
et fratris eius puerum donavit uxori fratris: pro qua 
parte is servus qui donasset viri esset, pro ea parte 
munus non esse factum mulieris respondit. 

70. Vat. fr. 294. . . cum filius in divisione bonorum 
penes fratrem, quod pater donaverat, errore lapsus 
reliquit, portionem eius non esse captam usu Servio 
Sulpicio placuit[, quod neque frater ipse donaverat, 
neque pater donare poterat]. 

cf. infra '^de usucapione' 79. 

De tutelis. 

71. D. 26, 1, 3j 4. Ulpianus libro trigesimo 
septimo ad Sabinum (P. 2837). (Si pupillus pupillave 
cum iusto tutore tutorve cum eorum quo litem <(lege 
aut legitimo iudicio)> agere vult et tutor in eam rem 
petitur . . .) si pupillus petat talem tutorem^ nec 
addat in quam rem, an in omnes controversias datus 
sit? et ait Celsus Servium constituisse in omnes res 
datum videri. 

1 Tribonianus curatorem. 

Cf. Gai. I. 184: Olim cum legis actiones in usu 
erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorm 
et mulierem pupillum^e lege agendum erat; nam quia 
ipse tutor in re sua auctor esse non poterat, alius 
dabatur, quo auctore legis actio peragebatur, qui dice- 
batur praetorius tutor, quia a praetore urbano dabatur. 
Ulp. 11, 24: Moribus tutor datur mulieri pupillove, qui 



190 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



cum tutore suo lege aut legitimo iudicio agere vult, ut 
auctore eo agat . . . 

72. D. 27, Ij 4 pr. Ulpianus libro trigesimo sexto 
ad edictum (P. 1032). . . exstat Servii sententia exi- 
stimantis^ si post mortem tutoris heres eius negotia 
pupilli gerere perseveraverit aut in arca tutoris pupilii 
pecuniam invenerit et consumpserit vel eam pecuniam 
quam tutor stipulatus fuerat exegerit, tutelae iudicio 
eum teneri suo nomine[: nam cum permittatur ad- 
versus heredem ex proprio dolo iurari in litem, ap- 
paret eiim iudicio tutelae teneri ex dolo proprio]. 

De rerum dominio. 

73. D. 41, 1, 38. Alfenus Varus libro quarto Di- 
gestorum a Paulo epitomatorum (P. 65). Attius fundum 
habebat secundum viam publicam: ultra viam flumen 
erat et ager Lucii Titii: [fluit] flumen paulatim populi 
Bomani emn^ agrum, qui inter viam et flumen esset, 
ambedit et viam sustulit, postea rursus minutatim 
recessit et alluvione in antiquum locum rediit. re- 
spondit, cum flumen agrum et viam publicam sustu- 
lisset, eum agrum eius factum esse, qui trans flumen 
fundum habuisset: postea cum paulatim retro redisset, 
ademisse ei, cuius factus esset, et addidisse ei, cuius 
trans viam esset, quoniam eius fundus proximus flu- 
mini esset, id autem, quod publicum fuisset, Jiommi 
cessisset^. iam^ impedimento viam esse ait^ quo minus 
ager, qui trans viam alluvione relictus est, Attii fieret: 
nam ipsa quoque via fundi esset. 

Alfeni vel Pauli oratio a Triboniano ita mutata est, 
ut intelligi iam nequeat. 

74? D. 39, 3, 24,3. Alfenus libro quarto Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 64). Lacus cum aut 
crescerent aut decrescerent, numquam neque accessio- 
nem neque decessionem in eos vicinis facere licet. 

1 FL primum omnium. 2 Fl. nemini accessisset. 
3 Fl. nec tamen. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 191 



Oratio Triboniani manum ostendit (numquam! ac- 
cessionem, decessionem in eos facere!). an Servii respon- 
sum subsit, incertus sum. 

75. D. 41, 1, 26 pr. Paulus libro quarto decimo 
ad Sabinum (P. 1868^). . . si meis tabulis navem 
fecisses, tuam navem esse, quia cupressus non maneret, 
sicuti nec lana vestimento facto, sed cupresseum aut 
laneum corpus fieret. Proculus indicat hoc iure nos 
utij quod Servio . . . placuisset: in quibus propria 
qualitas [ex]spectaretur, si quid additum erit toto 
cedit, ut statuae pes aut manus, scypho fundus aut 
ansa, lecto fulcrum, navi tabula, aedificio cementum: 
tota enim eius sunt, cuius ante fuerant. 

76. D. 10, 3, 27. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 50). De communi servo unus 
ex sociis quaestionem habere nisi communis negotii 
causa iure non potest. 

Ex responso ab Alfeno relato Paulum certum ius 
fecisse et Alfenum sic fere scripsisse puto: *^de communi 
servo unum . . iure non posse Servius respondit\ 

Be usucapione. 

77. D. 41, 4, 2, 8. Paulus libro quinquagensimo 
quarto ad edictum (P. 684^). Tutor ex pupilli auctione 
rem, ^quam eius putabat esse, emit. Servius ait posse 
eum usucapere. 

78. D. 41,3,34. Alfenus Varus libro primo Dige- 
storum a Paulo epitomatorum (P. 32). Si servus in- 
sciente domino rem peculiarem vendidisset, emptorem 
usucapere posse. 

79. D. 41, 5, 2, 2. lulianus libro quinquagensimo 
quarto Digestorum (P. 620). Filium . . donatam rem 
a patre pro herede negavit usucapere Servius, scilicet 
qui existimabat naturalem possessionem penes eum 
fuisse vivo patre. 

cf. supra ^ad legem Cinciam' 70. 



192 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



Be rei vindicatione. 

80. D. 6; 1, 58. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 49). A quo servus petebatur et 
eiusdem servi nomine cum eo furti agebatur, quaerebat, 
si utroque iudicio condemnatus esset, quid se facere 
oporteret. si prius servus ab eo evictus esset, respon- 
dit, non oportere iudicem cogere, ut eum traderet nisi 
ei satisdatum esset, quod pro eo homine iudicium 
accepisset, si quid ob eam rem datum esset, id recte 
praestari. sed si prius de furto iudicium factum esset 
et hominem noxae dedisset, deinde de ipso homine 
secundum petitorem iudicium factum esset^ non debere 
ob eam rem iudicem, quod hominem non traderet, 
litem aestimare, quoniam nihil eius culpa neque dolo 
contigisset, quo minus hominem traderet. 

Alfeni vel Pauli oratio a Triboniano ita mutata est, 
ut genuina forma ne divinari quidem possit. 

De actione ad exhihendum. 

81. D. 10, 4, 19. Paulus libro quarto epitomarum 
Alfeni (P. 66). Ad exhibendum possunt agere omnes 
quorum interest. sed quidam consuluit, an possit effi~ 
cere haec actio, ut rationes adversarii sibi exhiberentur, 
quas exhiberi magni eius interesset. respondit non 
oportere ius civile calumniari neque verba captari, 
sed qua mente quid diceretur, animadvertere convenire. 
nam illa ratione etiam studiosum alicuius doctrinae 
posse dicere sua interesse illos aut illos libros sibi 
exhiberi, quia, si essent exhibiti, cam eos legisset, 
doctior et melior futurus esset. 

De aqua pluvia. 

82. D. 39, 3, 24. Alfenus libro quarto Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 64). Vicinus loci superioris 
pratum ita arabat, ut per sulcos itemque porcas aqua 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 193 



ad inferiorem veniret: quaesitum est, an per arbitrum 
aquae pluviae arcendae possit cogi, ut in alteram par- 
tem araret, ne sulci in eius agrum spectarent. re- 
spondit non posse eum facere^ quo minus agrum vici- 
nus quemadmodum vellet araret. 

Sed si quos sulcos transversos aquarios faceret, 
per quos in eius agrum aqua deflueret, hosce ut ope- 
riret, arbitrum^ aquae pluviae arcendae posse cogere. 

Sed et si fossas fecisset, ex quibus aqua pluvia 
posset nocere, arbitrum, si appareat futurum, ut aqua 
pluvia noceret, cogere oportere fossas eum explere et, 
nisi faceret, condemnare, tametsi antequam de ea re 
iudicaret^, aqua per fossas nunquam fluxisset. 

Be pariete intermedia, 

83. D. 8^ 5; 17pr. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum (P. 4). Si inter aedes binas paries esset, qui ita 
ventrem faceret, ut in vicini domum semipedem aut 
amplius procumberet, agi oportere respondit ius non 
esse illum parietem ita proiectum in suum esse in- 
vito se. 

Tribonianus pro '^oportere respondit' scripsit ^oportet' 
et initio vocem ^quando' adiecit (^si quando inter aedes .. 
esset . . /): responsum subesse apparet. 

Bamni infecti. 

84^ D. 39, 2, 43. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 5). Damni infecti quidam vicino repro- 
miserat: ex eius aedificio tegulae vento deiectae cecide- 
rant in vicini tegulas easque fregerant: quaesitum est, 
an aliquid praestari oportet. respondit, si vitio aedi- 
ficii et infirmitate factum esset, debere praestari: sed 
si tanta vis venti fuisset, ut quamvis firma aedificia 
convelleret, non debere. et quod in stipulatione est 
^sive quid ibi ruet^, non videri sibi ruere, quod aut 



1 Fl, per arbitrum. 2 Fl. antequam adiudicaret. 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 13 



194 VI. OCTAVl SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



vento aut omnino aliqua vi extrinsecus admota eaderet; 
sed quod ipsum per se eoncideret. 

84^ D. 39, 2, 24, 4. Idem (Ulpianus) libro octo- 
gensimo primo ad edictum (P. 1753). Servius . . putat, 
si ex aedibus promissoris vento tegulae deiectae dam- 
num vicino dederint, ita eum teneri, si aedificii vitio 
id acciderit, non si violentia ventorum vel qua alia 
ratione, quae vim habet divinam. 

85. D. 39, 2, 43, 1. Alfenu^ Varus libro se- 
cundo Digestorum (P. 5). Cum parietem communem 
aedificare quis cum vicino vellet, priusquam veterem 
demolirent, damni infecti vicino repromisit adeoque 
restipulatus est: posteaquam paries sublatus esset et 
habitatores ex vicinis cenaculis emigrassent, vicinus 
ab eo mercedem, quam habitatores non redderent, 
petere vult: quaesitum est, an recte petet. respondit 
non oportuisse eos, cum communem parietem aedifi- 
carent, inter se repromittere neque ullo modo alterum 
ab altero cogi potuisse: sed si maxime [repromitterent], 
tamen non oportuisse amplius quam partis dimidiae, 
quo amplius ne extrario quidem quisquam, cum pa- 
rietem communem aedificaret, repromittere deberet. 
[sed quoniam iam in totum repromisissent, omne, 
quod detrimenti ex raercede vicinus fecisset, praesta- 
turum.] 

86. Ibid. § 2 (P. 5). Idem consulebat, possetne, quod 
ob eam rem dedisset, rursus repetere, quoniam resti- 
pulatus esset a vicino, si quid ob eam rem, quod ibi 
aedificatum esset, sibi damnum datum esset, id reddi, 
cum et ipsam hanc pecuniam, quam daret, propter 
illud opus perderet. respondit non posse, propterea 
quia non operis vitio, sed ex stipulatione id amitteret. 

87. D. 39, 2, 24, 5. Ulpianus libro octogensimo 
primo ad edictum (P. 1753). Idem Servius putat, si 
controversia aquae insulam subverterit, deinde stipula- 
toris aedificia ceciderint, nihil eum ex stipulatu con- 
secuturum, quia id nec operis nec loci vitio factum 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



195 



est. si autem aqua vitiet fandamenta et sic aedificium 
ruisset, committi stipulationem ait: multum enim inter- 
esse, quod erat alioquin firmum, vi fluminis lapsum 
sit protinus, an vero ante sit vitiatum, deinde sic 
deciderit. 

De servitutibiis. 

88. D. 8, 4^ 15. Paulus libro primo epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 31). Qui per certum locum iter 
aut actum alicui <^in iure)> cessisset, eum pluribus per 
eundem locum vel iter vel actum <^in iure^ cedere 
posse verum est: quemadmodum si quis vicino suas 
aedes servas fecisset, nihilo minus quot vellet multis 
eas aedes servas facere potest. 

Tribonianum Pauli vel Alfeni orationem mutasse (^qui 
. . cessisset . verum est, quemadmodum si . . . fe- 
cisset ... potest') et responsum subesse apparet. 

89? D. 43, 20, 1, 17. Ulpianus libro septuagensimo 
ad edictum (P. 1570). Item quaeritur, si quis aquae, 
quam hoc anno ducebat^ aliam aquam admiscuerit, an 
impune prohibeatur. et extat Ofilii (?Servii?) sententia 
existimantis recte eum prohiberi, sed eo loci, in quo 
primum aquam aliam in rivum admittit. at Ofilius 
in tota aqua recte eum prohiberi ait. 

90? D. 8, 5, 17, 1. Alfenus libro secundo Dige- 
storum (P. 4). Cum in domo Gaii Sei locus quidam 
aedibus Anni ita serviret, ut in eo loco positum habere 
ius Seio non esset et Seius in eo silvam sevisset, in 
qua labra et lenes^ cucumellas positas haberet, Annio 
consilium omnes iuris periti dederunt, ut cum eo 
ageret, ius ei non esse in eo loco ea posita habere 
invito se. 

Inter hos iurisperitos fortasse etiam Servius fuit. 

91? D. 8,5, 8,5. Ulpianus libro septimo decimo 
ad edictum (P. 601). Aristo Cerellio Vitali respondit 

1 Fl. tenes. emendavit Hotomanus. 

13* 



196 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



. . . idemque ait: ... Alfenum denique scribere ait 
posse ita agi: ius illi non esse in suo lapidem caedere, 
ut in meum fundum fragmenta cadant. 
Servii responsum esse potest. 

92? D. 8, 2, 16. Paulus libro secundo epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 42). Lumen id est, ut caelum 
videretur, et interest inter lumen et prospectum: nam 
prospectus etiam ex inferioribus locis est, lumen ex 
inferiore loco esse non potest. 

An Servii responsum subsit, dubium est. 

93. D. 8, 2, 33. Paulus libro quinto epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 68). Eum debere columnam 
restituere, quae onus vicinarum aedium ferebat, cuius 
essent aedes quae servirent^ non eum, qui imponere 
vellet. nam cum in lege aedium ita scriptum esset: 
^paries oneri ferundo uti nunc est, ita sit', satis aperte 
significari in perpetuum parietem esse debere: non 
enim hoc his verbis dici, ut in perpetuum idem paries 
[aeternus] esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti 
eiusdem modi paries in perpetuum esset qui onus 
sustineret[: quemadmodum si quis alicui cavisset, ut 
onus suum sustineret, si ea res quae servit et tuum 
onus ferret; perisset, alia in locum eius dari debeat]. 

De re v. Karlowa II, 523. 

94. D. 8, 5, 6, 2. Ulpianus libro septimo decimo 
ad edictum (P. 598). etiam de servitute, quae oneris 
ferendi causa imposita erit, actio nobis competit, ut 
et onera ferat et aedificia reficiat ad eum modum, 
qui servitute imposita comprehensus est. et Gallus 
putat non posse ita servitutem imponi, ut quis facere 
aliquid cogeretur, sed ne me facere prohiberet; nam in 
omnibus servitutibus refectio ad eum pertinet, qui 
sibi servitutem adserit, non ad eum, cuius res servit. 
sed evaluit Servi sententia, in proposita specie ut 
possit quis defendere ius sibi esse cogere adversarium 
reficere parietem ad onera sua sustinenda. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 197 



jDe muttio. 

95^ D. 22, 2, 8. Ulpianus libro septuagesimo sep- 
timo ad edictum (P. 1696^). Servius ait pecuniae 
traiecticiae poenam peti non posse, si per creditorem 
stetisset, quo minus eam intra certum tempus prae- 
stitutum accipiat. 

95^. D. 4, 8, 40. Pomponius libro undecimo ex 
variis lectionibus (P. 832). . . Servius ait, si per stipula- 
torem stet, quo minus accipiat, non committi poenam. 

Ulpianus responsum libro ad edictum adscripsit, quo 
de stipulatione Vadimonium sisti^ agitur. 

96. D. 13, 7, 30. Paulus libro quinto epitomarum 
Alfeni Vari Digestorum (P. 70). Qui ratiario crediderat, 
cum ad diem pecunia non solveretur, ratem in flumine 
sua auctoritate detinuit: postea flumen crevit et ratem 
abstulit. si invito ratiario retinuisset, eius periculo 
ratem fuisse respondit: sed si debitor sua voluntate 
concessisset, ut retineret, culpam dumtaxat ei prae- 
standam, non vim maiorem. 

Catal. Verg. 5, 19sqq.: flavumque propter Thybrim . ., 
ubi adpulsae rates stant in vadis caeno retentae sordido 
macraque luctantes aqua. cf. Jordan Topograpbie I, 441. 

97. D. 13; 8, 3. Ulpianus libro vicensimo septimo 
ad edictum (P. 780). In hac actione (condictione triti- 
caria?) si quaeratur, res quae petita est cuius temporis 
aestimationem recipiat, verius est quod Servius ait, 
condemnationis tempus spectandum: si vero desierit 
esse in rebus humanis, mortis tempus. 

Verba '^condemnationis tempus' Ulpiani non esse 
videntur. fortasse ^litis contestatae tempus^ scripsit 
(A. Pernice). 

De novatione, 

98. Gai. 3, 179. Quod . . diximus^ si condicio 
adiciatur, novationem fieri, sic intellegi oportet, ut ita 
dicamus factam novationem, si condicio extiterit; alio- 



198 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



quin si defecerit, durat prior obligatio. sed videamus, 
num is qui eo nomine agat, doli mali aut pacti con- 
venti exceptione possit summoveri, quia videtur inter 
eos id actum^ ut ita ea res peteretur, si posterioris 
stipulationis exstiterit condicio. Servius . . Sulpicius 
existimavit, statim et pendente condicione noi;ationem 
fieri, et si defecerit condicio, ex neutra causa agi 
posse <(et)> eo modo rem perire. qui consequenter et 
illud respondit^ si quis id quod sibi Lucius Titius 
deberet, a servo fuerit stipulatus, novationem fieri et 
rem perire, quia cum servo agi non posset. 
De re cf. Karlowa II, 742. 

Be solutione? 

99. D. 46, 3, 67. Marcellus libro tertio decimo 
Digestorum (P. 157). Si quis duos homines promiserit 
et Stichum solverit, poterit eiusdem Stichi dominium 
postea consecutus <(rursus eum^ dando liberari. in 
nummis minor vel prope nulla dubitatio est: nam et 
apud Alfenum Servius eum, qui minus a debitore suo 
accipere et liberare eum vellet, respondit posse saepius 
aliquo^ nummos accipiendo ab eo eique retro dando 
ac rursus accipiendo id efficere[: veluti, si centum debi- 
torem decem acceptis liberare creditor velit, ut, cum 
decem acceperit, eadem eo retro reddat, mox ab eo 
accipiat ac novissime retineat]. 

Lenel (P. 157) de legato per damnationem relicto 
sermonem esse subtiliter conicit. 

Be mancipatione, 
De fundo vendito. 
100? D. 21, 2, 45. Idem (Alfenus) libro quarto 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 63). Qui fun- 
dum mancipio dederat^ iugerum centum, fines multo 
amplius emptori demonstraverat. si quid ex his 

1 Tribon.: fundum tradiderat. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



199 



finibus evinceretur, pro bonitate eius emptori prae- 
standum ait, quamvis id quod relinqueretur centum 
iugera haberet. 

Utrum Servii an Alfeni responsum sit, nescimus. 

101. D. 18, 1, 18; 1. Pomponius libro nono ad 
Sabinum (P. 545). Si servus in demonstrandis domini 
iussu finibus^ agri venditi vel errore vel dolo plus 
demonstraverit, id [tamen] demonstratum accipi opor- 
tet, quod dominus senserit: et idem Alfenus scripsit 
de vacua possessione per servum <domini iussu]> tradita. 

1 FL: domini iussu in demonstrandis finibus. 

102. D. 8, 3, 30. Idem (Paulus) libro quarto epi- 
tomarum Alfeni Digestorum (P. 61). Qui duo praedia 
habebat, in unius venditione aquam, quae in fundo 
nascebatur, et circa eam aquam late decem pedes ex- 
ceperat. quaesitum est, utrum dominium loci ad eum 
pertineat an ut per eum locum accedere possit. re- 
spondit, si ita recepisset: ^circa eam aquam late pedes 
decem', iter dumtaxat videri venditoris esse. 

103. D. 50, 16, 205. Idem (Paulus) libro quarto 
epitomarum Alfeni (P. 62). Qui fundum vendidit, 
^pomum' recepit: nuces et ficos et uvas dumtaxat dura- 
cinas et purpureas et quae eius generis essent, quas 
non vini causa haberemus, quas Graeci TQco^cfiovg 
appellarent, recepta videri. 

1P4. D. 19, 1, 13, 30. Ulpianus libro trigesimo 
secundo ad edictum (P. 935). Si venditor habitatio- 
nem exceperit, ut inquilino liceat habitare, vel colono 
ut perfrui liceat ad certum tempus, magis esse Servius 
putabat ex vendito esse actionem. 

105? D. 19, 1, 36. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 13). Si quis, cum fundum venderet, 
dolia centum, quae in fundo esse adfirmabat, accessura 
dixisset, quamvis ibi nullum dolium fuisset, tamen 
dolia emptori <(praestare> debebit. 

Alfeni oratio a Triboniana mutata est (^Si quis'). 



200 VI. OCTAVI SAEC. lUEIS CONSULT. SERIES PRIMA 



106? D. 19, 1; 27. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeui (P. 53). [Quidquid venditor aecessurum dixerit, 
id integrum ac sanum tradi oportet: veluti] si fundo 
dolia accessura dixisset, non quassa, sed integra dare 
debet. 

Verba uncis inclusa Triboniani esse iudico. reliqua 
Alfeni verba mutata sunt. 

De insula vendita, 

107. D. 18, 6, 12. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 12). Si vendita insula combusta esset, 
cum incendium sine culpa fieri non possit, quid iuris sit? 
respondit [quia sine patris familias culpa fieri potest 
neque, si servorum neglegentia factum esset, continuo 
dominus in culpa erit, quam ob rem] si venditor eam 
diligentiam adhibuisset in insula custodienda, quam 
debent homines frugi et diligentes praestare, si quid 
accidisset, nihil ad eum pertinebit. 

Triboniani manum ostendunt copia vocis ^si' (^si . . 
vendita . si servorum . . si venditor . . si quid . .'), 
falsa consecutio temporum (^si . . esset, . . . erit; si . . 
adhibuisset, . . pertinebit^), verba ^eontinuo dominus in 
culpa erit^, S-espondit, quia'. ceterum verba uncis in- 
clusa Triboniani esse et Alfenum sic fere scripsisse iudico: 
Vendita insuia combusta est, cum incendium sine culpa 
fieri non potuerit. quid iuris sit, quaesitum est et respon- 
dit: si venditor . . . accidisset, nihil ad eum pertinere^. 

De mancipiis venditis. 

108. Gellius 4, 2, 1. 2. 12. In edicto aedilium cu- 
rulium, qua parte de mancipiis vendendis cautum est, 
scriptum sic fuit: ^titulus scriptorum singulorum scriptus 
sit, curato ita, ut intelligi recte possit, quid morbi 
vitiique cuique sit . . propterea quaesierant iure- 
consulti veteres, quid maucipium morbosum quidve 
vitiosum recte diceretur . . eum vero, cui dens deesset, 
Servius redhiberi posse respondit. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



201 



109. D. 21, 2, 69, 3. Scaevola libro secundo 
Quaestionum (P. 138). Quid . qui iussum decem 
dare pronuntiat viginti dare debere, nonne in con- 
dicionem mentitur? . . . quidam existimaverunt . . . 
actionem audoritatis esse^: sed auctoritas Servii prae- 
valuit existimantis hoc casu ex empto actionem esse, 
videlicet quia putabat eum, qui pronuntiasset servum 
viginti dare iussum, condicionem excepisse, quae esset 
in dando. 

1 Tribon,: evictionis stipulationem contrahi. restituit 
A. Pernice. 

110. D. 44, 1, 14. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 14). Filius familias peculiarem servum 
vendidit, pretium stipulatus est: is homo redhibitus 
et postea mortuus est. pater <(familias)>^ pecuniam 
ab emptore petebat, quam filius stipulatus erat. placuit 
<(Servio?)> aequum esse in factum exceptionem eum 
obicere: ^quod pecunia ob hominem illum expromissa 
est, qui redhibitus est^ 

2 Fl. et pater eius. 

De lectis venditis, 

111. D. 18,6,13. 15. Paulus libro tertio Alfeni 
epitomarum (P. 52). Lectos emptos aedilis, cum in 
via publica positi essent, concidit: si traditi essent 
emptori aut per eum stetisset quo minus traderentur, 
empjioris periculum esse placet. quod si neque traditi 
essent neque emptor in mora fuisset quo minus trade- 
rentur, venditoris periculum erit. 

Alfenum sic fere seripsisse puto: '^lectos . . concidit. 
Servius de ea re consuUus respondif: si traditi essent, emptoris 
periculum esse, si neque . . . traderentur, venditoris peri- 
culum esse.^ 

De locatione conductione. 
JDe fundo conducto. 

112. D. 15, 3, 16. Alfenus libro secundo Dige- 
storum (P. 11). Quidam fundum colendum servo suo 



202 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



locavit et boves ei dederat. cum hi boves non essent 
idonei, iusserat eos venire et his nummis qui recepti 
essent alios reparari. servus boves vendiderat, alios 
redemerat, nummos venditori non solverat, postea con- 
turbaverat. qui boves vendiderat, nummos a domino 
petebat actione de peculio aut quod in rem domini 
versum esset, cum boves pro quibus pecunia peteretur 
penes dominum essent. respondit non videri peculii 
quicquam esse[, nisi si quid deducto eo, quod servus 
domino debuisset, reliquum fieret]. illud sibi videri 
boves quidem in rem domini versos esse, sed pro ea 
re solvisse tantum, quanti priores boves venissent: si 
quo amplioris pecuniae posteriores boves essent, eius 
oportere dominum condemnari. 

113. D. 19, 2, 35, 1. Africanus libro octavo 
Quaestionum (P. lOO^). Cum fundam communem 
habuimus et inter nos convenit, ut alternis annis certo 
pretio eum conductum haberemus, tu, cum tuus annus 
exiturus esset, consulto fractum insequentis anni cor- 
rupisti . . . agam tecum duabus actionibus, una ex 
conducto, altera ex locato: locati enim iudicio mea 
pars propria, conducti autem actione tua dumtaxat 
propria in iudicium venit. deinde ita notat (sc. lulia- 
nus): . . . recte quidem notat, sed tamen etiam Servi 
sententiam veram esse puto [cum eo scilicet, ut, cum 
alterutra actione rem servaverim, altera perematur]. 

Initium fragmenti Servii esse ex verbis in fine posi- 
tis viri docti concludunt. Krueger p. 178 n. 26. Kar- 
lowa I, 714 Lenel ad h. 1. (P. 29^). quaeritur, utrum 
Servii responsum habeamus ab auditore relatum an 
Servii sententiam ab ipso in libris suis prolatam. utrum- 
que non placet. nam neque est quisquam qui de iure 
consulens rem proponat neque iuris consultus respon- 
sum dat, sed idem potius et casum finxit et rem decidit: 
\. tu .. corrupisti. agam tecum . talia vero Servium 
non dixisse facile apparet: non iuris consulti sed potius 
praeceptoris verba sunt. eiusdem generis multa apud 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 203 



ipsum Africanum inveniuntur. verba extrema a Tribo- 
niano addita videntur. cf. Eisele Arcliiv 79, 376ff. 

114. D. 19, 2, 15, 2. Idem (Ulpianus) libro tri- 
gesimo secundo ad edictum (P. 949). Si vis tempe- 
statis calamitosae contigerit, an locator conductori 
aliquid praestare debeat, videamus. Servius omnem 
vim, cui resisti non potest, dominum colono praestare 
debere ait, ut puta fluminum graculorum sturnorum 
et si quid simile acciderit, aut si incursus hostium 
flat: si qua tamen vitia ex ipsa re oriantur, haec 
damno coloni esse, veluti si vinum coacuerit, si raucis 
aut herbis segetes corruptae sint. sed et si labes 
facta sit omnemque fructum tulerit, damnum coloni 
non esse, ne supra damnum seminis amissi mercedes 
agri praestare cogatur. sed et si uredo fructum oleae 
corruperit aut solis fervore non adsueto id acciderit, 
damnum domini futurum: si vero nihil extra consue- 
tudinem acciderit, damnum coloni esse. idemque di- 
cendum, si exercitus praeteriens per lasciviam aliquid 
abstulit. sed et si ager terrae motu ita corruerit, ut 
nusquam sit, damno domini esse: oportere enim agrum 
praestari conductori, ut frui possit. 

Servium etiam provinciarum rationem habere fortasse 
verba ^incursus hostium^ et ^exercitus praeteriens' indicant. 
cf. Gaius libro nono ad edictum provinciale (D. 13, 6, 18 
P. 20^): '^latronum hostiumque incursus'. 

De saltu pascuum locato. 

115. D. 19, 2, 19, 1. Ulpianus libro trigesimo 
secundo ad edictum (P. 951^). Si quis dolia vitiosa 
ignarus locaverit, deinde vinum effluxerit, tenebitur 
in id quod interest nec ignorantia eius erit excusata: 
et ita Cassius scripsit. aliter atque si saltum pascuum 
locasti, in quo herba mala nascebatur: hic enim si 
pecora vel demortua sunt vel etiam deteriora facta, 
quod interest praestabitur, si scisti; si ignorasti, pen- 
sionem non petes, et ita Servio . . . placuit. 



204 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



De silva conducta. 

116. D. 50, 16, 30 pr. Gaius libro septimo ad 
edictum provinciale (P. 174). "^Silva caedua' est, ut 
quidam putant, quae in hoc habetur, ut caederetur. 
Servius eam esse, quae succisa lursus ex stirpibus aut 
radicibus renascitur. 

117. D. 7, 1, 11. Paulus libro secundo epitoma- 
torum Alfeni Digestorum (P. 41). sed si grandes 
arbores essent, non posse eas caedere. 

cf. infra Me publicanis' 147. 

De villa conducta. 

118. D. 19, 2, 30, 4. Idem (Alfenus) libro tertio 
Digestorum a Paulo epitomatorum. Colonus villam liac 
lege acceperat, ut incorruptam redderet praeter vim et 
vetustatem. coloni servus villam incendit non fortuito 
casu. non videri eam vim exceptam respondit nec id 
pactum esse, ut, si aliquis domesticus eam incendisset, ne 
praestaret, sed extrariam vim utique^ excipere voluisse. 

De insula conducta. 

119^ D. 19, 2,30 pr. Idem (Alfenus) libro tertio 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 54). Qui insulam 
triginta conduxerat, singula caenacula ita conduxit 
(locavit?), ut quadraginta ex omnibus colligerentur. 
dominus insulae, quia aedificia vitium facere diceret, 
demolierat eam: quaesitum est, quanti lis aestimari 
deberet, si is qui totam conduxerat ex conducto ageret. 
respondit, si vitiatum aedificium necessario demolitus 
esset, pro portione, quauti dominus praediorum locasset 
<(et)> quod eius temporis habitatores habitare non 
potuissent, rationem duci et tanti litem aestimari; sin 
autem non fuisset necesse demoliri, sed quia melius 
aedificare vellet, id fecisset, quanti conductoris interesset, 
babitatores ne migrarent, tanti condemnari oportere. 

119^ D. 19,2, 35pr. Africanus libro octavo Quae- 
stionum (P. lOO^). Et haec distinctio convenit illi, 

1 Flor. utrosque. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



205 



quae a Servio introducta . . . est^ ut^ si aversione in- 
sulam locatam clominus reficiendo, ne ea conductor 
frui possitj eflfecerit, animadvertatur, necessario necne 
. . . opus demolitus est. 

120. D. 19, 2, 27 pr. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum (P. 15). Habitatores non, si paulo minus commode 
aliqua parte caenaculi uterentur, statim deductionem ex 
mercede facere oportet: ea enim condicione habitato- 
rem esse, ut, si quid transversarium incidisset, quam- 
obrem dominum aliquid demoliri oporteret, aliquam 
partem parvulam incommodi sustineret[: non ita tamen, 
ut eam partem caenaculi dominus aperuisset^ in quam 
magnam partem usus habitator haberet]. 

Tribonianus Alfeni orationem solito more mutavit. 
scriptum fuisse puto: ^habitatores non . . facere oportere' 
et q. s. inclusa verba A. Pernice recte eicit. 

121. Ibid. § 1 (P. 15). Iterum interrogatus est, 
si quis timoris causa emigrasset, deberet mercedem 
necne. respondit, si causa fuisset, cur periculum timeret, 
quamvis periculum vere non fuisset, tamen non debere 
mercedem: sed si causa timoris iusta non fuisset, nihilo 
minus debere. 

Schol. ad Basil. 20,1,27 Servium interrogatum esse dicit. 

De halneis conductis. 

'122. D. 19, 2, 30, 1. Idem (Alfenus) libro tertio 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 54). Aedilis 
in municipio balneas conduxerat, ut eo anno municipes 
gratis lavarentur. post tres menses incendio facto 
respondit posse agi cum balneatore ex conducto, ut 
pro portione temporis, quo lavationem non praestitisset, 
pecuniae contributio fieret, 

c£ CIL. V, 376: colonis incolis peregrinis lavandis 
gratis d(ecreto) d(ecurionum) p(ecunia) p(ublica) positum. 

De mulis ad certum pondus oneris locatis. 
V. infra ^de damno iniuria dato'. 



206 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



De ae.de facienda loeata. 

123. D. 19, 2, 30, 3. Idem (Alfenus) libro tertio 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 54). Qui aedem 
facieudam Jocaverat, in lege dixerat: ^quoad in opus 
lapidis opus erit, pro lapide et manupretio domiuus 
redemptori in pedes singulos sestertios septenos^ dabit': 
quaesitum est, utrum factum opus an etiam imperfectum 
metiri oporteret. respondit etiam imperfectum. 

1 Tribon. septem. 

De mercibus veliendis locatis. 

124. D. 14, 2, 2 pr. Idem (Paulus) libro trigensimo 
quarto ad edictum (P. 521). Si laborante nave iactus 
factus est, amissarum mercium domini, si merces vehen- 
das locaverant, ex locato cum magistro navis agere 
debent: is deinde cum reliquis, quorum merces salvae 
sunt, ex conducto, ut detrimentum pro portione com- 
municetur, agere potest. Servius . . respondit ex locato 
agere cum magistro navis debere, ut ceterorum vecto- 
rum merces retineat, donec portionem damni praestent. 

125. D. 14, 2, 7. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 55). Cum depressa navis aut 
deiecta esset, quod quisque ex ea suum servasset, sibi 
servare respoiidit, tanquam ex incendio. 

126. D. 14,2,2,3. Idem (Paulus) libro trigen- 
simo quarto ad edictum (P. 521). Si navis a piratis 
redempta sit, Servius Ofilius Labeo omnes conferre 
debere aiunt: quod vero praedones abstulerint, eum per- 
dere cuius fuerint, nec conferendum ei, qui suas merces 
redemerit. 

De soeietate. 

127. D. 17, 2, 52, 18. Idem (Ulpianus) libro 
trigensimo primo ad edictum (P. 922^). . . . apud 
veteres tractatur, an socius omnium bonorum, si quid 
ob iniuriarum actionem damnatus praestiterit, ex com- 
muni consequatur ut praestet. et Atilicinus Sabinus 
Cassius responderunt ... cui congruit quod . . . Servium 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



207 



respondisse Aufidius refert; si socii bonorum fuerint, 
deinde unus, cum ad iudicium non adesset^ damnatus 
sit, non debere eum de communi id consequi; si vero 
praesens iniuriam iudicis passus sit, de communi 
sarciendum. 

128. D. 17, 2, 71 pr. Idem (Paulus) libro tertio 
epitomarum Alfeni Digestorum (P. 51). Duo societatem 
coierunt, ut grammaticam docerent et quod ex eo arti- 
ficio quaestus fecissent, commune eorum esset. de ea re 
quae voluerunt fieri in pacto convento societatis pro- 
scripserunt, deinde inter se his verbis stipulati sunt: 
^haec quae supra scripta sunt, ea ita dari fieri neque 
adversus ea fieri? si ea ita data facta non erunt, 
tum viginti milia dari?^ quaesitum est, an, si quid 
contra factum esset, societatis actione agi posset. 
respondit, si quidem pacto convento inter eos de socie- 
tate facto ita stipulati essent ^haec ita dari fieri spon- 
des?', futurum fuisse, ut[, si novationis causa id fe- 
cissentj pro socio agi non possit, sed tota res in 
stipulationem translata videretur. sed quoniam non 
ita essent stipulati ^ea ita dari fieri spondes?' sed 
^si ea ita facta non essent, decem dari?^, non videri 
sibi rem in stipulationem pervenisse, sed dumtaxat 
poenam (non enim utriusque rei promissorem obligari, 
ut ea daret faceret et, si non fecisset, poenam sufiferret) 
et ideo societatis iudicio agi posse. 

Yerba uncis inclusa a Triboniano addita esse recte 
vidit Pergaments Conventionalstrafe S. 87. 

129. Ibid. § 1 (P. 51). Duo coUiberti societatem 
coierunt lucri quaestus compendii, postea unus ex his a 
patrono heres institutus est, alteri legatum datum est. 
neutrum horum in medium referre debere respondit. 

De mandato. 

130. Gai. 3, 156. . . . si tua gratia tibi mandem, 
supervacuum est mandatum . . . itaque si otiosum pe- 
cuniam domi te habentem hortatus fuerim, ut eam 



208 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



faenerares^ quamvis eam ei mutuam dederis a quo 
servare non potueris, non tamen habebis mandati actio- 
nem . . . et adeo haec ita sunt, ut quaeratur an man- 
dati teneatur qui mandavit tibi, ut Titio pecuniam 
faenerares. [sed] Servius negavit; nec magis hoc casu 
obligationem consistere putavit, quam si generaliter 
alicui mandetur, uti pecuniam suam faeneraret. 

Be negotiorum gestione, 

131. D. 3; 5, 20 pr. Paulus libro nono ad edictum 
(P. 191). . . . Servius respondit, ut est relatum apud 
Alfenum libro trigensimo nono Digestorum: cum a 
Lusitanis tres capti essent et unus ea condicione 
missuSj uti pecuniam pro tribus adferret, et nisi 
redissel:, ut duo pro eo quoque pecuniam darent, isque 
reverti noluisset et ob hanc causam illi pro tertio 
quoque pecuniam solvissent: Servius respondit aequum 
esse praetorem in eum reddere iudicium. 

De commodato, 

132. D. 13, 6, 5, 7. Ulpianus libro vicensimo 
octavo ad edictum (P. 802). si servum tibi tectorem 
commodavero et de machina ceciderit, periculum meum 
esse Namusa ait. 

Servii responsum Namiisam retuHsse verisimile est. 

133. D. 19, 5, 23. Alfenum libro tertio Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 56). Duo secundum Tiberim 
cum ambularent, alter eorum ei, qui secum ambulabat, 
rogatus anulum ostendit, ut respiceret: illi excidit 
anulus et in Tiberim devolutus est. respondit posse 
agi cum eo in factum actione. 

De delictis privatis. 
I)e furtis, 

134. D. 47, 2, 58. Alfenus libro quarto Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 67). Si cretae fodiundae 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



209 



causa specum fecisset et cretam abstulisset, furem 
esse, non quia fodisset, sed quia abstulisset. 

Hodie legitur: ^specum quis fecisset . . fur est'. 
Tribonianus vel Paulus orationem Alfeni mutavit. cF. 
D. 47, 10, 15, 32. 

De oneris aversi actione. 

135. D. 19, 2, 31. Idem (Alfenus) libro quinto 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 71). In navem 
Saufeii cum complures frumentum confuderant, Saufeius 
uui ex his frumentum reddiderat de commuui et navis 
perierat: quaesitum est, an ceteri pro sua parte fru- 
menti cum nauta agere possunt oneris aversi actione. 
respondit rerum locatarum duo genera esse, ut aut 
idem redderetur (sicuti cum vestimenta fuUoni curanda 
locarentur) aut eiusdem generis redderetur (veluti cum 
argentum pusulatum fabro daretur, ut vasa fierent^ 
aut aurum, ut anuli): ex superiore causa rem domini 
manere, ex posteriore in creditum iri. idem iuris esse 
in deposito: nam si quis pecuniam numeratam ita 
deposuisset, ut neque clusam neque obsignatam tra- 
deret, sed adnumeraret, nihil aliud eum debere apud 
quem deposita esset nisi tantundem pecuniae solvere. 
secundum quae videri triticum factum Saufeii et recte 
datum. quod si separatim tabulis aut beronibus aut 
in alia cupa clusum uniuscuiusque triticum faisset, ita 
ut internosci posset quid cuiusque esset, non potuisse 
nautam^ permutationem facere, sed tum posse eum 
cuius fuisset triticum quod nauta solvisset vindicare. 
et ideo se improbare actiones oneris aversi: quia sive 
eius generis essent merces, quae nautae traderentur, 
ut continuo eius fierent et mercator in creditum iret, 
non videretur onus esse aversum, quippe quod nautae 
fuisset: sive eadem res, quae tradita esset, reddi de- 
beret, furti esse actionem locatori et ideo supervacuum 



1 Fl. nos. emendavit Ant. Faher. 

lurispr. anteliadr. rell. ed. Bremer. 



14 



210 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



esse iudicium oDeris aversi. sed si datum esset, ut 
in simili re solvi possit^ conductorem culpam dum- 
taxat debere (nam in re, quae utriusque causa contra- 
heretur, culpam deberi) neque omnimodo culpam esse, 
quod uni reddidisset ex frumento, quoniam alicui pri- 
mum reddere eum necesse fuisset, tametsi meliorem 
eius condicionem facere, quam ceterorum. 

De damno iniuria dato. 

136. D. 19, 2, 30, 2. Idem (Alfenus) libro tertio 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 54). Qui 
mulas ad certum pondus oneris locaret, cum maiore 
onere conductor eas rupisset, consulebat de actione. 
respondit vel lege Aquilia vel ex locato recte eum 
agere, sed lege Aquilia tantum cum eo agi posse, qui 
tum mulas agitasset, ex locato etiam si alius eas 
rupisset, cum conductore recte agi. 

cf. D. 9, 2, 27, 5. Ulpianus libro octavo decimo ad 
edictum (P. 623). Tertio autem capite ait eadem lex 
Aquilia: ^ceterarum rerum praeter hominem et pecudem 
occisos si quis alteri damnum faxit, quod usserit fregerit 
ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta proxi- 
mis, tantum aes domino dare damnas esto.^ Gai. 3, 217. 
itaque si quis . . eam quadrupedem quae pecudum 
<(numero est, vulneravit, ..)>.. hoc capite actio consti- 
tuitur . . ruptum <(enim intelligitur quod quoquo modo 
corruptum)> est . . et quoquo modo vitiata aut perempta 
atque deteriora facta hoc loco continentur. 

De iniuria. 

137. D. 47, 10, 15, 32. Ulpianus libro quinqua- 
gensimo septimo ad edictum (P. 1353). . . si quis 
pignus proscripserit venditurus, tamquam a me ac- 
ceperit, infamandi mei causa, Servius ait iniuriarum 
agi posse. 

Ex Servii responso Ulpianus regulam generalem fecit. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



211 



Be pauperie. 

138? D. 9, 1, 5. Alfenus libro secuudo Digestorum 
(P. 6). Agaso cum in tabernam equum deduceret, mulam 
equus olfecit, mula calcem reiecit et crus agasoni 
fregit: consulebatur, possetne cum domino mulae agi, 
quod ea pauperiem fecisset. respondi posse. 

Fortasse "^respondit^ scribendum est. nam Dorotheus 
in scbol. ad Basil. 60, 2, 5 scripsit: 7]Qcorrid'7j Zbq^io^ . . 
7,cd aTceTiQLvato. 

JDe positis. 

139. D. 9, 3, 5, 12. Ulpianus libro vicesimo tertio 
ad edictum (P. 694). . . cum pictor in pergula clipeum 
vel tabulam expositam habuisset eaque excidisset et 
transeunti damni quid dedisset^ Servius respondit ad 
exemplum huius actionis (sc. de positis propositae) dari 
oportere actionem: hanc enim non competere palam 
esse[^ quia neque in suggrunda neque in protecto ta- 
bula fuerat posita]. 

cf. edictum perpetuum praetoris urbani (Dig. 9, 3, 1 pr. 
et 5, 6): \ . in eum locum, quo vulgo iter fiet vel ia 
quo consistetur, deieetum . . quid erit, in eum qui ibi 
habit^verit, in duplum iudicium dabo . f 

^Ne quis in suggrunda protectove supra eum locum 
quo vulgo iter fiet inve quo consistetur id positum habeat, 
cuius casus nocere cui possit.' 

140. Ibid. (P. 694). Idem servandum respondit et 
si amphora ex reticulo suspensa decidisset et damni 
dedisset[; quia et legitima et honoraria actio deficit]. 

cf. Marquardt YII p. 442. Servii responsum ius 
videtur condidisse. cf. D. 44, 7, 5, 5 ^is qui ea parte qua 
volgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, 
quod potest, si ceciderit, alicui nocere'. 

14* 



212 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SEHIES PRIMA 



De repetitionibus, 

141. D. 12^ 6, 36. Paulus libro quinto epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 69). Servus cuiusdam insciente 
domino magidem commodavit: is cui commodaverat 
pignori eam posuit et fugit: qui accepit non aliter se 
redditurum aiebat, quam si pecuniam accepisset. ac- 
cepit a servulo et reddidit magidem: quaesitum est, an 
pecunia ab eo repeti possit. respondit, si is qui pignori 
accepisset magidem alienam sci<(sse)>t apud se pignori 
deponi, furti eum se obligasse ideoque, si pecuniam a 
servulo accepisset redimendi furti causa, posse repeti: 
sed si nescisset alienam apud se deponi, non esse furem, 
item, si pecunia eius nomine, a quo pignus acceperat, 
a servo ei soluta esset, non posse ab eo repeti. 

Be iudice et arhitro. 

142. D. 5, 1; 80. Pomponius libro secundo ad 
Sabinum (P. 392). Si in iudicis nomine praenomine 
erratum est^ Servius respondit, si ex conventione liti- 
gatorum is iudex addictus esset, eum esse iudicem, de 
quo litigatores sensissent. 

143. D. 42, 1, 62. Alfenus Varus libro sexto Di- 
gestorum a Paulo epitomatorum (P. 72). Cum quaere- 
batur, iudex, si perperam iudicasset^ an posset eodem 
die iterum iudicare, respondit non posse. 

144. D. 44, 7, 23. Idem (Africanus) libro septimo 
Quaestionum (P. 75), . . si arbiter ex compromisso 
pecuniam certo die dare iusserit neque per eum, qui dare 
iussus sit, steterit, non committi poenam respondit 
<(Iulianus?)>: adeo ut et illud Servius existimaverit, 
si quando dies, qua pecunia daretur, sententia arbitri 
compreliensa non esset, modicum spatium datum videri. 

Be in integrum restitutione. 

145. D. 4, 6, 42. Alfenus libro quinto Digesto- 
rum (P. 22). Non vere dicitur rei publicae causa abesse 
eum, qui sui privati negotii causa in legatione est. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



213 



J)e piiblicanis. 

146. D.50, 16, 203. Idem (Alfenus) libro septimo 
Digestorum (P. 29). In lege censoria portus Siciliae 
ita scriptum erat: ^servos, quos domum quis ducet suo 
usu, pro is portorium ne dato'. quaerebatur, si quis 
a Sicilia servos Romam mitteret fundi instruendi causa, 
utrum pro his hominibus portorium dare deberet nec 
ne. respondit duas esse in hac scriptura quaestiones, 
primam, quid esset Momum ducere^, alteram, quid 
esset "^suo usu ducere^ igitur quaeri soleret, utrum, 
ubi quisque habitaret sive in provincia sive in Italia, 
an dumtaxat in sua cuiusque patria domus esse recte 
dicetur. sed de ea re constitutum esse eam domum 
unicuique nostrum debere existimari, ubi quisque sedes 
et tabulas haberet suarumque rerum constitutionem 
fecisset. quid autem esset ^usu suo', magnam habuisse 
dubitationem. et <^penu sui usus causa parata^^ magis 
placere, quod victus sui causa paratum est, tantum 
contineri. itemque de servis eadem ratione quaeri, qui 
eorum usus sui causa parati essent? utrum dispensa- 
tores, insularii, vilici, atrienses, textores <^tantum^ an^ 
operarii quoque rustici, qui agrorum colendorum causa 
haberentur, ex quibus agris pater familias fructus 
caperet, quibus se toleraret (se suosque aleret?), omnes 
denique servos, quos quisque emisset, ut ipse haberet 
atque eis ad aliquam rem uteretur neque ideo emis- 
set, ut venderet? et sibi videri eos demum usus sui 
causa patrem familias habere, qui ad eius corpus 
tuendum atque ipsius. cultum praepositi destinatique 
essent, quo in genere [ijunctores, cubicularii, coci, 
ministratores atque alii, qui ad eiusmodi usum parati 
essent, numeraretur. 

Alfeni orationem a Triboniano mutatam et inter- 
polatam esse existimo. primum iam verba Me ea con- 
stitutum esse' dubia movent, et quae sequuntur ^cum 

1 ex Mommseni coniectura adiectum. 



214 VI. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



domum unicuique nostrum debere existimari, ubi quis- 
que . . suarum . . rerum constitutionem fecisset' 
aperte interpolatorem produnt. ante oculos habuit sine 
dubio imperatoris Diocletiani illa verba (C. 10, 40, 7): 
^ubi quis . . rerum suarum . . . summam constituit', quae 
corrupit. itaque etiam verba '^(ubi quisque) sedes et 
tabulas haberet' paraphrasim esse iudico ^laris^, qui apud 
Diocletianum reperitur C^ubi quis larem . . constituit'), 
atque etiam ab antiquis iuris consultis nominari debuit. 
Diocletiani verba: *^unde rursus non sit discessurus, si 
nihil avocet, unde cum profectus sit, peregrinari videtur, 
quo si rediit, peregrinari iam destitit' optime illustrantur 
eis quae Preller rom. Mythol. II, 108 de laribus ait: 
„Jedes Fest trifft sie mit ... die Feier der gliicklichen 
Riickkehr eines Familiengliedes . . . von der Reise oder 
aus der gefahrvollen See oder aus dem Kriege . . ! 

Ut ad Alfenum revertamur, etiam duae illae quaestiones 
in Servii responso seiunctae (priorem quid esset ^domum 
ducere', alteram quid esset ^suo usu ducere^) male tracta- 
tae sunt. verba "^igitur quaeri soleret' alia in memo- 
riam revocant (D. 44, 7, 20): ^servus non in omnibus rebus 
sine poena domino dicto audiens esse solet', quae itidem 
a Triboniano mutata esse puto: in utroque enim loco pro 
^solere' potius Mebere' scriptum fuisse iudico. accedit 
soloecismus "^soleret^ quod debuit esse '^solere', uti iam 
Haloander correxit. Micetur' pro Micatur' et "^unicuique' 
pro ^unius cuiusque' vix Alfeni sunt. Servii explicationem 
a Triboniano deletam eiusque loco sua verba substituta 
esse apparet: ^sed de ea re constitutum esse eam domum 
unicuique nostrum debere existimari, ubi quisque sedes 
et tabulas haberet suarumque rerum constitutionem fe- 
cisset'. quae Alfenus Servium respondisse tradidit, for- 
tasse ea sunt, quae in Diocletiani constitutione servata 
sunt, ut Alfenum sic fere scripsisse conicere liceat: ^igitur 
quaeri debere: utrum . . dicetur. sed domum eam esse 
debere existimari, ubi quis larem rerumque suarum sum- 
mam constituit . . ! 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



215 



Ea quo(][ue quae de secunda quaestione Servius expli- 
cavit, maximam partem deleta sunt. "^quid autem esset »usu 
suo«, magnam habuisse dabitationem', Alfenus scribere 
non potuit, sed, si omnino eius verba sunt, potius scri- 
bere debuit ^magnam habere dubitationem^. etiam ^magis 
placet' Pauli esse iudico. cf. D. 32, 60 ^sic mihi placet'. 
quae Alfenus scripserit, verba docent quae postea leguntur 
^et sibi videri eos demum^ et q. s. Servium ex analogia 
rem decidisse apparet, ita ut quae de penu sui usus 
causa parata dici oporteret, ad servos in usum suum do- 
mum ductos transferret. at ne reliqua quidem integra sunt. 
^unctores' in memoriam revocant, Servium unguentum pe- 
noris esse existimare (D. 33, 9, 3, 10). comparanda sunt et 
quae Servius (Gell. 4, 1, 17) de iis rebus exponit quae 
^longae usionis causa contrahuntur et reconduntur', et 
quae Alfenus (D. 32, 60, 2) de eis, quae paterfamilias 
Vendere solitus' est. erant enim tunc in Italia, qui agros 
non ut se suosque alerent, sed ut fructus venderent, cole- 
bant. ii servi quibus ad hoc opus utebantur, re vera non 
'^suo usu' parati erant. cf. Sabini verba a Gellio 4, 1, 23 
relata ^promercalia et usuaria' et CIL. YI, 2, 1143 n. 8594: 
^quidquid usuarium invehitur, ansarium non debet'. 

147. D. 18, 1, 80, 2. LabeQ libro quinto poste- 
riorum a lavoleno epitomatorum (P. 208). Silva caedua 
in quinquennium venierat: quaerebatur, cum glans deci- 
disse£^, utrius esset. scio Servium respondisse, primum 
sequendam esse quod appareret actum esse: quod si 
in obscuro esset, quaecumque glans ex his arboribus 
quae caesae non essent cecidisset, venditoris esse, eam 
autem, quae in arboribus fuisset eo tempore cum haec 
caederentur, emptoris. 

cf. lex Ursonensis LXXXII: qui agri quaeque silvae 
quaeque aedificia colonis coloniae Genetivae luliae, quibus 
publice utantur, data adtributa erunt, ne quis eos agros 
neve eas silvas vendito neve locato longius quam in quin- 
quennium. 

cf, supra Me silva locata' 116. 117. 



216 VI. OCTAVl SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



148. D. 39, 4, 15. Alfenus Varus libro septimo 
Digestorum (P. 28). Caesar cum insulae Cretae cotorias 
locaret, legem ita dixerat: ^ne quis praeter redemptorem 
post idus Martias cotem ex insula Creta fodito neve 
eximito neve aveMto'\ cuiusdam navis onusta cotibus 
ante idus Martias ex portu Cretae profecta vento re- 
lata in portum erat, deinde iterum post idus Martias 
profecta erat. consalebatur, num contra legem post 
idus Martias ex insula Creta cotes exisse viderentur. 
respondit, tametsi portus quoque, qui insulae essent^ 
omnes eius insulae esse viderentur, tamen eum, qui 
ante idus Martias profectus ex portu esset et relatus 
tempestate in insulam^ esset, si inde exisset non videri 
contra legem fecisse, propterea quod iam initio evectae 
cotes viderentur, cum et ex portu navis profecta esset. 

Be iudiciis puUicis. 

149. D. 44, 7, 20. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum (P. 9). Servum non in omnibus rebus sine poena 
domino dicto audienfem esse delerey sicuti si dominus 
hominem occidere aut furtum alicui facere servum 
iussisset. quare quamvis domini iussu servus pirati- 
cam fecisset, iudicium in eum post libertatem reddi 
oporter^. et quodcumque vi fecisset, quae vis a male- 
ficio non abesset, ita oportere poenas eum pendere. 
sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata esset 
aut aliqua vis iuris retinendi causa facta esset et ab 
his rebus facinus abesset, tum non convenir^? praeto- 
rem, quod servus iussu domini fecisset, de ea re in 
liberum iudicium dare. 

Alfeni oratio a Triboniano mutata est. hodie enim 
sic legitur: "^servus . . audiens esse solet . . reddi opor- 
te^ . . ita oporte^ . . non conveni^ . cf. D. 21, 1, 19pr. (Ulp.): 
^ea quae ad nudam laudem servi pertinent, veluti si dixe- 

1 FJ. avellito. emendavit P. Titlioeii'. 

2 Fl. in insulain deductus. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 217 



rit . . dicto audientem'. D. 21, 1, 21 (Ulp.): "^ne . . iussu 
eius (emptoris) furtum sive damnum cui daium sit'. 

Eixae primum apud Servium et Alfenum mentio fit, 
quorum uterque hac de re sententiam dixit. D. 9, 2, 52, 1. 
postea Labeo definivit, quid inter ^rixam' et Hurbam' 
interesset. D. 47, 8, 4, 3. 

De capitis deminutione. 

150? D. 48, 22, 3. Alfenus libro primo epitoma- 
rum (P. 33). Eum, qui civitatem amitteret, nihil aliud 
iuris adimere liberis, nisi quod ab ipso perventurum 
esset ad eos, si intestatus in civitate moreretur [hoc 
est hereditatem eius et libertos et si quid aliud in hoc 
genere repperiri potest]; quae vero non a patre, sed 
a genere, a civitate, a rerum natura tribuerentur, ea 
manere eis incolumia. itaque et fratres fratribus fore 
legitimos heredes et adgnatorum tutelas et hereditates 
liabituros: non enim haec patrem, sed maiores eius 
eis dedisse. 

An Servii responsum subsit^ in dubio relinquitur. 
cf. Gai. 1, 161: minor sive media est capitis deminutio, 
cum civitas amittitur, libertas retinetur; quod accidit ei 
cui aqua et igni interdictum est. 163. . . capitis demi- 
nutionibus ius agnationis corrumpitur. 

III. Actiones Servianae. 

Actiones duas Servianas, et bonorum possessoris et 
pigneraticii creditoris, a Servio Sulpicio originem duxisse 
mea quidem sententia nihil impedit quominus putemus, 
quamquam Dernburg Pfandrecht I, 61 sqq. aliter sentit. 
quae de his actionibus traduntur, haec fere sunt. 

1. Gai. 4, 34sq. Habemus adhuc alterius generis 
fictiones in quibusdam formulis, veluti cum is qui ex 
edicto bonorum possessionem petiit, ficto se herede 
agit. cum enim praetorio iure, non legitimo succedat 



218 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



in locum defancti, non habet directas actiones, et neque 
id quod defuncti fuit, potest intendere ^suum esse', 
neque id quod ei debebatur, potest intendere <(dari)> 
sibi oportere'; itaque ficto se herede intendit velut 
hoc modo: '^iudex esto. si A. Agerius (id est ipse 
actor) L. Titio lieres esset, tum <(si eum)> fundum de 
quo agitur ex iure Quiritium eius esse oporteret . 
similiter et bonorum emptor ficto se herede agit . . . 
species actionis qua ficto se lierede bonorum emptor 
agit, Serviana <(vocatur)>. 

2. I. de act. 4, 6, 7. Serviana .. ex ipsius prae- 
toris iuris dictione substantiam capit. Serviana autem 
experitur quis de rebus coloni, quae pignoris iure pro 
mercedibus fundi ei tenentur. 

Ad exemplum huius Servianae actionis ^quasi Ser- 
viana' postea introducta est, quae et hjpothecaria nomi- 
natur. hypothecae vero ante Hadrianum nusquam apud 
iuris consultos Romanos mentio fit: neque Q. Mucius neque 
Servius neque Alfenus neque Labeo neque Sabinus neque 
Cassius neque Proculus neque Celsus ^hypothecam' nominat. 
primum hjpothecae nomen invenitur apud Gaium, qui 
^ad edictum provinciale' amplos commentarios composuit 
(P. 53—388), itemque primus Me formula hypothecaria' 
librum singularem composuit (P. 399 — 403). 

Idem Gaius primus libro nono ad edictum provin- 
ciale (D. 16, 1, 5 P. 229) ^quasi Servianam quae et 
hj^pothecaria vocatur' nominat. secuti sunt Papinianus 
(D. 20, 1, 1: ^utili Serviana^), imperator Gordianus in 
rescripto ad Aristonem dato (C. 8, 9, 1: ^Serviana actione 
vel quae ad exemplum eius instituitur, utilis') et lusti- 
nianus (L de act. 4, 6, 7pr. : ^item Serviana et quasi 
Serviana quae etiam hypothecaria vocatur'). 

Certe ne Serviana quidem actio ante Hadrianum nomi- 
natur: demum cum lulianus edictum componeret, singulis 
actionibus certa nomina data esse videntur. qui Servianam 
actionem nominant, hi fere sunt: lulianus Digestorum 
libro nono (D. 13, 7, 8 P. 175) et libro quadragesimo 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



219 



quarto (D. 43, 33, 1 P. 276), Pomponius, quem luliani 
Digestis usum esse constat (Krueger p. 175), tam libris 
ad edictum (D. 44, 4, 4, 29 P. 163) quam libro vicesimo 
septimo ad Sabinum (D. 21, 1, 34 P. 733), Gaius libro 
octavo ad edictum provinciale (D. 20, 6, 2 P. 212), 
Africanus libro quarto Quaestionum (D. 16, 1, 17 P. 24), 
Papinianus libro vicesimo Quaestionum (D. 20, 1, 3 P. 300), 
Paulus in libris ad edictum, nimirum libro septimo 
(D. 3, 3, 42 P. 167), decimo nono (D. 20, 1, 18 P. 296), 
vicesimo tertio (D. 10, 2, 29 P. 391) et quadragesimo octavo 
(D. 20, 1, 7 P. 769), Ulpianus aeque in libris ad edictum, 
nimirum libro vicesimo tertio (D. 20, 6, 4 P. 1637), vice- 
simo quarto (D. 10, 4, 3, 3 P. 719) et septuagesimo sexto 
(D. 44, 4, 4, 30 P. 1681), Gordianus a. 238 (C. 8, 9, l), 
Diocletianus et Maximinianus a. 294 (C. 4, 10, 14) et 
anno incerto (C. 4, 32, 19). 

Tribonianus, cum Digesta componeret, veterum dicta 
de Salviano interdicto et de Serviana actione nonnun- 
quam mutavit, ita quidem, ut aut actionum nomina inter 
se commutaret aut de Serviano iudicio nonnulla adderet. 
illud fecit in luliani Digestorum libro quadragesimo quarto 
P. 676, ubi loco verborum ^Serviana utentur' haec sub- 
stituit: ^Salviano interdicto recte experientur' et in Ulpiani 
libro septuagesimo tertio ad edictum P. 1632, ubi pro 
^Salvian/)' scripsit ^Servianae', hoc fecit in Ulpiani eodem 
libro P. 1629, in quo verba adiecit ^et erit . . descenden- 
dum ad Servianum iudicium'. 

Ad Servium Sulpicium vel haec respiciunt: primum 
ficticiam illam bonorum possessoris actionem post Euti- 
lianam introductam esse ex Gaii 4, 35 verbis licet con- 
cludere. deinde Gaius, quo loco actionem ^Servianam 
vocari' ait, ad Servium Sulpicium, quem in prioribus libris 
non raro laudat (l, 188. 2, 244. 3, 149. 156. 179. 183) 
respicere videtur: si Servianam actionem alium Servium, 
non Sulpicium proposuisse coniciamus, Gaius id indicare 
debuit. denique Servium de colonis et de fundi mercede 
etiam alias constituisse legimus. 



220 VI. OCTAVI SAEC. lURTS CONSULT. SERIES PRIMA 



Quod Servius Sulpicius urbani praetoris officio func- 
tus non est, minime obstat, cum eximiae auctoritatis iuris 
consulto variis modis iura condere liceret. 

lY. Reprehensa Scaevolae capita. 

Hunc libri titulum fuisse, ex Gellii verbis (4, 1, 20) 
pro certo statui nequit. Paulus "^notata Mucii' nominat. 
Servium ad iuris civilis tantum Q. Mucii libros, non ad 
librum oqcov notas scripsisse, nulla idonea ratione putant. 
Servii liber comparandus est non tam commentariis , qui 
ad priorum iuris consultorum libros conscripti sunt, quam 
potius libris, qui ad aliorum scripta notas addiderunt, 
quales sub principibus scripserunt Titius Aristo ad Cassii 
iuris civilis libros et Marcellus ad Pomponii librum 
singularem Regularum. hoc ergo librorum genus Servius 
novavit. 

Z>e legatis. 

1. Gell. 4, 1, 17. — Quintum Scaevolam ad demon- 
strandum penum his verbis usum audio. "^penus est', 
inquit, ^quod esculentum aut posculentum est . . <(sed 
improbasse haec Ser. Sulpicium, qui ^at non omne\ 
inquit, \uod esus potusque eausa paratum est^y^ ut 
Mucius ait, penus videri dehet. nam quae ad edendum 
hihendumque in dies singidos prandii aut cenae causa 
parantur, penus non sunt, sed ea potius^ quae huiusce 
generis longae usionis gratia contrahuntur et recondun- 
tur, ex eo quod non in promptu, <(sedy intus et penitus 
haheantur^ penus dicta sunt\ 

2. D. 33, 9, 3, 6. Ulpianus libro vicesimo secundo 
ad Sabinum (P. 2641). — sed quod diximus "^usus sui 
gratia paratum' accipiendum erit et amicorum eius 
et clientium et universorum, quos circa se habet^ non 
etiam eius familiae, quam neque circa se neque circa 
suos habet[, puta si qui sunt in villis deputati], quos 

1 Mommsen syiiib. Beihm.-HoTlweg, ohl. p. 91. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 221 



Quintus Mucius sic definiebat, ut eorum cibaria con- 
tineri (penu legata) putet, qui opus non facerent; sed 
materiam praebuit Servio notandi, ut textorum et 
textricum cibaria diceret contineri. 

3. Gell. 4, 1, 20. — . . . de penu adscribendum 
lioc etiam putavi, Servium Sulpicium in reprehensis 
Scaevolae capitibus scripsisse, Cato Aelio placuisse, non 
quae esui et potui forent, sed tus quoque et cereos in 
penu esse, quod eius familiae^ causa comparatum. 

4. D. 33^ 9, 3, 10. Ulpianus libro vicesimo secundo 
ad Sabinum (P. 2641). Servius apud Melam et un- 
guentum et chartas epistulares penoris esse scribit. 

Haec quoque sententia huic libro bona ratione adscribi 
potest: nam de ea re vel apud posteros disputatum fuisse 
Ulpiani verba docent, quae sequuntur: ^et est verius haec 
quoque contineri'. 

5. D. 32, 39, 1. Labeo libro secundo posteriorum 
a lavoleno epitomatorum (P. 171). Cum ita legatum 
esset, ut Titia uxor mea tantandem partem habeat 
(capiat?) quantulam unus heres, si non aequales partes 
essent heredum; Quintus Mucius^ et Gallus putabant 
maximam partem legatam esse, quia in maiore minor 
quoque inesset, Servius Ofilius minimam, quia cum 
heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, 
quam partem daret. 

6. D. 40, 7j 39 pr. lavolenus libro quarto ex 
posterioribus Labeonis (P. 196). ^Stichum Attio do 
lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto'. 
. . . eum . . statuliberum esse Quintus Mucius Gallus . . . 
putant, Servius Ofilius non esse. 

De tutelis, 

7. Gai. I, 188 . . . quidam quinque genera (tute- 
larum) esse dixerunt, ut Q. Mucius, alii tria, ut Ser. 
Sulpicius. 

1 C. ferme rei. 



222 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



JDe partis appellatione, 

8. D. 50, 16, 25, 1. Paulus libro vicensimo primo 
ad edictum (P. 339^). Quintus Mucius ait partis ap- 
pellatione rem pro indiviso significari: nam quod pro 
diviso nostrum sit, id non partem, sed totum esse. 
Servius non ineleganter partis appellatione utrumque 
significari. 

De societate. 

8^ Gai. III^ 149. Magna autem quaestio fuit, an 
ita coiri possit societas, ut quis maiorem partem lu- 
cretur, minorem damni praestet. quod Q. Mucius 
<(contra naturam societatis esse existimavit. sed Ser. 
Sulpicius)> . . . adeo ita coiri posse societatem existi- 
mavit, ut dixerit, illo quoque modo coiri posse, ut 
quis nihil omnino damni praestet, sed lucri partem 
capiat, si modo opera eius tam pretiosa videatur, ut 
aequum sit eum cum hac pactione in societatem admitti. 

8^. D. 17, 2, 30. Paulus libro sexto ad Sabinum 
(P. 1732). Mucius libro quarto decimo scribit, non 
posse societatem coiri, ut aliam damni, aliam lucri 
partem socius ferat. Servius in notatis Mucii ait, 
nec posse societatem ita contrahi, <(ut nuUam omnino 
vel damni vel lucri partem socius ferat)>: neque enim 
lucrum intelligitur, nisi omni damno deducto, neque 
damnum^ nisi omni lucro deducto. sed potest coiri 
societas ita, ut eius lucri, quod reliquum in societate 
sit, omni damno deducto, pars alia feratur, et eius 
damni, quod similiter relinquatur, pars alia capiatur. 

Locum corruptum non sanat, qui cum Mommseno 
verba illa '^non posse soeietatem coiri' potius *^non probe 
societatem coiri^ legit. nam ^ita contrahi' aeque vocem 
^ut' videtur flagitare, atque postea legimus: "^sed potest 
coiri societas ita ut' et q. s. 

8^ J. 3, 25, 2. de illa sane conventione quaesitum 
est, si Titius et Seius inter se pacti sunt, ut ad 
Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia, ad 



8. SERVIUS SULPICIUS EUFUS 223 



Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata debet 
haberi conventio. Quintus Mucius contra naturam 
societatis talem pactionem esse existimavit et ob id 
non esse ratam habendam. Servius Sulpicius, cuius 
sententia praevalait, contra sentit, quia saepe quo- 
rundam ita pretiosa est opera in societate, ut eos 
iustum sit meliore condicione in societatem admitti. . . 
et adeo contra Quinti Mucii sententiam optinuit, ut 
illud quoque constiterit posse convenire, ut quis 
lucri partem ferat, damno non teneatur, quod et 
ipsum Servius convenienter sibi existimavit, quod 
tamen ita intelligi oportet, ut si in aliqua re lucrum, 
in aliqua damnum allatum sit, compensatione facta 
solum quod superest intellegatur lucri esse. 

8^. D. 17, 2, 29 pr. Ulpianus libro trigesimo ad 
Sabinum (P. 2742). si vero placuerit, ut quis duas 
partes vel tres babeat, alius unam, an valeat? placet 
valere, si modo aliquid plus contulit societati vel 
pecuniae vel operae vel cuiuscunque alterius rei [causa]. 

9? D. 17, 2, 65, 8. Paulus libro trigensimo se- 
cundo ad edictum (P. 495). Item scriptum est posse 
procuratori quoque meo socium meum renuntiare. 
quod Servius apud Alfenum ita notat: esse in potestate 
domini^ cum procuratori eius renuntiatam est, an velit 
ratam babere renuntiationem. 

Quod ^scriptum est', Servius in Mucii iuris civilis 
libro XIV legisse videtur. itaque in Mucii fragmentis ponere 
debebam. 

De furtis. 

10. Gaius 3, 183. Furtorum autem genera Ser. 
Sulpicius et Masurius Sabinus quatuor esse dixerunt, 
manifestum et nec manifestum, conceptum et oblatum. 

De Q. Mucii sententia v. supra p. 97. 

11. D. 47, 2, 77, 1. Idem (Pomponius) libro tri- 
gesimo octavo ad Quintum Mucium (P. 322). Si quis 
alteri furtum fecerit et id quod subripuit alius ab eo 



224 VL OCTAVl SAEC. lUHIS CONSULT. SERIES PRIMA 



subripuit, cum posteriore fure dominus eius rei furti 
agere potest, fur prior non potest . . . liaec Quintus 
Mucius refert . . . nec utimur Servii sententia qui pu- 
tabat, si rei subreptae dominus nemo exstaret nec 
exstaturus esset, furem liabere furti actionem. 

V. De sacris detestandis libri. 

Cum praeter librorum titulum nihil fere servatum sit^ 
argiimentum librorum coniectura tantum assequi possumus. 
verbum Metestatum' Gaius in libro sexto ad XII tabulas 
(D. 50, 16, 238, l) sic explicat: Metestatum est testatione 
denuntiatum' et Ulpianus libro quinquagesimo sexto ad 
edictum (D. 50, 16, 39) scribit: Metestatio est denuntiatio 
facta cum testatione'. ^Detestari verhalt sich zu testari 
wie demere zu emere, deicere zu iacere, heisst also vor 
Zeugen von sich abthun' Mommsen Staatsrecht III, 1 
p. 29 n. 1. de re vir doctissimus haec addit: "^Die sacro- 
rum detestatio v^ird bei Gellius 15, 27 neben dem Testa- 
ment aufgefiihrt als gleichfalls in comitiis calatis vollzogen; 
und da die unter Leitung des Pontifex abgehaltenen 
Comitien technisch calata heissen, so kann hier nichts 
anderes gemeint sein als die bei den Pontificalcomitien 
immer zunachst in das Auge gefasste Adrogation. Dazu 
stimmt Servius zur Aen. 2, 156: consuetudo apud anti- 
quos fuit, ut qui in familiam vel gentem transiret, prius 
se abdicaret ab ea in qua fuerat et sic ab alia accipere- 
tur. Auch dass die alteren Juristen diese detestatio aus- 
fiihrlich behandelten, passt dazu wohl: Ser. Sulpicius 
schrieb zwei oder mehrere Biicher de sacris detestandis 
(GelL 7, 12)'. cum aliis ergo viris doctis Mommsen sa- 
crorum detestationem cum arrogatione coniunctam esse 
existimat. sacra, de quibus agitur, utrum gentilicia an 
familiaria intelligenda sint, Mommsen non definivit: ple- 
rique viri docti ea sacra gentilicia esse putant. utrum- 
que Karlowa Rechtsgeschichte II p. 97 sq. improbat: sacro- 
rum detestationem neque adrogationis partem fuisse neque 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



225 



a gentiliciis sacris liberasse putat; potius detestationem 
illam proprium negotium fuisse et ad familiaria sacra 
pertinuisse explieat: ^Es spricht nichts dagegen, dass nacli 
gutheissendem Dekret der Pontifices der zu Adoptierende 
durch den Akt der Arrogation selbst, ohne eine besondere 
Lossagung, aus der bisherigen gens bezw. der Teilnahme 
an deren sacra aiisschied und in die neue gens iibertrat. 
Was aber die sacra familiaria angeht, so klebten sie an 
der sachlichen familia, sie trafen den, welcher Subject 
dieser familia wurde'. . . ^Diesen verschiedenen Spuren 
nach war die sacrorum detestatio ein selbstandiger Akt, 
wodurch ein romischer Biirger sich, bezw. seine familia, 
von den darauf haftenden sacra freimachen und dieselben 
(vermutlich fiir eine Vergiitung) durch eine feierliche . . . 
Erklarung auf einen andern tibertragen konnte'. ad con- 
firmandam hanc sententiam respicere iubet et Ciceronis 
verba (or. 42, 144): '^an quibus verbis sacrorum alienatio 
fiat, docere honestum est, ut est' et coemptionem sacrorum 
interimeudorum gratia factam. 

Alii denique sacrorum detestationem in transitione 
ad plebem locum habuisse putant, quam opinionem olim 
etiam Mommsen secutus est; hodie vir doctissimus I. c. 
detestationem cum in transitione tum inprimis in adroga- 
tione adhibitam esse docet. 

Liber n. 

Gell. 7, 12 § 1. Servius Salpicius iureconsultus . . . 
in libro de sacris detestandis secundo, qua ratione 
adductus Hestaoientum' verbum esse duplex scripserit, 
non reperio. nam compositum esse dixit a mentis 
contestatione. 

cf. UIp. fr. 20, 1 Hestamentum est mentis nostrae 
iusta contestatio . Labeo D. 28, 1, 2 ^in eo qui testa- 
tur, eius temporis quo testamentum facit, integritas mentis 
. . exigenda est\ lavolenus D. 35, 1, 40, 3 ^ego puto 
secundum mentem testatoris . . spectandum esse'. 

lurispr. antehadr. rell, ed. Bremer. 15 



226 VI. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



VI. De dotibus liber. 

Gellius 4, 3, 2. 4, 4 Servii Sulpicii librum "^quem com- 
posuit de dotibus' vel ^quem scripsit de dotibus' laudat 
et Neratius D. 12, 4, 8 ait: ^Servius in libro de dotibus 
scribit'. in memoriam revocandi sunt et Atellanarum 
tituli ^Dotalis' et '^Dotata' (Ribbeck Scaenicorum Rom. 
poesis fragm. II^ p. 231 sq.) et M. Catonis orationes quas 
babuit de dote (Gell. 10, 23) et cum Yoconiam legem 
suadebat (Gell. 17, 6). post Servium scripserunt Neratius 
Priscus de nuptiis (Gell. 4, 4), Gaius, ut videtur, de do- 
tibus (index enim auctorum 20, 12 "^dotalicion ^l§Xlov ev^ 
nominat), Paulus de dotis repetitione (D. 50, 17, 68 P. 81), 
Ulpianus de sponsalibus (D. 23, 1, 2, 12 P. 2993—94), 
Modestinus de differentia dotis (P. 1) et de ritu nuptiarum 
(P. 347). quos iuris consultos Servii libro usos esse veri- 
simile est. Neratius Priscus certe non modo in libro quem 
de nuptiis composuit, eo libro usus est (Gell. 4, 4, 3, 4: 
^hoc . . . dicit Servius . . . haec eadem Neratius scripsit . . 
sed etiam in Membranarum libro secundo (D. 12, 4, 8). 
posteriores iuris consulti potius Neratii quam Servii libro 
usi esse putandi sunt. 

Servius ipse fortasse Yarronis auxilio usus est: Yarra 
enim libro sexto de lingua Latina de sponsalibus dixit 
(Bruns II p. 58 sq.). de commercio epistolarum inter eos 
frequentato supra p. 140 vidimus. 

De sponsalibus. 
1. Gell. 4, 4. Sponsalia in ea parte Italiae, quae 
Latium appellatur, lioc more atque iure solita fieri 
scripsit Servius Sulpicius in libro, quem <(in>scripsit 
de dotibus: ^Qui uxorem\ inquit, ^ducturus erat, ab eo, 
unde ducenda eraty stipulabatur , eam in matrimonium 
^datum iri; qui daturus erat^ id eidem spondebat item 
qui uxorem daturus erat, ab co, cui eam daturus eraty 
stipiddbatur j eam in matrimoniumy^ ductum iri^ qui 

1 supplevit Mommsen in Symh. JBethmanno -Hollwegio ohlaL 
p. 98, 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



227 



dticturus eraty id eidem spondehat. is contractus stipu- 
laiionum sponsionumque dicehatur sponsalia. tunc quae 
promissa erat, sponsa appellahatur, qui spoponderat duc- 
turam, sponsus. sed si post eas stipidationis uxor non 
dahatur aut non ducehatur, qui stipulahatur ^ ex sponsu 
agehat iudices cognoscehant. iudeXy quamohrem data 
acceptave non esset uxor, quaerehat. si nihil iustae 
causae videhatur, litem pecunia aestimahat, quantique 
interfuerat eam uxorem dari aut accipi, eum qui spo- 
ponderat <^eiy qui stipulatus erat, condemnahat\ hoc ius 
sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus, 
quo civitas universo Latio lege lulia data est. 

Cf. D. 23, 1, 2. Ulpianus libro singulari de sponsalibus. 
(P. 2993.) Sponsalia autem dicta sunt a spondendo: nam 
moris fuit veteribus stipulari et spondere sibi uxores futu- 
ras. D. 23, 1, 11. lulianus libro sexto decimo Digestorum. 
(P. 268) ... sicut nuptiis, ita sponsalibus filiam familias 
consentire oportet. D. 23, 1, 12. Ulpianus 1. c. (P. 2994). 
sed quae patris voluntati non repugnat, consentire intelligi- 
tur. tunc autem solum dissentiendi a patre licentia filiae 
conceditur, si indignum moribus vel turpem sponsum ei 
pater eligat. 

2. p. 38, 10, 8. Pomponius libro primo enchiridii 
(P. 174). Servius . . dicebat socri et socrus et generi 
et nurus appellationem etiam ex sponsalibus adquiri. 

De dotis repetitione. 

3. D. 12, 4, 8. Neratius libro secundo Membra- 
narum (P. 11). ... Servius in libro de dotibus scribit, 
si inter eas personas, quarum altera nondum iustam 
aetatem habeat, nuptiae factae sint, quod dotis nomine 
interim datum sit, repeti posse. 

De rei uxoriae caittionihus. 

4. Gell. 4, 3 § 2. Servius . . . Sulpicius in libro, 
quem composuit de dotibus, tum primum cautioues 

15* 



228 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius 
Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, 
divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis 
vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingen- 
tesimo vicesimo tertio M. Atilio R Valerio consulibus. 
atque is Carvilius traditur uxorem, quam dimisit, 
egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia 
habuisse, sed iurisiurandi religionem animo atque amori 
praevertisse, quod iurare a censoribus coactus erat, 
uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum. 

VII. Ad leges duodecim tabularum libri. 

Ante Servium ad XII tabulas scripserunt Sextus 
Aelius (supra p. 15), L. Acilius vel Atilius (p. 18), 
L. Valerias (p. 131) et fortasse L. Aelius Stilo Praeco- 
ninus grammaticus (Schoell p. 26 sq.). 

^Ex Servii Sulpicii Ruii . . centum octoginta libris 
etiam XII tabularum interpretationem fuisse magis quam 
quinque glossae sub eius nomine apud Festum citatae 
Gai quaedam verba indicant ex libro V ad legem XII tabu- 
larum in Digesta 50, 16, 237 recepta wduobus negativis 
verbis quasi permittit lex magis quam prohibuit; idque 
etiam Servius animadvertit« . quae mentio magni sane 
momenti est, cum Gaius non ipsa lege, sed commentariis 
prioribus usus sit' Schoell p. 34. 

Post Servium ad XII tabulas scripserunt M. Antistius 
Labeo (P. 1—3) et Gaius (P. 418—445). cf. Krueger p. 143 
et 183. sicut Gaium Servii libris usum esse vidimus, 
ita et Labeo iisdem fortasse libris usus est: nam eorum 
fragmentorum quae sine operis titulo feruntur, nonnulla, in 
quibus Servius laudatur, ad XII tabularum libros referre 
licet, inprimis P. 328. 390. 393. 

Servii librorum fragmentis XII tabularum verba, qua- 
tenus servata sunt, anteposui. cum legum fragmenta in 
Brunsii fontibus nonnulla aliis numeris significentur quam 
in Schoellii collectione, utriusque numeros indicavi. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 229 



[I, 2. Sl CALVITUR PEDEMVE STRUIT, MANUM ENDO lACITo] 

1. Fest. p. 210. — ^Pedem struit' in XII signi- 
fieat ^fugit^, ut ait Ser. Sulpicius. 

[I, 5. NeX . . . FORTI SANATI . . .] 

2. Pest. p. 321. — Sanates dicti sunt ... -(Sanates 
quasi sana)ti appella<(ti, id est sanatae mentis: Sei.y 
Sulpicius . . . et Opiliu<^s . . . ita existimant)^ dici in- 
ferio<(ris superiorisque loci populos,)^ ut Tiburte<(s 
supra Romam, aliosque qui cum> populo Tibur<(ti con- 
venerant in agro) Tiburti iide<(mque ad se maritimos 
quosdam iufe^riorisque loc<(i populos perduxerant . .)>. 

[V, 1-6] 

3. D, 26, 1, 1 pr, Paulus libro trigesimo octavo 
ad edictum (P. 556). Tutela est, ut Servius defiuit, 
vis ac potestas in capite libro ad tuendum eum, qui 
propter aetatem <^vel sexum)> sua sponte se defendere 
nequit, iure civili data ac permissa. 

[YI, 6 et XII, 3 Br. 4 Sch.] 

4. Fest. p. 376. — Vindiciae appellantur res eae^ de 
quibus controversia est. . . . at Ser. Sulpicius <(nomine 
et^iam smgulariter formato vindiciam esse ait <(eam rem)>, 
qua de re controversia est, ab eo quod vindicatur . . . ^ 

1 Quae sequuntur verha: et in XII ^si vindiciam falsam 
tulit, si velit is . . tor arbitros tres dato, eorum arbitrio . . 
fructus duplionedamnum decidito quae Lenel 96 recepit, 
Servii non esse videntur. 

[VIII, 5. 10. 14 Br. 9. 13 Scli.] 

5. Fest. p. 322. — Sarcito in XII Ser. Sulpicius 
ait significare damnum solvito, praestato. 

[VIII, 6. 10 Br. 5. 9 Sch.] 

6. Fest. p. 174, 2. — <Noxia,> ut Ser. Sulpicius 
Eu<(fus ait, damnum significat>. 



230 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



7. D. 9, 1, 1, 3. 4. Ulpianus libro octavo decimo 
ad edictum (P. 607). Itaque, ut Servius scribit, tunc 
liaec actio locum habet, cum commota feritate nocuit 
quadrupes^ puta si equus calcitrosus calce percusserit, 
aut bos cornu petere solitus petierit aut mulae propter 
nimiam ferociam <(plaustrum everterint^: [quod si 
propter loci iniquitatem aut propter culpam mulionis, 
aut si plus iusto onerata quadrupes in aliquem onus 
everterit, haec actio cessabit damnique iniuriae agetur.] 

[VIII, 14. 15] 

8. Gai. 3, 183. Furtorum . . genera Servius Sul- 
picius et Masurius Sabinus iiii esse dixerunt, mani- 
festum et nec manifestum, conceptum et oblatum. 

[ad loca incerta] 

9. D. 8, 6, 7. Paulus libro tertio decimo ad Plau- 
tium (P. 1191). Si sic constituta sit aqua, ut vel 
aestate ducatur tantum vel uno mense, quaeritur quem- 
admodum non utendo amittatur, . . . et si alternis annis 
vel mensibus quis aquam habeat, duplicato Mennio^ 
amittitur. si vero alternis diebus aut die toto aut 
tantum nocte^ hiennio^ amittitur, quia una servitus 
est: nam et si alternis horis vel una hora cottidie 
servitutem habeat, Servius scribit perdere eum non 
utendo servitutem, quia id quod habet cottidianum sit. 

1 Trih, constituto tempore. 

2 statuto legibus tempore. 

10. D. 50, 16, 237. Gaius libro quinto ad XII ta- 
bulas (P. 439). — Duobus negativis verbis quasi per- 
mittit lex magis quam prohibuit, idque etiam Servius 
animadvertit. 

VIII. Ad edictum libri duo ad Brutum subscripti. 

Pomponius § 44 haec habet: "^Servius duos libros 
ad Brutum perquam brevissimos ad edictum subscriptos 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 231 



reliquit'. qui librorum titulus fuerit, non satis constat: ego 
Karlowam (Rechtsgeschichte I, 484) secutus sum. Ulpia- 
nus, qui Servii libros laudat (D. 14, 3, 5, l), eosdem ^ad 
Brutum' scriptos nominat (^Servius libro primo ad Brutum 
ait^), sicut Gaius (D. 50, 16, 234, 1) libri nomine non ad- 
dito "^Ofilium ad Atticum' citat (^Ofilius ad Atticum ait'). 

Servius primus omnium ad edictum praetoris com- 
mentarium scripsit. quo tempore eum conposuerit, Ciceronis 
de legibus libri (I, 5, 17) anno 702/52 editi videntur 
indicare, cum aiunt: . . ^non ergo a praetoris edicto, ut 
plerique nunc, . . . hauriendum iuris disciplinam putas^. 

Secuti sunt Servium Aulus Ofilius (P. 2 — 18), An- 
tistius Labeo, qui ad edictum et praetoris urbani et 
peregrini (P. 4 — 191), Masurius Sabinus, qui certe ad 
edictum praetoris urbani libros scripsit (P. l), Plautius, 
ut videtur (P. 1 — 9), Sextus Pedius (P. 1 — 50), Sextus 
Pomponius (P. 1 — 173), Q. Venuleius Saturninus (P, 7), 
Gaius, qui ad edictum et praetoris urbani et provinciale 
libros composuit (P. 8 — 52; 58—388), Paulus(P. 83 — 849), 
Ulpianus (P. 170-1797). 

Cum Ulpianus edictam non minus quam LXXXIII 
libris, Sex. Pedius edictum praetoris et aedilium curu- 
lium non minus quam viginti quinque, Masurius Sabinus 
edictum ^praetoris urbani non minus quam quinque libris 
commentatus sit, Servius idem edictum non pluribus quam 
duobus libris explicavit. Servius vero tantum urbani 
praetoris edictum commentatus esse ideo putandus est, 
quod non ad ^edicta', scilicet duorum praetorum (Gai. 1, 6), 
sed ad ^edictum' scripsisse traditur. notas eum tantum 
ad edictum hic illic adiecisse, non commentarium perpe- 
tuum scripsisse Karlowa I, 487 putat. certe responsorum 
partem in librum eum recepisse existimo. 

In Pauli et Ulpiani commentariis Servium saepius 
laudari vidimus. in ceterorum commentariis Servii nomen 
non reperiri ideo mirum non est, quod et pauca tantum 
fragmenta servata sunt et Tribonianus nomen eius videtur 
delevisse. 



232 VI. OCTAVI SAEC. lUEIS CONSULT. SERIES PEIMA 



Servii nomen invenitur neque in Ofilii neque in Sabini 
neqiie in Pedii neque in Yennleii, sed est in Labeonis, 
Gaii, Pauli, Pomponii fragmentis. Labeo doli mali defini- 
tionem a Servio propositam emendare (P. 34) vel Servii 
sententiam ratione nova adlata confirmare (P. 190, 4) 
conatur vel Servii sententias probat (P. 165. 190, 5). 
Pomponius Servianam actionem nominat (P. 163). Gaius, 
in cuius librorum ad edictum urbanum scriptorum frag- 
mentis Servii nomen non reperitur, in libris ad edic- 
tum provinciale scriptis et eandem actionem nominat 
(P. 212. 229), et ipsum Servium (P. 174pr.). accedit, 
quod verba quaedam, quae primum apud Servium in- 
veniuntur, a Gaio repetuntur. 



Servius. 

1. D. 19, 2, 15, 2. Ser- 
Tius omnem vim cui 
resisti non potest, do- 
minum colono praestare 
debere ait, utputa . . . si 
incursus hostium fiat. 



2. D. 39,2,24,4. Ser- 
vius quoque putat, . . ita 
eum teneri, si aedificii vitio 
id acciderit, non si vio- 
lentia ventorum vel qua 
alia ratione, quae vim ha- 
bet divinam. 



Gaius. 

1. D. 13, 6, 18. in rebus 
commodatis . . diligentia 
praestanda est . . ita ut 
tantum eos casus non prae- 
stet, quibus resisti non 
p 1 e s t , veluti . . . latr onum 
hostiumque incursus, 
piratarum insidias ... 

2. D. 19, 2, 25. vis maior, 
quam Graeci d^sov ^Cav 
vocant . . . 



Cum de praetoris edicto, qualis ante Hadrianum 
fuerit, nibil fere traditum sit et ex Servii libris unum 
tantum fragmentum alferatur, diiudicari vix potest, quae- 
nam alia fragmenta illis libris attribuenda sint. ea bic 
collocavi, quae huius loci esse possunt, luliani edicti 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 233 



rubricis secund-am Lenelii reeensionem in Brunsii fontibus 
datam praemissis. 

Cum fragmentum, quod Ulpianus primi libri esse 
refert, in luliani edicti ordine non primis, sed ulterioribus 
demum capitibus adscribendum sit, ea quae secundum 
illum ordinem antecedunt, etiam huic loco praemisi. cum 
vero secundi libri exordium definiri nequeat, librorum 
numerum designare supersedi. 

[IX. De in integruni restitutionibus. 2. quae dolo malo facta esse 
dicentur. cf. XLIII LJxceptiones 9. exceptio doU mali.'] 

1. D. 4, 3, 1, 2. Ulpianus libro undeeimo ad 
edictum (P. 384). Dolum malum Servius . . ita de- 
finiit: machinationem quandam alterius decipiendi causa^ 
cum illud simulatur et aliud agitur. 

[IXy 6. Si cuius quid de honis rel.] 

2. D. 4, 6, 26, 4. Ulpianus libro duodecimo ad 
edictum (P. 439). ait praetor: ^sive cui per magi- 
stratus sine dolo malo ipsius actio exempta esse dice- 
tur' . . . per magistratus autem factum ita accipiendum 
est, si ius non dixit, alioquin si causa cognita dene- 
gavit actionem, restitutio cessat, et ita Servio videtur. 

[XIV. De his quae cuiusque in donis sunt. 2. de liis qui 
deiecerint vel effiiderint.] 

3. D. 9, 3, 5, 12. Ulpianus libro vicensimo tertio 
ad edictum (P. 694). . . cum pictor in pergula cli- 
peum vel tabulam expositam habuisset eaque excidisset 
et transeunti damni quid dedisset, Servius respondit 
ad exemplum huius actionis dari oportere actionem, 
lianc enim non competere palam esse[, quia neque in 
suggrunda neque in protecto tabula fuerat posita]. 

An Servius responsum in libros ad edictum receperit, 
in incerto remanet; sed id hoc loco repetere idoneum 
putavi. 



234 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



[XFJJ. Quod cum magistro navis, institore eove qui in dliena 
potestate est negotium gestum esse dicetur, 4. quod iussu.l 

4. D. 46, 3, 35. Alfenus Varus libro secundo Dige- 
storum a Paulo epitomatorum (P. 47). Quod servus 
ex peculio suo credidisset aut deposuisset, id ei, sive 
venisset sive manumissus esset, recte solvi ^osse [nisi 
aliqua causa interciderit, ex qua intellegi possit invito 
eo, cuius tum is servus fuisset, ei solvi]. sed et si quis 
dominicam pecuniam ab eo faeneratus esset, si per- 
missu domini servus negotium dominicum gessisset, 
idem iuris e^se: viden enim voluntate domini [qui 
cum servo negotium contraheret] et ab eo accipere et 
ei solvere. 

Alfeni vel Pauli oratio a Triboniano solito more 
niutata est: hodie legitur: ^solvi potest . . iuris est: 
videtur . uncis inclusa verba a Triboniano addita sunt. 

7. D. 14, 3, 5 pr. § 1. Ulpianus libro vicensimo 
octavo ad edictum (P. 824). Cuicumque . . negotio 
praepositus sit, institor recte appellabitur. nam et 
Servius libro primo ad Brutum ait, si quid cum insu- 
lario gestum sit vel eo quem quis aedificio praeposuit 
vel frumento coemendo, in solidum eum teneri. 

cf. Gai. 4, 71: ... comparavit (praetor) duas alias 
actiones, exercitoriam et institoriam . . institoria vero for- 
mula tum locum habet, cum quis tabernae aut cuilibet 
negotiationi filium servumve aut quemlibet extraneum sive 
servum sive liberum praeposuerit . . . ideo autem institoria 
vocatur, quia qui tabernae praeponitur, institor appella- 
tur. quae et ipsa formula in solidum est. 

8. D. 15, 1, 9, 2. 3. Ulpianus libro vicensimo 
nono ad edictum (P. 852^). Peculium . . deducto quod 
<(patri)> domino<^ve)> debetur computandum esse, quia 
praevenisse <(pater)> dominus^ve^ et cum <^filio^ ser- 
vo<(ve^ suo egisse creditur. huic definitioni Servius 
adiecit et si quid his debeatur qui sunt in eius pot- 
estate. 



8. SERVIUS SULPICIUS EUFUS 235 



cf. Gai. 4, 73. <^cum autem quaeritur, quantum in 
peculio sit, ante de^ducitur quod patri dominove quique 
in eius potestate sit, a filio servove debetur et quod super- 
est. hoc solum peculium esse intelligitur. 

IXVIII. De bonae fidei contractihus. 1. depositi vel contra. 
2 — 7. fiduciae vel contra, mandati vel contra, pro socio , ewpti 
venditi, locati conducti, de aestimato.'] 

9. D. 15, 1, 17. Ulpianus libro vicensimo nono 
ad edictum (P. 852^). Si servus meus ordinarius vi- 
carios habeat, id quod vicarii mihi debent an deducam 
ex peculio servi ordinarii? ... id . . quod ipsis debet 
ordinarius servus, non deducetur de peculio ordinarii 
servi; quia peculium eorum in peculio ipsius est; et 
ita Servius respondit. 

Hoc quoque responsum repetendum esse putavi. 

[XXIII. De iure patronatus.'] 

10. D. 38, 2, 1. Ulpianus libro quadragensimo 
secundo ad edictum (P. 1149). . . . Servius scribit, 
antea soliti fuerunt (sc. patroni) a libertis durissimas 
res exigere . . . primus praetor Rutilius edixit, se am- 
plius non daturum patrono quam operarum et socie- 
tatis actionem, videlicet, si hoc pepigisset, ut nisi ei 
obsequium praestaret libertus, in societatem admitte- 
retur patronus. 

{XXIV. De honorum possessionihus. A. si tahulae testamenti 
extahunt. 6. de ventre in possessionem mittendo et curatore eius.'} 

11. D. 37, 9, 1, 24. Ulpianus libro quadragesimo 
primo ad edictum (P. 1135). Quodsi nondum sit cu- 
rator constitutus, . . . Servius aiebat res hereditarias 
heredem institutum vel substitutum obsignare non 
debere, sed tantum pernumerare et mulieri adsignare. 

12. Ibid. 25. Ulpianus 1. c. (P. 1135). Idem ait 
ad custodienda ea quae sine custodia salva esse 
non possunt, custodem ab herede ponendum, utputa 



236 VL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



pecoris, et si nondum messis vindemiave facta sit, 
et si fuerit controversia, quantum deminui oporteat^ 
arbitrum dandum. 

[XLII. Interdicta. 6. uti nunc possidetis.'] 

13. D. 43, 17, 3j 11. Ulpianus libro sexagesimo 
nono ad edictum (P. 1542). . . . Servii . . sententia 
est existimantis tanti possessionem aestimandam quanti 
res ipsa est. 

[IMd. 10. de agua cottidiana et aestiva.'] 

15. D. 43, 21, 3 pr. Ulpianus libro septuagensimo 
ad edictum (P. 1583^). Servius . . scribit aliter duci 
aquam, quae ante per specus ducta est, si nunc per 
apertum ducatur: nam si operis aliquid faciat quis, 
quo magis aquam conservet vel contineat, non impune 
prohiberi. 

16. D. 43,21^3,1. Ulpianus ibid. (P. 1583^). Ser- 
vius et Labeo scribunt, si rivum, qui ab initio terrenus 
fuitj quia aquam non continebat, cementicium velit 
facere, audiendum esse: sed et si eum rivum, qui 
structilis fuit, postea terrenum faciat aut partem rivi, 
aeque non esse proliibendum. 

[Ihid. 12. quod vi aut clam factum est.] 

17. D. 43, 24, 4. Venuleius libro secundo Inter- 
dictorum (P. 13). Servius etiam eum clam facere, qui 
existimare debeat sibi controversiam futuram, quia 
non opinionem cui[us] et resupinam existimationem 
prodi esse oporteat, ne melioris condicionis sint stulti 
quam periti. 

18. D. 43, 24, 7, 4. Ulpianus libro septuagensima 
primo ad edictum (P. 1594). Gallus . . dubitat, an 
excipi oporteret: ^quod incendii defendendi causafactum 
non sit'. Servius autem ait, si id magistratus fecisset, 
dandam esse, privato non esse idem concedendum; si 
tamen quid vi aut clam factum sit neque ignis usque 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 



237 



eo pervenisset, simplic^fer^ litem aestimandam, si per- 
venisset, absolvi eum oportere. idem ait esse, si damni 
iniuria actum foret[, quoniam nuUam iniuriam aui 
damnum dare videtur aeque perituris aedibus]. 

19. D. 43; 24, 13, 4. Ulpianus libro septuagensimo 
primo ad edietum (P. 1597). . . apud Servium am- 
plius relatum est, si mihi in iure cesseris, ut ex fando 
tuo arbores caedam, deinde eas alius vi aut clam 
ceciderit, milii hoc interdictum competere, quia ego 
sim cuius interest. 

Trih. concesseris. restituit A. Pernice. 

[Ibid. 13. de remissionibus.'] 

20. D. 43, 24, 5, 3. Ulpianus libro septuagensimo 
primo ad edictum (P. 1592°). .. Servius .. ait sufficere 
feminae viro notum facere opus se facturum vel deni- 
que sciente eo facere, quamquam etiam illud sufficiat 
celandi animum non habere. 

21. Ibid. § 4. Ulpianus 1. 1. (P. 1592°). Item ait, 
si quis in publico municipii velit facere, sufficere ei, 
si [curatori rei publicae] denuntiet. 

Cum ^curator rei publicae' ex Nervae demum aetate 
reperiatur (D. 43, 24, 3, 4), aperte Tribonianus ei quem 
Servius nominavit, hunc magistratum substituit. fortasse 
Servius scripsit: ^si servo publico denutitiet'. 

22. Ibid. § 5. Ulpianus 1. 1. (P. 1592°). Si quis, 
dum putat locum tuum esse, qui est meus, celandi tui 
non mei causa fecerit, mihi interdictum competere. 

23. Ibid. § 6. Ulpianus 1. 1. (P. 1592°). Idem 
dicit et si servi mei vel procuratoris celandi causa 
factum sit, mihi interdictum competere. 

1 simpli F. emend. Sclimidt; Mommsen: ^vel sic restitae: 
neque ignis usque eo pervenisset [eum quocum agatar qaod vi 
aut clam damnandum in id quod interest vel si damni iniuria 
cum eo actum esset,] simpli litem aestimandum.' 



238 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



IX. Alia opera. 

Praeter libros, de quibus dixi, Servium alios non 
paucos scripsisse certum est, cum Pomponius § 43 eum 
^prope centum et octoginta libros' reliquisse tradat et 
eorum librorum, quorum argumenta nota sunt, summa 
yix viginti excedat. qui deperditorum librorum argu- 
menta coniectura definire volet, eum potius ius publicum 
quam privatum considerare oportere puto. pro testi- 
moniis habeo fragmenta illa, quae ad municipia et colo- 
nias, ad agrum publicum et ad censores spectare videntur. 
cf. Fest. V. municeps et v. sanates; Ulpianus D. 43, 24, 5, 4 
C^si quis in publico municipii velit facere^); Fest. v. posticum 
lineam; Ulpianus D. 19, 3, 19, 1 (^si saltum pascuum lo- 
casti^); Alfenus D. 19, 2, 29 C^in lege locationis scriptum 
erat: redemptor silvam ne caedito'); idem D. 39, 4, 15 
(^Caesar cum insulae Cretae cotorias locaret'); idem 
D. 50, 16, 203 (^in lege censoria portus Siciliae'); Labeo 
D. 18, 80, 2 (^silva caedua in quinquennium venierat'); 
Alfenus D. 18, 6, 13 C^Iectos emptos aedilis, cum in via 
publica positi essent, concidit'); idem D. 19, 2, 30, 1 
C^Aedilis in municipio balneas conduxerat, ut eo anno 
municipes gratis lavarentur'). Ulpianus D. 43, 24, 7, 4 
C^Servius autem ait, si id magistratus fecisset'). cf. AI- 
fenus D. 13, 7, 30 C^ratem in flumine sua auctoritate 
detinuit'). non tam agros privatos quam potius publicos 
vel municipales Servium anle oculos babuisse apparet. 
Servium Varronem de censoriis libris consuluisse supra 
p. 140 vidimus. accedit quod ante Servium Cassius Hemina 
de censoribus libros scripsit (p. 28). fortasse non casu 
fit, quod fragmentum a Nonio relatum eiusdem fere ar- 
gumenti est atque res de qua Servius Varronem consuluit: 
utrumque enim ad Capitolium pertinet. 

Servius certe et praetoris et magistratuum municipalium 
de servis iurisdictionem tractavit: id enim Alfenum D. 44, 
7, 20 et Labeonem D. 40, 7, 39, 3 demonstrare puto. ille 
de servo disserit, qui domini iussu piraticam vel furtum 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 239 



fecit aiit Lominem occidit; hic de servo qui "^in iudicio 
publico' erat. magistratus Larinatium servum ob furtum 
in crucem affigi iussisse exsecta lingua Cicero pro Cluentio 
(a. 688/66) 66, 187 tradit. cf. Mommsen III p. 819. 
servorum fugitivorum, quorum etiam Servius mentionem 
facit (D. 40, 7, 14, 1), copiam rem publicam miserrime 
perturbasse notum est. de quaestione familiae postea 
Scaevolam quoque scripsisse moneo. Krueger p. 197. de 
his aliisque rebus etiam Servium scripsisse veri non 
dissimile est. 

Quod supra p. 113 conieci, Servium fortasse Aquillii 
Galli praeceptoris responsa notis adiectis edidisse, plane 
in incerto relinquendum est; nam Servium praeceptoris 
quidem sententias nonnunquam impugnare et reicere vide- 
mus (D. 8, 5, 6, 2: ^et Gallus putat . . ., sed evaluit 
Servii sententia'; D. 32, 29, 1: '^Quintus Mucius et Gallus 
putabant maximam partem legatam esse . ., Servius Ofilius 
minimam^; D. 40, 7, 39 pr.: "^eum . . statuliberum esse 
Quintus Mucius, Gallus . . putant, Servius Ofilius non 
esse'; D. 43, 24, 7, 4: ^Gallus . . dubitat . . ., Servius 
autem ait^); sed propriis libris Servium id fecisse nulla 
idonea ratione comprobatur. — 

Mommsen (Z. f. RG. IX, 12) non satis caute Ser- 
vio Dig-esta attribuit („die Digesten des Ser. Sulpicius, 
Celsus, Scaevola''): Alfeni Digesta in mente habet, quae 
Servii inprimis responsa digesserunt (L c. p. 93: „die 
Quastionen Africans gehoren materiell ebenso dem Julianus, 
wie die Digesten des Alfenus dem Servius"). qua de re 
praeter ea quae supra p. 160 sq. dixi, infra disserendum 
erit. — 

Fragmenta quae ad ius publicum pertinent, hoc loco 
collocare visum est. 

JDe colonia deducenda. 

1. Fest. V. posticam p. 233. Postieam lineam in 
agris dividendis Ser. Sulpicius appellavit ab exori<(ente 
sole ad occasum spectantem)>. 



240 VI. OGTAVI SAEC. IURI3 CONSULT. SERIES PRIMA 



Be postUminio. 

2. Cic. top. 8 § 33. In quo (sc. verbo postliminii) 
Sarvius noster ut opinor, niliil putat esse notandum, 
nisi ^post^, et ^iiminium'. illud productionem esse verbi 
vult, ut in finitimo^ legitimo, aeditimo non plus in- 
esset ^timum', quam in medituUio '^tuUium'. 

3. D. 49, 15, 12 pr. Tryplioninus libro quarto 
Disputationum (P. 13). In belio postliminium est, in 
pace autem his, qui bello capti erant, de quibus nihil 
in pactis erat comprehensum. quod ideo placuisse 
Servius scribit, quia spem revertendi civibus in virtute 
bellica magis quam in pace Romani esse voluerunt. 

De municipibus. 

4. Fest. h. V. — Municeps est, ut ait Aelius 
Gallus, qui in municipio liber natus est, item qui ex 
alio genere hominum munus functus est, item qui in 
municipio ex servitute se liberavit a municipe. at 
Servius^ aiebat initio fuisse, qui ea condicione cives 
Romani fuissent, ut semper rem publicam separatim a 
populo Romano haberent, Cumanos Acerranos Atellanos. 

cf. Mommsen Staatsrecht III p. 2S5 n. 1. 

X. Plane incertae sedis fragmenta. 

Fragmenta quae neque responsls neque cerfco libro 
adfcribuere licefc, eodem fere ordine collocavi, quem in 
responsis secutus sum. 

JDe statu Viberis. 

1. D. 40, 7, 3, 2. Idem (Uipianus) libro vicesimo 
septimo ad Sabinum (P. 2697). . . quaeritur, si forte 
debeatur pecunia huic servo vel ab herede, quod in 
domini rationem plus erogaverat^ vel ab extraneo, nec 
velit heres debitorem convenire vel statulibero solvere 

1 Godd. Servilius vel scr. filius. emendavU Mommsen. 



8. SERVIUS SULPICIUS RUFUS 241 



pecnniam: an debeat ad libertatem pervenire, quasi 
moram per beredem patiatur. et aut legatum huic 
statulibero fuit peculium aut non: si legatum peculium 
fuit, Servius scribit moram eum libertatis passum ob 
hoc ipsum, quod ei aliquid ex ratione dominica de- 
beretur nec ei ab herede praestaretur: quam sententiam 
et Labeo probat. idem Servius probat et si in eo 
moram faciat heres, quod nolit exigere a debitoribus: 
nam perventuram ad libertatem ait. 

Be orhis, 

2. Fest. 182. — <(0)>rba apud poe<(tas significatur 
privata aliqua)> persona cara, apud <(oratores, quae 
patrem amisit; item)> mater, ut Ser. <^Sulpicius ait, 
quae liberos quasi oc>ulos orba<ta> est. 

Be locis religiosis. 

3. Macrob. sat. 3, 3 § 8. — Servius Sulpicius 
religionem esse dictam tradidit, quae propter sancti- 
tatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi 
a relinquendo dicta, ut a carendo caerimonia. 

J)e agris. 

4. Varro de 1. 1. 5, 4 § 40. Quod in agris quotquot- 
annis rursum facienda eadem, ut rursus capias fructus^ 
appellata rura. "^dividit in iUo% Servius scribit Sul- 
picius, ^plehei rura largitura adorea\ 

cf. D. 33, 7, 12, 31 (Ulp.) 'rure morari'; D. 7, 1, 15, 1 
(Ulp.) ^si librarium rus mittat'. 

Be sQcietate. 

5. D. 17, 3, 65, 8. Paulus libro trigensimo se- 
cundo ad edictum (P. 495). Item scriptum est posse 
procuratori quoque meo socium meum renuntiare. quod 
Servius apud Alfenum ita notat: esse in potestate 
domini, cum procuratori eius renuntiatum est, an velit 
ratam habere renuntiationem. 

lurispr. antehadr. rell. ed. Eremer. 16 



242 VI. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES PRIMA 



Inter responsa (snpra p. 207) yel reprehensa Scae- 
volae capita (p. 221) sententiam recipere ausus non sum. 

Ue Q. Mucii aucUtoribus. 

6. D. 1, 2, 42. Pomponius libro primo Enchiridii 
(P. 178). Mucii auditores fuerunt complures . . . ex 
quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum 
fuisse Servius dicit. omnes tamen hi a Servio Sul- 
picio nominantur. 

7. Plin. h. n. 20, 2, 26. Servi Sulpici principis 
viri commentatio est quamobrem mensa linquenda non 
sit; nondum enim plures quam convivae numerabantur. 

Commentatio illa fortasse in epistula exstabat. 



Denique has notas addendas esse duxi. 

1. D. 19, 2, 28. Labeo libro quarto posteriorum 
epitomatorum a lavoleno (P. 203). Quod si domi habi- 
tatione conductor aeque usus fuisset, partis etiam eius 
domus mercedem, quae vitium fecisset, deberi putat. 
idem iuris esse, si potestatem conducendi habebat, uti 
pretium conductionis praestaret. sed si locator conductori 
potestatem conducendae domus non fecisset et is in qua 
habitaret conduxisset, tantum ei praestandum putat, quan- 
tum sine dolo malo praestitisset. [ceterum, si gratuitam 
habitationem habuisset, pro portione temporis ex locatione 
domus deducendum esse.] 

Krueger p. 163 n. 137 orationem obliquam et verbum 
^putat' fortasse ad Servium respicere existimat. fragmenti 
finem interpolatam esse A. Pernice vidit. 

2. D. 29, 5, 1, 27. Ulpianus libro quinquagesimo 
ad edictum (P. 1238). . . et ait Sextus . . 

Quod BasiL 35, 16 habent: ^kccI liyBi HiQ^Log^ apertu& 
error est, cum senatus consultum Silanianum, de quo agi- 
tur, imperatoriae demum aetatis sit. cf. Pernice Labeo I, 86» 



VIL OCTAVI SAECULI 
lUKIS CONSULTOKUM SERIES SECUNDA 

1. Appius Claudms Pulcher. — 2. C. Claudius Marcellus. — 
3. L. Valerius. — ■ 4. Precianus. — 5. C. Aelius Gallus. — 
6. L. Cincius. — 7. Granius Flaccus. — 8. M. Valerius Messalla. — 
9. T. Caesius. — 10. Aufidius Tucca. — 11. Fiavius Priscus. — 
12. C. Ateius. — 13. Pacuvius Labeo, — 14. <(Gaius^ Cinna. — 
15. Publicius Gellius. — 16. <P.> Aufidius Namusa. 

!• APPIUS CLAUDIUS AP. P. PULCHER 

augur 695/59, cos. 700/54, Ciliciae proconsul 701/53 
usque ad 703/51, censor 704/50, decessit 706/48. Cic. 
Brut. 77, 267: ^Appius Claudius et satis studiosus et 
valde cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum 
auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae 
bene peritus fuit^. 

Auguralis disciplinae libri. 

Cicero a. 703/51 ad Ap. Pulchrum haec scribit (ad 
fam. 3, 4, 1): . illo libro augurali, quem ad me 
amantissime scriptum suavissime misisti' . iibrorum titulum 
Fest. 298 praebet. cf. Ciceronis epistulam a.- 704/50 
(ad fam. 3, 9, 3): cum ipsam cognitionem iuris augurii 
consequi cupio, tum mehercule tuis incredibiliter studiis 
erga me muneribusque delector'. 

16* 



244 Vn. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



Liber 1. 

1. Fest. 298^. — Sollistimum, Ap. Pulcher in 
auguralis disciplinae 1. I ait^ esse tripudium quom avi 
excidit ex ore^ quod illa fert: saxumve solidum aut 
arbos viviradix ruit, quae nec prae vitio humanave vi 
caedanturve, iacianturve, pellanturve. 

Ex incerto libro. 

2\ Cic. leg. 2, 13^ 32. in collegio vestro inter 
Marcellum et Appium, optimos augures, magna dissensio 
(nam eorum ego in libros incidi), cum alteri placeat 
auspicia ista ad utilitatem esse rei publicae composita, 
alteri disciplina vestra quasi divinari videatur posse. 

2^ Cic. de divin. 2, 35, 75. equidem assentior 
C. Marcello potius quam Appio Claudio . . . existimo- 
que ius augurum, etsi divinationis opinione principio 
constitutum sit, tamen postea rei publicae causa 
conservatum ac retentum. 



2.-'C. CLAUDIUS MARCELLUS 

cos. aut 704/50 aut 705/49. 

Auguralis disciplinae libri. 

Cic. leg. 2, 13, 32. in conlegio vestro inter Mar- 
cellum et Appium, optimos augures, magna dissensio 
(nam eorum ego in libros incidi), cum alteri placeat 
auspicia ista ad utilitatem esse rei publicae composita, 
alteri disciplina vestra quasi divinari videatur posse. 



3. L. VALERIUS 

ex Apulia, ut videtur, ortus. Cicero a. 700/54 
scripsit ^L. Valerio iurisconsulto ' (ad fam, 1, 10), idem 



2.. C. CLAUDIUS MARCELLUS - 5. C. AELIUS GALLUS 245 



a. 703/51 "^Appio imp.^, i. e. Ciliciae proconsuli, haec 
scripsit (ad fam. 3, 1, 3): *^L. Valerium iureconsultum 
valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure con- 
sultus. melius enim ei cavere volo, quam ipse aliis solet. 
valde hominem diligo: est ex meis domesticis atque in- 
timis familiaribus'. de eodem, ut videtur, a. 701/53 ad 
Trebatium scripsit (ad fam. 7, 11; 2): ^si diutius frustra 
afueris, non modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum 
Valerium pertimesco. mira enim persona induci potest 
Britannici iureconsulti'. 

Valerius, qui ad XII tabulas scripsisse traditur, non 
hic putandus est (Teuffel-Schwabe § 207, 1), sed Q. Vale- 
rius Soranus, de quo supra V, 1 (p. 105). de M. Valerio 
Messalla v. infra VII 8 (p. 266 sq.). Valerius Severus, quem 
Julianus et Ulpianus laudant (P. 1 — 4), aetate inferior est. 
cf. Krueger p. 157. 



4. PRECIANUS 

Cicero a. 700/54 Trebatio haec scribit (ad fam. 7, 
8, 2): ^Quod scribis de illo Preciano iureconsulto , ego 
te ei non desino commendare, scribit enim ipse mihi te 
sibi gratias agere debere. de eo quid sit, cura ut sciam. 
ego vestras Britannicas litteras exspecto'. 



5. C. AELIUS GALLUS 

vixit ante Verrium Flaccum, ceterum ignotus, non 
iuris consultus sed potius grammaticus iuris non ignarus. 

"^Gallus' a Labeone, Scaevola, Paulo et Ulpiano 
laudatus non Aelius est, sed Aquillius Gallus. v. supra 
p. 112. is Gallus vero, quem lulianus D. 50, 16, 77 
frumentum recte definisse ait, et cuius responsum inter 
Aquillii responsa recepi (p. 118), uter sit, dubium est, 
ita ut ne hoc quidem loco praetermitti debeat. cf. Krueger 
p. 69 n. 92. 



246 VII. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



De verborum quae ad ius civile pertinent signi- 
ficatione libri (11?). 

Aelii Galli libri laudantur a Verrio Flacco in Festi 
epitome (cf. Teuffel-Schwabe § 208, 4), a Gellio 16, 5, 3, 
a Servio grammatico (Teuffel-Schwabe § 431), denique 
a Triboniano, qui fragmentum in lustiniani Digesta 
recepit (D. 50, 16, 157), sine dubio non ex genuino 
opere, sed ex posterioris aevi iuris consulti, fortasse Gaii 
libris, quippe qui "^Aelium Gallum' libro VI ad legem 
duodecim tabularum laudavit (D. 22, 1, 19). certe in 
indicem Florentinum Aelii Galli libri recepti non sunt. 
Gallus saepenumero res Mefinire' dicitnr (Fest. v. possessio, 
saltus, stirps, Gaius D. 50, 16, 37), vel res similes 
^distinguere' (Fest. v. senatus decretum) vel docere quid 
inter eas intersit (Fest. v. rogatio). 

Libri primi fragmenta afferunt et Verrius Flaccus 
et Tribonianus, libri secundi Verrius Flaccus et Gellius 
ita quidem, ut res ab Aelio Gallo ordine alpbabetico 
dispositae videantur fuisse: fragmenta enim ex secundo 
libro allata ad litteras RSTV pertinent, littera P ex 
primo libro citatur. cf. Schoell legis XII tabb. reliquiae 
p. 28 n. 2. aliter sentit Reitzenstein: Breslauer Philol. 
Abhandlungen I (Verrianische Forschungen) p. 84 n. 2. 
glossas usque ad P litteram priori, reliquas alteri libro 
adscripsi. 

Liber I. 
^Fructus.^ 

1. D. 22, Ij 19 pr. Gaius libro sexto ad legem 
duodecim tabularum (P. 440). Gallus Aelius putat, 
si vestimenta aut scyphus petita sint, in fructu haec 
numeranda esse, quae locata ea re mercedis nomine 
capi potuerint. 

cf. D. 50, 16, 77. Idem (Paulus) libro qninqus,- 
gensimo nono ad edictum (P. 715). Fructum pro reditu 
appellari . . . lulianus scribit . . . frumentum autem id 
esse, quod arista se teneat, recte Gallum definisse. 



5. C. AELIUS GALLUS 



247 



At haec definitio potius Aquillio Gallo adtribuenda 
est. cf. supra p. 118. 

2. Fest. 142. — Municeps est, ut ait Aelius Gallus, 

qui in municipio liher natus est; item qui ex alio genere 
hominum munus functus est; item qui in municipio ex 
servitute se liberavit a municipe. 

^Necessarii.'^ 

3. Fest. 162. — Necessarii sunt, ut Gallus Aelius 
ait, qui aut cognati aut afftnes sunt, in quos necessaria 
officia conferuntur praeter ceteros. 

^Nexuni,^ 

4. Fest. 165. — Nexum est, ut ait Gallus Aelius, 

qiiodeunque per aes et libram geritur, id quod necti 
dicitur; quo in genere sunt haec: testamenti factio, 
nexi datio, nexi liberatio. 

^Paries.^ 

5. D. 50, 16, 157 pr. Aelius Gallus libro primo 
de verborum quae ad ius pertinent significatione. 
— Paries est, sive murus sive maceria est. 

cf. infra Via'. 

^Perfuga.^ 

6. Fest. 214. — Perfugam Gallus Aelius ait, 
qui liber aut servus sua voluntate ad hostes trans- 
ierit. [qui idem dicitur transfuga: quanquam sunt, 
qui credant, perfugam esse non tam, qui alios fugiat, 
quam qui ob spem commodorum ad quempiam per- 
fugiat.] 

'Petra.' 

7. Fest. 206. — ... docet Aelius Gallus: petra est, 
qui locus dextra ac sinistra fornicem expletur usque ad 
libramentum summi fornicis. 



248 VII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



^Possessio.'^ 

8. Fest. 233. — Fossessio est, ut definit Gallus 
Aelius, usus quidam agri aut aedificii, non ipse fundus 
aut ager; non enim possessio est (e} rehus, quae tangi 
possunt {nec suumy^, qui dicit se possidere, is vere^ 
potest dicere, itaque in legitimis actionibus nemo ex 
his qui (fortasse potius ex iure Quiritium) possessionem 
suam vocare audet, sed ad interdictum venit, ut praetor 
his verbis utatur: uti nunc possidetis eum fundum, 
q(uo) d(e) a(gitur), quod nec vi nec clam nec precario 
alter ab altero possidetis, <^quo minusy ita possideatis, 
adversus ea vim fieri veto. 

^ Tostliminium.^ 

9. Fest. 218. — Post liminium reeeptum Gallus 
Aelius in libro primo significationum, quae ad ius 
pertinent, ait esse eum, qui liber, ex qua civitate in 
aliam civitatem abierat, in eandem civitatem redit eo 
iure, quod constitutum est de postliminis; item qui 
servos a nobis in hostium potestatem pervenit, postea 
ad nos redit in eius potestatem, cuius antea fuit^ iure 
postlimini. equi et muli et navis eadem ratio est 
post liminium receptionis quae servi. quae genera 
rerum ab hostibus ad nos post liminium redeunt^ 
eadem genera rerum a nobis ad hostis redire possunt. 
cum populis liberis et cum foederatis et Cum regibus 
postliminium nobis est ita uti cum liostibus; quae na- 
tiones in dicione nostra sunt, cum his <(postliminium 
non est>. 

Liber secundus. 
^ Beligiosum.'^ 

10. Fest. 289. — -(religiosum ait> esse Aelius 
Gallus, quod homini ita facere non liceat, ut si id 
faciat, contra deorum voluntatem videatur facere. 

1 Hiatum codicis explevit Mommsen. 

2 HuschJce pro is vere potius is suam rem scribere iussit. 



5. C. AELIUS GALLUS 



249 



quo in genere sunt haec: in aedem Bonae deae 
virum introire, adversus auspicia legem ad populum 
ferre, die nefasto apud praetorem lege agere. inter 
sacrum autem et sanctum et religiosum differentias 
bellissime refert: sacrum aedificium consecratum deo, 
sanctum murum qui sit circum oppidum, religiosum 
sepulcrum, ubi mortuus sepultus aut bumatus sit, 
satis constare ait; sed item ratione quadam et tem- 
poribus eadem videri posse, si quidem quod sacrum 
est, idem lege aut instituto maiorum sanctum esse 
putat, ut violari id sine poena non possit. idem 
feligiosum quoque esse, quoniam sit aliquid, quod ibi 
homini facere non liceat; quod si faciat, adversus 
deorum voluntatem videatur facere, similiter de muro 
et sepulcro debere observari, ut eadem et sacra et 
sancta et religiosa fiant. [sed quo modo supra ex- 
positum est, cum de sacro diximus.] 

^Bemancipata.'' 

11. Fest. 277. — Remancipatam Gallus Aelius 
esse ait, quae mancipata sit ab eo, cui in manum 
convenerit. 

12. "Pest. 273. — Gallus Aelius libro II signi- 
ficationum verborum quae ad ius pertinent ait: reus 
est, qui cum altero litem contestatar/i habef, sive is egit 
sive cum eo actum est. reus stipulandi est idem^ qui 
stipulator dicitur, quippe suo nomine ab altero qui 
stipulatus est^ non is qtii alteri adstipulatus est, reus 
promittendo est, qui suo nomine alteri quid promisit 
quive pro altero quid promisit 

^Eogatio.'' 

13. Fest. 266. — Gallus Aelius ait: inter legem 
et rogationem hoc interest: rogatio est gm^us legis; quae 
lex, non continuo ea rogatio est. {rogatioy non potest 
non esse lex, si modo iustis comitiis rogata est. 



250 VII. OCTAVI SAEC. lUEIS CONSULT. SER. SECUNDA 



14. Fest. 319. — Gallus Aelius ait, sacrum esse, 
quodeunque more atque instituto civitatis consecratum/ 
sit, sive aedis sive ara sive signum sive locus sive 
pecunia sive quid aliud, quod diis dedicatum atque 
consecratum sit-, quod autem privati suae religionis 
causa aliquid earum rerum deo dedicent, id pontifices 
Romanos non existimare sacrum. at si qua sacra 
privata suscepta sunt, quae ex instituto pontificum 
statuto die aut certo loco facienda sint, ea sacra 
appellari tanquam sacrificia. [ille locus, ubi ea sacra 
privata facienda sunt, vix videtur sacer esse.] 

'Saltus: 

15. Fest. 302. — Saltum Gallus Aelius libro II 
significationum, quae ad ius pertinent, ita definit: 
saltus estj ubi silvae et pastiones simt^ quarum causa 
casae quoque; si qua particula in eo saltu pastorum 
aut custodum causa aratur, ea res non peremit nomen 
saltus^ non magis quam fundi, qui est in agro culto et 
eius causa hahet aedificium^ si qua particula in eo 
hahet silvam. 

^Sanctum: 

16. Fest. 317. — Sanctum <(ait dici Opilius Aure)>- 
lius, quod <(nec sacrum sit nec religiosum)>. at Aelius 
<(Gallus, quod utrumque esse)> videatur <^et sacrum 
et religiosum)>. 

^Senatus decretim: 

17. Fest. 339. — Senatus decretum a consulto 
Aelius Gallus sic distinguit, ut id dicat particulam 
quandam esse senatus consulti, ut cum provincia 
alicui decernitur. [quod tamen ipsum senatus con- 
sulti est.] 

^ Sepulcrum: 

18. Fest. 339. — Sepulcrum est, ut ait Gallus 
Aelius, locus in quo mortuus sepuUus est^ quod antiqui 



5. C. AELIUS GALLUS 



251 



hustum appellabant. isqiie cippis atit aliqua alia re mortui 
causa designatus est^ intra quos fines sepultura est facta. 

^Sohrinus.'' 

19. Fest. 297. — Sohrinus est, ut ait Gallus Aelius, 

patris mei consobrini filius et matris meae consohrinae 
filius, femina iisdem de causis appellat fratrem et 
fratrem patruelem et consohrinum et propius sohrino et 
sohrinum. \iidem gradus in sohrina quoque sunt.] 

^Stirps.^ 

20. Fest. 313. — quam (stirpem) Gallus Aelius 
sic definit: stirps est gent(is propagatioy^ ut qui a quoque 
est pro<^gnatusy. 

^Tegulae.'^ 

21. Serv. ad Verg. Georg. 1, 264. — Aelius Gallus 
de verbis ad ius civile pertinentibus vallos tegulas 
grandeS; quae supra coUicias infimae ponuntur, appellat. 

^Torrens.^ 

22. Fest. 352. — Torrens . . . significat etiam 
fluvium subitis imbribus concitatum, qui alioqui 
siccitatibus exarescit, cuius aquam ipsam, quae fluit, 
flumen recte dici ait Gallus 1. II, quae ad ius per- 
tinent; 'ceterum volgi consuetudine iam dici flumen 
et perennem fluvium et torrentem. 

Utrum sub voce Horrens^ an sub voce ^flumen' haec 
a Gallo dicta sint, in incerto relinquo. 

^ Vestibulum.^ 

23. Gell. 16, 5, § 3. — C. Aelius Gallus in libro 
de significatione verborum quae ad ius civile per- 
tinent, secundo vestibulum esse dicit non in ipsis 
aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam 
domus vacuam, per quem a via aditus accessusque ad 
aedis est, eum dextra sinistraque ianuam tecta sunt, 
viae iuncta, atque ipsa ianua procul a via est area 
vacanti insita. 



252 VII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



24. D. 50, 16, 157, 1. Aelius Gallus libra 
primo de verborum quae ad ius pertinent significa- 
tione. — item via est sive semita sive iter est, 

Tribonianus fortasse errore fragmentum primo libro 
adscripsit. cf. supra '^Paries' et Schoell 1. c. p. 28 n. 2. 



6. L. CINCIUS 

Ciceronianae , ut videtur, aetatis, qui plurima de 
iure publico opera conscripsit. Teuffel-Schwabe § 117, 4. 
erant enim libri eius de fastis, de comitiis, de consulum 
potestate, de re militari, de officio iuris consulti, de 
verbis priscis, mystagogicon. 

I. De fastis liber. 

Ante Cincium de fastis scripsisse videtur M. lunius 
Gracchanus (supra p. 37 sq.), post Cincium inter alios 
(Teuffel-Schwabe § 74, 4) scripsit Masurius Sabinus, de 
quo infra dicendum. 

1. Macrob. sat. 1, 12, 12. — Cincius in eo libro, 
quem de fastis reliquit, ait imperite quosdam opinari,. 
Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus 
dies festus nuUumque sacrificium insigne Veneri per 
hunc mensem a maioribus institutus sit, sed ne in 
carminibus quidem Saliorum Veneris ulla ut ceterorum 
coelestium laus celebretur 

2. Lyd. de mens. 4, 44. — KiyzLog dh 6 Pco^atog 
()0(pi6rriq (pri<5Lj triv ^AcpQodLtriv £| acpQOv Te%d"r]vaL 
OLOvsl 8% rov %LOVCjdovg asQog ocaC rfjg i^v%Qag ovoCag 
tb saQ aTtors^d^fjvaL. 

3. Macrob. sat. 1, 12, 18. — Cincius (Maium) 
mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit 
uxorem, argumentoque utitur, quod fiamen Vulcanalis 
Kalendis Maiis huic deae rem divinam facit. 



6. L. CINCIUS 



253 



4. Macrob. sat. 1, 12, 30. — lunius . . . ut 
Cincius arbitratur, quod lunonius apud Latinos ante 
vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac 
appellatione in fastos relatus sit. 

5. Lyd. de mens. 4, 92. — KCy%iog iv Tts^l 
tcbv ioQtG)v XeysL^ tov Nob^^qiov TCaQcc totg naXaiolg 
MsQKYjdivov ovo^ao^TjvaL cj^avsl ^t^d^og^oQOV^ iv avtcj 
yaQ totg Kt^toQ^LV ol ^L^d^corol tag 7tQO<j6dovg si(5s- 
(psQOv tov TCaQsXd^ovtog kvkXov itsQcov xaQTtcjv avd^Lg 
i7ceQ%oiisvG)v, Nos^^QLog ds v6tSQov cjvo^d^d^ri 
tov ScQLd^^ov' svvatog yccQ iK tov MaQtLOv. 

11. De comitiis liber. 

Qui vel ante vel post Cincium de comitiis scripse- 
rint, nescimus. ceterum in variis libris comitiorum ratio 
babita est. Antistium quoque Labeonem occasione data 
de calatis comitiis scripsisse traditum est. Gell. 15, 17, 1. 

Fest. 240. — Patricios Cincius ait in libro de co- 
mitiis eos appellari solitos, qui nunc ingenui vocentur. 

III. De consulum potestate liber. 

^De^ officio consulis' scripsit postea Ulpius Marcellus 
(P. 274 — 276). cf. lustiniani Digestorum titulum Me 
officio consulis' (1, 10). 

Fest. 241. — Praetor ad portam nunc salutatur 
is, qui in provinciam pro praetore aut pro consule 
exit, cuius rei morem ait fuisse Cincius in libro de 
consulum potestate talem: Albanos rerum potitos 
usque ad Tullum regem; Alba deinde diruta usque 
ad P. Decium Murem cos. populos Latinos ad caput 
Ferentinae, quod est sub monte Albano, consulere 
solitos et imperium communi consilio administrare. 
itaque qiiando^ Romanos imperatores ad exercitum 

1 God. quo anno . emendavit Mommsen. 



254 VII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



mittere oporteret, iussu nominis Latini eonplures 
nostros in Capitolio a sole oriente auspicis operam 
dare solitos. ubi aves addixissent, militem illum, qui 
a communi Latio missus esset, illum quem aves 
addixerunt, praetorem salutare solitum, qui eam pro- 
vinciam optineret praetoris nomine. 

IV. De re militari libri. 

"^De re militari' scripserunt inferioris aetatis Tarrun- 
tenus Paternus (P. 1—3), Arrius Menander (P. 1 — 13) 
et Aemilius Macer (P. 60 — 68). cf. lustiniani Digestorum 
(49, 16) et Codicis (12, 35) titulum 'de re militari.' 

Liber IIL 

1. Gell. 16; 4, 1. — Cincius in libro tertio de 
re militari fetialem populi Romani bellum indicentem 
bostibus telumque in agrum eorum iacentem his 
verbis uti scripsit: "^quod populus Hermundulus Lo- 
minesque populi Hermunduli adversus populum Ro- 
manum bellum fecere deliqueruntque, quodque populus 
Romanus cum populo Hermundulo hominibusque Her- 
mundulis bellum iussit, ob eam rem ego populusque 
Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermun- 
dulis bellum (in)dico facioque.' 

Liber V. 

2. Gell. 16, 4; 2 — 4. — Item in libro eiusdem 
Cincii de re militari quinto ita scriptum est: quum 
delectus antiquitus fieref et milites scriherentur, iusiuran- 
dum eos tribimus militaris adigebat in verha haec: 
^C. Laelii C. filii consulis, L. Cornelii P. filii con- 
sulis in exercitu decemque milia passuum prope fur- 
tum non facies dolo malo (neque) solus neque cum 
pluribus pluris nummi argentei in dies singulos ; ex- 



6. L. CINCIUS 



255 



traque hastam, hastile, lorum, pabulum, utrem, 
follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve, 
quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei 
erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Lu- 
ciumve Cornelium P. filium consulem, sive quem ad 
uter eorum iusserit, perferes aut profitebere in triduo 
proximo, quum quid inveneris sustulerisve, sine dolo 
malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes^ 
uti quod recte factum esse voles/ militibiis autem 
scriptis dies praefinibatur ^ quo die adessent et citanti 
consuli responderent; deinde concipiebatur iusiurandum, 
ut adessentj his additis exceptionibus: '^nisi harunce 
quae causa erit: funus familiare feriaeve denicales, 
quae non eius rei causa in eum diem coilatae sint, 
quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus^ 
auspiciumve, quod sine piaculo praeterire non liceat, 
sacrificiumve anniversarium, quod recte fieri non 
possit, nisi ipsus eo die ibi sit, vis hostisve, status 
condictusve dies cum hoste. si cui eorum harunce 
quae causa erit, tum se postridie quam per eas causas 
licebit^ eo die venturum aditurumque eum, qui eum, 
pagum, vicum oppidumve delegerit.' 

3. Gell. 16; 4, 5. — Item in eodem libro verba 
haec sunt: miles quum die, qui praedictus erat^ aberat 
neque excusatus erat, infrequens censebatur, 

Liber YL 

4. Gell. 16, 4, 6. — Item in libro sexto hoc 
scriptum est: alae dictae exercitus equitum ordines, 
quod circum legiones dextra sinistraque tanquam alae 
in avium corporibus locabantur. in legione sunt cen~ 
turiae sexaginta, manipuli triginta, coJiortes decem. 

IV. De officio iurisconsulti libri. 
Eiusdem tituli aliorum libri noti non sunt. 



256 VIL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



Liber IL 

1. Fest. 173. — Nuncupata pecunia est, ut ait 
Cincius in 1. II de officio iurisconsulti, nomina^a, certa, 
nominibus propriis pronuntiata: "^cum nexum faciet 
mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto', 
id est, uti nominarit locutusve erit, ita ius esto. [vota 
nuncupata dicuntur, quae consules praetores, cum in 
provinciam proficiscuntur, faciunt; ea in tabulas prae- 
sentibus multis referunturj 

De voce "^mancipiunique' v. Bechmann Kauf I 127 sqq. 

2. Fest. 321. — <^Sanates quasi sana)>ti ap- 

pella<^ti sunt)>, qui et inf<(eriores dici putant 

colonias)>, quae sunt <(deductae in pris)vcos Latinos, 
<^quas Tarquinius rex in)>egerit secundum <^mare . . 
in)>fra Romam in c<^ivitates Latinorum)>, eosque 
sanati<^s, quod Priscus)> praeter opinio<^nem eos de- 
bellavis)>set sanavisse<^tque ac cum iis pa)>cisci po- 
tuisset^ no<^minatos esse^ ut ait> Cincius 1. II de 
<(officio iuris con)>sulti. 

Husclike lurisprud.^ p. 86 fragmentum in nonnullis 
aliter constituit. 

Ex incerto libro. 

3. Fest. 347. — Subici ar<^ies dicitur, qui pro 
occiso datur)>^ quod fit, ut ait Cincius <^in libro de 
officio iuris)> consulti, exemplo At<(hamantiSj ex quo^ 
expiandi gratia aries m<(actatur ab eo qui invitus 
sce)>lus admisit poenae p<^endendae loco)>. 

Lacunam explevi Mercklino Schoellioque (XII tabb. 
p. 150 n. 24) ducibus. '^exemplo At<^heniensium apud quos)>' 
edd. 

VI. De verbis priscis liber. 
Non de omnibus omnino priscis verbis, sed tantum 
de iis videtur scripsisse, quae vel ad res publicas vel 
ad iurisconsultum pertinent. certe quae reliqua sunt, 
huius fere generis sunt. conferendus igitur est liber. 



6. L. cmcius 



257 



quem Aelius Gallus scripsit Me verborum quae ad ius 
civile pertinent, significatione' (supra p. 246) et lustiniani 
Digestorum (50, 16) titulus ^de verborum significatione'. 

Ili collocandis Cincii fragmentis ordinem alphabeticum 
secutus sum, quamquam dubitari potest, num Cincius 
eundem statuerit. 

^Delubrum.^ 

1. Serv. ad Aen. 4, 56. — ... alii, ut Cincius, 
dicunt delubrum esse locum ante templum, ubi aqua 
currit, a diluendo. 

^Fauniis.'' 

2. Serv. ad Georg. 1, 10. — Cincius et Cassius 
aiunt, ab Euandro Faunum deum appellatum, ideoque 
aedes sacras faunas primo appellatas, postea fana 
dicta et ex eo, qui futura praecinerent, fanaticos dici. 

^Gentilis.^ 

3. Fest. 94^ — Gentilis dicitur et ex eodem 
genere ortus et is, qui simili nomine appellatur; ut 
ait Cincius: gentiles mihi sunt^ qiii meo nomine 
appellantur. 

'Naccae.'* 

4. Fest. 166 ^ — Naccae appellantur vulgo fullones, 
ut ait Ouriatius, quod nauci non sint, id quod est 
nullius pretii. idem sentit et Cincius. 

'Natio: 

5. Fest. 166^ — <(Natio in eadem terra hominum 
genus)> natum. Cin<(cius genus hominum, qui non ali- 
unde vener^unt, sed ibi <(nati sunt, significari ait, idem- 
que n)>ationem ait <(non tantum universim de omni)ybus, 
sed e^tiam de singularibus hominib^us seiuncti<(m dici 
solere)>. 

^Naucum.'* 

6. Fest. 166 ^ — Naucum ait Ateius philologus 
poni pro nugis. Cincius, cutim oleae nucis, quae 
intus sit. 

lurispr. antehadr. lelL ed Bramer. 17 



258 VII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER, SECUNDA 



^Novalis ager.^ 

7. Fest, 174^ — <Novalem a>grum < C>in- 

cius eum esse, ubi <terra siiie cultura ad novam 
s>emeiitem sit relic<ta>. 

^Numina peregrina.' 

8. Arnob. adv. nat. 3, 38. — Cincius numina 
peregrina novitate ex ipsa (sc. Novensiles) appellata 
pronuntiat: nam solere Romanos religiones urbium 
superatarum partim privatim per familias spargere^ 
partim publice consecrare: ac ne aliquis deorum 
multitudine aut ignorantia praeteriretur, brevitatis et 
compendii causa uno pariter nomine cunctos Noven- 
siles invocari. 

^Nuptiae.^ 

9. Fest. 170^ — Nuptias dictas Aelius et 

Cincius, quia fiammeo caput nubentis obvolvatur, 
quod antiqui obnubere vocarint: ob quam causam 
legem quoque Praenestinam iubere caput eius ob- 
nubere, qui parentem necavisset, quod est obvolvere. 

^Ohstitum,^ 

10. Fest. 193^ — Obstitum Cloatius et Aelius 
Stilo esse aiunt violatum attactumque de caelo. Cin- 
cius, quom qui deo deaeve obstiterit, id est, qui viderit, 
quod videri nefas esset. 

^Peremere,^ 

11. Fest. 214^. — Peremere Cincius in lib. de 
verbis priscis ait significare idem, quod prohibere. 

^ Praecidanea porca.^ 

12. Fest, 218 ^ — <Praecidanea porca produ>cta 
syllaba <secunda pronuncianda est; quo enim>, ut ait 
L. Cin<cius, antequam novam frugem secant, f>amiliae 
pur<gandae causa Cereri caeditur, prae>cidanea dicitur. 



6. L. CINCIUS 



259 



^BecondereJ^ 

13. Fest. 277 ^ — Reconduit refeeerit, ut condere 
urbem facere, aedificare, ut Cincius testatur in libro 
de verbis priscis. 

^Befriva faha.^ 

14. Fest. 27 7 ^ — Refriva faba dicitur, ut ait 
Cincius^ quom ea, quae ad sacrificium referri solet 
domum ex segete auspicii causa, quasi revocantur 
fruges, ut domum lata messe virtute <(sint eadem^ 
ad rem divinam faciendam. 

^Budus.^ 

15. Fest. 265^ — Cincius de verbis priscis sic 
ait: quemadmodum omnis fere materia nondum formata 
rudis appellatur, sicut vestimentum rude non perpolitum^ 
sic aes infectum rudus, quia apud aedem Apollinis 
aes infectum iacuit, id ad rudus appellahant; <(et 
adhuc} in aestimatione censoria aes infectum rudus 
appellatur. rudiarii ah eodem dicuntur^ quod saga 
nova poliunt. 

^Saliae virgines.'' 

16. Fest. 359^ — Salias virgines Cincius ait 
esse conducticias, quae ad Salios adhibeantur apicibus 
paludatas, quas Aelius Stilo scripsit sacrificium facere 
in regia cum pontifice paludatas cum apicibus in 
modum Salioriim. 

^Seena.^ 

17. Fest. 330^ — Scenam genus <(fuisse ieixi} 
manifestum est; sed utrum securis an dolabra sit, 
ambigitur. quamquam Cincius in libro de verbis 
priscis dolabram ait esse pontificiam. 

^ Sinistrum.^ 

18. Fest. 339 ^ — Sinistrae aves sinistrumque 
sive sinistimum auspicium i. quod sinat fieri. Varro 

17* 



260 VII. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



1. V epistolicarum quaestionum ait: ^a deorum sede 
cum in meridiem spectes, <(quod)> ad sinistram sunt 
partes mundi exorientes, ad dexteram occidentes, fac- 
tum arbitror, ut sinistra meliora auspicia quam dextera 
esse existimentur'. idem fere sentiunt Sinnius Capito 
et Cincius. 

^ Tuditantes.^ 

19. Fest. 352 ^ — Tuditantes, tundentes <ne- 
gotium, i. e. ag)entes significare ait Cincius <de 
verbis priscis). 

^ Vindiciae.^ 

20. Pest. 376^ — ... Cincius sic ait: vindiciae 
dlim dicebantur illaey quae ex fundo sumptae in ius ad- 
latae erant. 

YII. Mystagogicon libri. 
Liber II. 

1. Pest. 363^ — Trientem tertium pondo coronam 
auream dedisse se lovi donum, scripsit T. Quinctius 
dict<(ator\ quom per novem dies totidem urbes et 
decimam Praeneste cepisset. id significare ait Cin- 
cius in Mystagogicon 1. II duas libras pondo et 
trientem. 



7. GRANIUS FLACCUS 

Yarrone, ut videtur, minor natu (Macrob. 1, 18, 4: 
^Yarro et Granius Flaccus'), non idem atque Granius 
Licinianus, id quod voluit Huscbke. cf. Teuffel-Schwabe 
§ 359, 5. sicut Yarro rerum divinarum libros ad Cae- 
sarem pontificem scripserat, aeque Granius Flaccus ^ad 
Caesarem de indigitamentis scriptum librum reliquit'. 
Censorin. d. n. 3, 2. praeterea librum Me iure Papiriano' 
composuit. 



7. GRANIUS FLACCUS 



261 



I. De iure Papiriano. 

Leges regias secundum argumenta a Sexto Papirio 
collocatas s. ius Papirianum v. supra p. 133 sqq. ad lioc 
ergo ius Granius Fiaccus commentarium scripsit. 

Be ritu sacrorum. 

1. Macrob. sat. 3, 11, 5. — in Papiriano . . iure 
evidenter relatum est, arae vicem posse mensam 
dicatam: ut in templo, inquit, lunonis Populoniae 
augusta mensa est. namque in fanis alia vasorum sunt et 
sacrae suppellectilis, alia ornamentorum. quae vasorum 
sunt, instrumenti instar habent^ quibus sacrificia con- 
ficiuntur. quarum rerum principem locum oUinet mensay 
in qua epulae lihationesque et stipes reponuntur^ orna- 
menta vero sunt clypeiy coronae et huiusce modi donaria. 
neque enim donaria dedicantur eo tempore^ quo delubra 
sacrantur; at vero mensa arulaque eodem die^ quo aedes 
ipsaCj dedicari solent. unde mensa hoc ritu dedicata 
in templo arae usum et religionem ohtinet pulvinaris. 

Qui *^inquit', non Papirius est, sed Granius Flaccus. 

^Faelex aram ne tangito . . 

2. D. 50, 16^ 144. Paulus libro decimo ad legem 
Juliam et Papiam (P. 975). Granius Flaccus in libro de 
iure Papiriano scribit pellicem nunc volgo vocari, quae 
cum eo cui uxor sit, corpus misceat, quosdam (quon- 
dam?) eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, 
quam TtalkaKrjv Graeci vocant. 

cf. Paul. p. 222. V. pellices. — Pellices nunc qui- 
dem appellantur alienis succumbentes non solum feminae, 
sed etiam mares. antiqui proprie eam pellicem nomina- 
bant, quae uxorem babenti nubebat. D. 50, 16, 144. 
Paulus 1. 1. — Libro memorialium Masurius scribit^ 
pellicem apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor 
non esset, cum aliquo tamen vivebat. 



262 Vn. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



De sacerdotibus. 
3. Fest. p. 277% 5. — Ricae et riculae vocantur 
parva ricinia, ut palliola ad usum capitis facta. 
Granms quidem ait esse muliebre cingulum capitis, 
quo pro vitta Flaminica redimiatur. 

Huschke fragmentum de indigitamentis libro adscrip- 
sit, sed minus recte, opinor. 

n. De indigitamentis ad Caesarem. 

Post Granium Flaccum L. Cornelius Balbus ^E^rj- 
yqtriCGiv libros videtur conscripsisse. cf. Teuffel-Schwabe 
§§ 209, 4. 

1. Gensorinus d. n. 3, 2. — Eundem esse Genium 
et Larem multi veteres prodiderunt, in queis etiam 
Granius Flaccus in libro, quem ad Caesarem de 
indigitamentis scriptum reliquit. 

2. Macrob. sat. 1, 18^ 4. — Item Boeotii Par- 
nasum montem Apollini sacratum esse memorantes, 
simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et 
speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt. unde 
et Apollini et Libero patri in eodem monte res divina 
celebratur. quod cum et Varro et Granius Flaccus 
affirment, etiam Euripides his docet . . . 

3. Arnob. adv. nat. 3, 31. — Aristoteles, ut 
Granius memorat, vir ingenio praepotens atque in 
doctrina praecipuus, Minervam esse lunam proba- 
bilibus argumentis explicat et litterata auctoritate 
demonstrat. 

4. Arnob. ib. 3, 38. -— Novensiles Piso deos esse 
credit novem in Sabinis apud Trebiam constitutos. hos 
Granius Musas putat consensum accommodans Aelio. 

Cum Arnobius his locis Granium Flaccum ^Granium' 
nominet, 5, 18 ubi ^Flaccum' nominat, eum non eundem, 
sed potius Verrium Flaccum designare puto. aliter sentit 
Huschke p. 109. 



8. M. VALERIUS MESSALLA 



263 



8. M. VALERIUS MESSALLA 

cos. 701/53, "^per annos LV augur' (Macrob. sat. 1, 9, 14), 
neqne confundendus cum M. Valerio Messalla cos. 693/61 
(Teuffel-Schwabe § 171, 12) neque, quod Husclike in 
lurisprud. facit, cum M. Valerio Messalla, huius filio, qui 
^Corvinus' appellabatur (Teuffel-Schwabe § 222, l). sicut 
cos. 693/61 ^Niger' cognominatus est, ita Messalla, de 
quo hic sermo est, "^Eufi' cognomen videtur habuisse, cum 
idem videatur esse atque ^lessalla senex' Plinii. neque 
iuris consultus nominatur neque responsa eius traduntur, 
at scripta reliquit, qui aliquo modo huc pertinent. 

I. De auspiciis libri. 

Eiusdem argumenti libros scripserunt ante Messallam 
L. lulius Caesar (supra p. 106), Varro (p. 124), Appius 
Claudius Pulcher (p. 243), Cicero (Teuffel - Schwabe 
§184,18). 

Liber I. 

l^ Gell. 13, 15. § 1 — 4. — In edicto consulum^ 
quo edicunt, quis dies comitiis centuriatis futurns sit, 
seriptum ex vetere forma perpetua: ^ne qnis magistratus 
minor de caelo servasse velit/ qnaeri igitur solet, 
qni sint magistratus minores. super hac re meis verbis 
nil opus fuit, qnoniam liber M. Messallae augnris de 
auspiciis primns, cum hoc scriberemus, forte adfuit. 
propterea ex eo libro verba ipsius Messallae sub- 
scripsimns: Patriciorum auspicia in duas sunt divisa 
potestates. maxima sunt consulum^ praetorumy censorum, 
neque tam£n eorum omniitm inter se eadem aut eiusdem 
potestatis, ideo quod collegae non sunt censores considum 
aut praetorum, praetores consulum sunt. ideo neque 
consules aut praetores censorihus neque censores consulihus 
aut praetorihus turhani aut retinent auspicia; at censores 
inter se, rursus praetores consulesque inter se et vitiant 
et ohtinent. praetor, etsi collega consulis est^ neque prae- 



264 VII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 

torem neque consuJem mre rogare potest, ut quidem nos 
a superioribus accepimus ante haec tempora servatum 
esse et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, 
quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a 
minore imperio maius aut maioris collega rogari iure 
non potest. nos his temporihus praetore praetores creante 
veterum auctoritatem sitmus secuti neq^ie his comitiis in 
auspicio fuimus. censores aeque non eodem rogantur 
auspicio atque consules etpraeiores. reliquorum magistra- 
tuum minora sunt auspicia. ideo illi minores, hi maiores 
magistratus appellantiir. minoribus creatis magistratibus 
tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur 
lege; maiores centuriatis comitiis fiunt. 

P. Fest. 157^. — <(minora itemque ma^iora au- 
spieia quae d<(icantur, docet Messalla; nam^ maiora 
consulum, pr<(aetorum, censorum dici ait, re^liquorum 
minora, cum illi<(maiores, hi autem mino)>res magi- 
stratus dic<(i consueverint^. 

2. Gell. 13, 16. — Idem Messalla in eodem libro de 
minoribus magistratibus ita scripsit: Consul ab omnibus 
magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest 
praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare 
potest, nisi a consule. minores magistratus nusqiiam nec 
comitiatum nec contionem avocare possunt. ea re, qui 
eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia 
bifariam cum populo agi non potest. nec avocare alius 
alii possunty si contionem habere volunt, uti ne cum 
populo aganty quamvis multi magistratus simul contionem 
habere possunt. 

Ex incertis libris. 

3. Gell. 13, 14, 4—6. . . quaesitum est . . ., quam 
ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex 
intra pomerium sint, Aventinus solum . . extra pomerium 
sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla . . . intra 
effatos urbi fines incluserint. huius rei Messalla aliquot 
causas videri scripsit; sed praeter eas omnis ipse 



8. M. VALERIUS MESSALLA 



265 



unam probat, quod in eo monte Remus urbis con- 
dendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit 
superatusque in auspicio a Romulo sit. idcirco, inquit, 
omnes, qui pomerium prokilerunt, montem istum ex- 
cluserunty quasi avihiis ohscenis ominosum. 

4. Fest. 351. — ^Bene sponsis beneque volueris^ 
in precatione augurali Messalla augur ait significare 
^spoponderis volueris^ 

5. Fest. 351. — "^Serpula serpserit' ait idem Mes- 
salla^ serpens inrepserit. 

6. Fest. 351. — ^Solino^ idem ait esse consulo. 

7. Fest. 351. — ^Suad ted' ait esse sic te. 

8. Fest. 379. — Vernisera Messalla auguria. 

9. Fest. 161. — Marspedis sive sine r littera 
maspedis in precatione solitaurilium quid significet, 
ne Messalla quidem augur in explanatione auguriorum 
reperire se potuisse ait. 

10. Macrob. sat. 1, 16, 28. — Quod lulius Modestus 
affirmat, Messalla augure consulente pontifices, an 
nundinarum Romanarum nonarumque dies feriis tene- 
rentur^ respondisse eos, nundinas sibi ferias non videri. 

11. Fest. 253\ — <^Pecunia^> quae erogatur <(in 
ludos et spectacula, appellatur lu^cari edicta, q<(uod 
a lucis captetur. . . . lucar a luce)> dici existimat, 
<^cuius opinionis est ety Yalerius Messalla in explana- 
<(tione auguriorum)>.^ 

12. Lyd. de mens 4, 1. — od^sv 6 Ms66alas tovrov 
(sc. ^lavbv) eivai rbv aicova vo^l^sl, ocal yaQ aTtl TTjg 
7t8(i7tr7ig rov ^rivbg roi^rot; ioQrrjv aicjvog BTtarikovv 
01 TtdXai. 

II. De familiis. 

^De familiis Troianis^ Varronem scripsisse moneo. 
Teuffel-Schwabe § 166, 4e. de indigenis postea commentarios 
composuit Masurius Sabinus. Gell. 4, 9, 8. 

1 Mueller coniecit: in explana<(tione XII tab.^. conira 
ScJioell L c, 35 y quem etiani HuscliJce in lurisprud. secutus ett. 



266 VIL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



1. Plin. h. n. 35^ 8. — similis causa Messallae 

seni expressit volumina illa quae de familiis condidit. 

2. Plin. h. n. 34, 38. — Unum etiam nunc aeris 
miraculum non omittemus. Servilia familia inlustris 
in fastis trientem aereum pascit auro, argento consu- 
mentem utrumque. origo atque natura eius incomperta 
mihi est. verba ipsa de ea re Messallae senis ponam: 
ServiUonim familia hahet trientem sacrum^ cui summa 
cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt, quem 
ferunt alias crevisse alias decrevisse videri et ex eo aut 
honorem aid deminutionem familiae significarL 

IIL Ad XII tabulas? 

M. Yalerium Messallam ad XII tabulas commentarios 
scripsisse sunt qui pntent. duo afferontur testimonia et 
ea quidem in Brunsii quoque fontibus^ (I, 26. II, 37. 45). 

1. Fest. 355. — <Tugu)>ria a tecto appellantur <(do- 
micilia rusticorum^ sordida, . . . quo nomine <^Messalla 
in 'explana)>tione XII ait etiam <(. . . significari^. 

2. Fest. 321. — <(Sanates quasi sanat)>i appella- 
<(ti ...)>... ne Vaierius <(quidem Messal!a)> in XII 
explana<(tione rem expedivit, hic ta)>men . . . for<^ctos 
sanatisque)> duas gentis finitima<^s fuisse censet, de 
quibus le)>gem hanc scrip<^tam esse, qua cautu)>m, ut 
id ius man . quod populu)>s E<(omanus)>, haberent. 

At utrumque locum, cum Messallae nomen coniectura 
inlatum sit, nuilam vim habere Schoell p. 35sqq. monuit. 
cf. supra p. 105 et 130 sq. 



Quorum fragmenta subieci, iuris periti sunt a Servio 
Sulpicio profecti, sed ii tantum, qui non primi ordinis 
habebantur: Alfenum enim Varum et Aulum Ofilium infra 
invenies (VIII, 1. 2). 



9. TJT. CAES. — 



10. AUFID. TUCCA - 11. FLAY. PKISC. 267 



9. TITUS CAESIUS 

ex Etmria ortus, ut nomen docet, Servii discipulus, 
quem et libros conscripsisse Pomponius § 44 testis est, 
idem, ut videtur, qui ,^Caesius' ab Arnobio (v. infra) 
dicitur. ceterum Caesii nomen vulgatum est. Wilmanns 
Exempla 11^ 314 sq. 

. . . libri? 

Arnobius adv. nat. 3, 40. — Nigidius Penates deos 
Neptunum esse ' atque Apollinem prodidit . . . idem rur- 
sus . . . exponit . . . disciplinas Etruscas sequens, genera 
esse Penatium quattuor et esse lovis ex bis alios^ alios 
Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos . . 
Caesius et ipse eas sequens Fortunam arbitratur et 
Cererem, Genium Jovialem ac Paiem, sed non iilam 
feminam quam vulgaritas accipit, sed masculini nescio 
quem generis ministrum lovis ac vilicum. 



10. AUFIDIUS TUCCA 

Servii discipulus, qui de iure libros conscripsit, cum 
aliorum Servii auditorum libris ab Aufidio Namusa in 
unum corpus digestos. Pomponius § 44. ^Aufidius' vel 
^P. Aufidius' aliquotiens laudatus utrum Tucca an Namusa 
babendus sit dubitari potest: mihi potius Namusa videtur 
esse. ex Aufidii Tuccae libris fragmenta nulla afferuntur. 



11. FLAVIUS PRISCUS 

Pomponius § 44: ^ab hoc (Servio) plurimi pro- 
fecerunt: fere tamen hi libros conscripserunt . . . Flavius 
Priscus . . . quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt 
ab Aufidio Namusa . . de Elavio Prisco nihil praeterea 
traditum est. de nomine Elavii vulgato v. Wilmanns 



268 VII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



Exempla II p. 327. in lustiniani Digestis non raro 
'^Priscus' nominatur, scilicet a luliano (D. 39, 6, 21 libro 11 
ad Urseium Ferocem P. 904 ^plerique, in quibus Priscus 
quoque, responderunt'), a Pomponio (D. 35, 1, 112, 3 
libro XI epistularum P. 20 ^Priscus respondit'), a Paulo 
(D. 41, 2, 1, 21 libro LIY ad edictum P. 657^ 'Priscus ait'; 
D. 41, 4, 2, 6 ibid. P. 664 'Priscus ait'), ab Ulpiano 
(D. 7, 8, 10, 2 libro XVII ad Sabinum P. 2576 'Priscus 
et Neratius putant^, sed v. infra), ab eodem etiam in 
libro Regularum singulari (11, 28 ^Cassiani . . dicunt . . 
Proculiani autem . . ., verum Priscus . . .'). qui Priscus 
modo Fulcinius (Kruegerp. 157) modo Javolenus (Krueger 
p. 162) modo Neratius (Krueger p. 170) esse putatur. 
denique pro voce Triscus', quod libri nostri D. 7, 8, 10, 2 
habent, cum Stepbano ad Bas. 16, 8, 10 potius ^ProcuIus' 
legendum esse censent. 

At in Pauli libro LIV ad edictum aeque atque in aliis 
eiusdem operis libris non solum Sabinus, Proculus, Cassius, 
Labeo, sed etiam Weteres' laudantur et nominatim 
Q. Mucius (P. 659), Brutus et Manilius (P. 658), Servius 
(P. 664. 669), Ofilius (P. 657), Trebatius (P. 658. 664^). 
his ergo veteribus ut Neratius (P. 658) et Fulcinius 
(P. 674^), ita 'Priscus' quoque (P. 657^ 664) inseritur, 
ita ut suspicio oriatur "^Priscum' hunc Flavium Priscum 
intelligendum esse. quae confirmari videtur .eo, quod 
Paulus etiam in aliis eiusdem operis libris cum Fulcinium 
(P. 567, 674^ 1794, 1775), Neratium (P. 127, 190, 232, 
458, 487), Javolenum (P. 1283) citat, tum vero non 
modo Servium, sed etiam auditores eius, scilicet Ateium 
(P. 632 cf. 635), Alfenum (P. 191, 495, 715), Ofilium 
(P. 487, 521, 632, 634, 1774), Namusam (P. 632), fortasse 
et Pacuvium (P. 1150) laudat. at cum Paulus (P. 949) 
Fulcinium expresse ^Priscum Fulcinium^ nominet, hunc 
potius nonnunquam vel solo Prisci nomine designasse 
Paulum puto. 

Ex Flavii igitur Prisci libris nihil videtur ser- 
vatum esse. 



12. C. ATEIUS 



269 



12. C. ATEIUS 

Servii auditor (Pomponius § 44), fortasse C. Atei 
Capitonis pater, 699/55 tribunus plebis, postea (fortasse 
702/52) praetor. 

C. Ateius a Pomponio inter eos Servii auditores 
refertur, qui praeceptoris responsa libris promulgaverunt 
quorumque libri ab Aufidio Namusa in unum corpus digesti 
sunt. in lustiniani Digestis cum nonnumquam ^Ateius' 
laudetur (D. 23, 3, 79; 32, 30, 6; 34, 2, 39, 2; 39, 3, 2, 4), 
quaeritur, utrum pater an filius sit. bunc designari putant 
Pernice Labeo I, 82 n. 2 aliique, ex. gr. Salkowski- 
Gliick XLIX, 606, patrem vero Karlowa I, 684 et recte 
quidem: nam apud Labeonem, qui in posterioribus libris 
^Ateium' ter laudat, haec legimus: ^Ateius scripsit Ser- 
vium respondisse' (D. 23, 3, 79, 1) vel ^Ateius Servium 
respondisse scribit' (D. 34, 2, 39, 2), ita ut Servii au- 
ditorem designari videamus; tertio quoque loco, quo 
Ateium aliquid ^scribere' Labeo refert, eundem auditorem 
intellexisse putandus est. Paulum vero, qui quarto illo 
loco ^Ateium^ laudat (P. 632, 4) et apud eundem aliquid 
^relatum' esse tradit, non alium respicere apparet: nam 
et antea et postea Labeonem laudat, e cuius libris, quae 
de Ateio tradit, videtur desumpsisse. Lenel I col. 7 1 n. 1 
consentit. Antaeus, qui a Paulo (D. 39, 3, 14 pr.) nomina- 
tur, non alius atque Ateius babendus est, qui in iisdem 
Pauli libris ad edictum invenitur. 

. . . libri 

JDe argsnto legato. 

1. D. 34, 2, 39, 2. Javolenus libro secundo 
posteriorum Labeonis (P. 185). Ateius Servium res- 
pondisse scribit, cui argentum, quod in Tusculano 
fundo cum moreretur habuisset, legatum esset, et 
quod antequam moreretur, ex urbe in Tusculanum 



270 VII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



iussu testatoris translatum esset, deberi: contra fore, 
si iniussu translatnm esset. 

Be aedihus legatis. 

2. D. 32, 30, 6. Labeo libro secundo posteriorum 
a Javoleno epitomatorum (P. 172). Si aedes alienas ut 
dares damnatus sis neque eas ulla condicione emere 
possis, aestimare iudicem oportere Ateius scribit, 
quanti aedes sint, ut pretio soluto heres liberetur. 

Gai. 2, 202: eoque genere legati etiam aliena res 
legari potest, ita ut heres redimere <(rem^ et praestare 
aut aestimationem eius dare debeat. 

JDe dotis dictione. 

3. D. 23, 3, 79, 1. Labeo libro sexto a Javoleno 
epitomatorum (P. 221). Pater filiae nomine centum 
doti ita dixit^y "^cum commodissimum esset^ Ateius 
scripsit Servium respondisse, cum primum sine tur- 
pitudine et infamia dari possit, deberi. 

1 Tn6. promisit. 

I)e aqua. 

4. D. 39, 3, 2, 4. Paulus libro quadragensimo 
nono ad edictum (P. 632). Apud Ateium . . . relatum 
est eum fossam, ex qua ad inferiorem fundum aqua 
descendit, cogendum esse vicinum purgare, sive extet 
fossae memoria sive non extet. 

Aquae pluviae arcendae, 

5. D. 39, 3, 14 pr. Paulus libro quadragesimo nono 
ad edictum (P. 632). A[n]t[a]e<(i)>us ait, si is qui opus 
fecerit, postea Titio^ vendiderit praedium, quatenus desi- 
erit dominus esse, agendum cum eo quod vi aut clam; 
quod si annus praeterierit, de dolo iudicium dandum. 

1 Flor, potentiori. 



13. PACUVIUS LABEO 



271 



13. PACUVIUS LABEO 

Servii discipulus, cum Sinnio Capitone litterarnm 
commercio coniunctus (Gell. 5, 21, 9: Sinni inquit, Capi- 
tonis doctissimi viri epistulae sunt uno in libro multae 
positae, opinor, in templo Pacis. prima epistula scripta 
est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est 
^pluria non plura dici debere' . in ea epistula rationes 
grammaticas posuit, per quas docet ^pluria' Latinum 
esse, ^plura' barbarum), Bruti amicus et cum eo in 
Caesarem coniuratus, Caesare interfecto Bruti legatus, 
qui post cladem Philippensem 712/42 se ipse interfecit, 
Antistii Labeonis pater. 

Pomponius § 44 Pacuvium Labeonem inter eos Servii 
auditores nominat, qui libros conscripserunt ab Aufidio 
l^amusa in unum corpus digestos. ex huius Pacuvii 
libris fragmenta aliquot servata esse conicere licet: nam 
in Justiniani Digestis ^Paconius' quidam laudatur ceterum 
ignotus, in aliis Codd. ^Pacunius' vel '^Pacuvius' nomina- 
tus. Paconium vero laudant et Paulus (D. 37, 12, 3 pr.) 
et TJlpianus (D. 13, 6, 1, 1), ille libro octavo ad Plautium 
(P. 1150), hic libro vicesimo octavo ad edictum (P. 798). 
Paulus, qui ipsius Paconii verba affert, fortasse Plautium 
secutus est. Krueger p. 157. res ipsae, quas Paconius 
tractat, Pacuvii temporibus non repugnant. itaque frag- 
menta illa non Pacuvio, sed ignoto cuidam Paconio baud 
quisquam facile attribuet. 

Scripsit Pacuvius fortasse ad edictum praetoris, nam 
quae de sententiis eius referuntur, ad id pertinent. cum 
Pacuvius circa a. 669/58 natus sit (Pernice: Labeo I, 9), 
Ciceronis verba (de legib. 1, 5, 17) de ^plerisque', qui 
^nunc' a praetoris edicto hauriendam iuris disciplinam 
putent, non modo ad ipsum Servium, sed etiam ad 
hunc eius discipulum referri possint, qui a. 702/52 
trigesimum annum aetatis iam superaverat. 



272 Vn. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



. . . libri. 

De bonorum possessione contra tdbulas. 

1. D. 37, 12, 3 pr. Paulus libro octavo ad Plau- 
tium (1150). Paconius (Pacuvius?) ait, si turpes per- 
sonasj veluti meretricem, a parente emancipatus et 
manumissus heredes fecisset, totorum bonorum contra 
tabulas possessio parenti datur [aut constitutae partis, 
si non turpis heres esset institutus]. 

De eo quod utendum datum est. 

2. D. 13, 6, 1, 1. Ulpianus libro vicensimo octavo 
ad edictum (P. 798). Ait praetor ^quod quis commo- 
dasse dicetur, de eo iudicium dabo . . qui edictum 
concepit, commodati fecit mentionem, cum Paconius 
(Pacunius FS, Pacuvius?) utendi <(dati?)> fecit men- 
tionem. inter commodatum autem et utendum datum 
Labeo quidem ait interesse . . . 



14. <GA1US?> CINNA 

Pomponius § 44: ^ab hoc (Servio) plurimi pro- 
fecerunt; fere tamen hi libros conscripserunt . . . Alfenus 
Yarus [Gaius], . . . -(Gaius?)> Cinna . . . quorum omnes 
qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa'. de 
cognomine Cinna v. Wilmanns Exempla II, 375. 

... libri. 

De fundo legato. 

1. D. 35, 1, 40; 1. Javolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 186). Quidam ita legaverat: 
^si Publius Cornelius impensam quam in fundum 
Seianum feci, heredi meo dederit, tum heres meus 
Publio Cornelio fundum Seianum dato'. Cascellius 
aiebat etiam pretium fundi dari debere^ Ofilius im- 



14. <aAIUS?> CINNA - 16. <P.> AUFIDIUS NAMUSA 273 



pensae verbo negat pretium significari, sed eos dum- 
taxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset 
fecit. idem Cinna scribit adiecto eo, quod non de- 
ductis fructibus impensarum ratio haberi debeat. 

Gai. 2, 201; per damnationem hoc modo legamus 
^heres meus Stichum seryum meum dare damnas esto'; 
sed et si Mato' scriptum fuerit, per damnationem lega- 
tum est. 

Be luctu. 

2. D. 23, 2, 6. Ulpianus libro trigesimo quinto ad 
Sabinum (P. 2797^). Cinna scribit: eum, qui absentem 
accepit uxorem, deinde rediens a cena iuxta Tiberim 
perisset, ab uxore lugendum responsum est. 



15. PUBLICIUS GELLIUS 

Pomponius § 44: ^ab hoc (Servio) plurimi pro- 
fecerunt, fere tamen hi libros conscripsenint: . . Publicius 
Gellius . . . quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt 
ab Aufidio Namusa . de nomine vulgato Publicii 
V. Wilmanns Exempla II, p. 352. qui in lustiniani 
Digestis occurrit ^Publicius' a Marcello vel potins a Paulo 
(D. 31, 50 pr.), ab Ulpiano (D. 38, 17, 2, 8) et Modestino 
(D. 35, 1, 51, l) citatus secundi demum p. Ch. saeculi est. 

E Publicii Gellii libris nihil videtur superesse. 



16. <P.> AUPIDIUS NAMUSA 

Pomponius § 44: ^ab hoc (Servio) plurimi pro- 
fecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: Alfenus 
Varus [Gaius], Aulus Ofilius, Titus Caesius, Aufidius 
Tucca, Aufidius Namusa, Flavius Priscus, Gaius Ateius, 
Pacuvius Labeo [Antistius] Labeonis Antistii pater, 
<(Gaius?)> Cinna, Publicius Gellius. ex his decem libros 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 18 



274 VII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



octo conscripserunt, quorum omnes qui fuemnt iibri 
digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta 
libros. ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit 
Alfenus Varus et Aulus Ofilius . . / 

Quae verba maxime dubia non ipsius Pomponii, sed 
partim Triboniani esse apparet. „Man hat mit dem 
Widerspruch zu kampfen, dass Pomponius (potius Tri- 
bonianus) . . . erst alle zehn Schiiler gerade als Schrift- 
steller hervorgehoben hat (fere tamen hi libros con- 
scripserunt), dann aber sagt, dass nur acht derselben ge- 
schrieben hatten'' Krueger p. 66. n. 63. Pomponium, 
qui a Servio plurimos profectos esse tradidit, decem 
auditores nominasse puto, qui libros conscripserint. ab 
his octo separavit, quorum libros Namusa in unum 
corpus coniunxit. qui octo ii auditores habendi sunt, 
quorum nomina Tribonianus praemisit. duorum ergo 
illorum quos plurimum auctoritatis habuisse Pomponius 
tradit, scilicet Alfeni Vari et Auli Ofilii, libri in Namusae 
corpus recepti non videntur. qua de re consentiunt viri 
docti H. Pernice Miscellanea p. 33, A. Pernice Labeo I, 
p. 9 n. 13, Krueger p. 66. 

Cum de Namusae opere nihil aliud traditum sit, de 
eius natura et indole viri docti valde dissentiunt. quod 
Bynkershoek (observ. 8, 1) putabat, Digesta a Gellio 7, 5, 1 
Alfeno adscripta Aufidii opus esse, Mommsen quoque 
(Z. f. Eg. VII, 480) conicit: ^Meiner Meinung nach sind 
diese Digesten (des Namusa) nicht verschieden von denen, 
die bei Gellius und in den (lustinianischen) Digesten 
unter dem Namen des Alfenus angefiihrt werden^, sed 
haec coniectura comprobari nequit. cf. H. Pernice Mis- 
cellanea p. 32 sq. Krueger p. 66. certe librorum nume- 
rus, quem Pomponius Aufidii operi attribuit, tantus 
esse videtur, ut errorem suspicari liceat. Mommseno, 
qui Pomponii illo loco vocem ^centum' delendam esse 
censet (p. 481 n.), in hac re H. Pernice p. 33 assentitur. 
Krueger vero p. 68 huius emendationis . ne mentionem 
quidem facit. 



16. <P.> AUFIDIUS NAMUSA 



275 



Operis nomen vulgatum Aufidii Namusae Digesta 
fuisse videtur, sed nomen, quod auctor ipse operi dedit, 
hoc fere fuisse puto: '^Servii auditorum libri ab Aufidio 
Namusa digesti'. a posteris enim nonnunquam ^Servii 
auditores^ nominantur ita quidem, ut Namusae opus boc 
nomine designari videatur. 

Praeter ^Servii auditores^ etiam singulorum Servii 
auditorum libri a posteris laudari vidimus, scilicet Cinnae, 

C. Atei, Pacuvii Labeonis. idem in ipso Aufidio Namusa 
fieri videtur, cuius propriam sententiam et Ulpianus 

D. 13, 6, 5, 7 laudat Cpericulum meum esse Namusa ait') 
et contra quem Labeo D. 39, 3, 2, 6 scripsit (^Labeo 
contra Namusam probat'). itaque a Servii auditorum 
libris a Namusa digestis ipsius proprios libros cum ali- 
orum auditorum in suam collectionem receptos separandos 
esse aliquis coniciat. at haec fragmentorum discriptio re 
vera fieri nequit. nam cum iis quae a Javoleno et Ulpiano 
dicuntur: ^Servii auditores rettulerunt^ (D. 33, 4, 6, 1) 
vel ^Servii auditores referunt' (D. 33, 7, 12pr. § 5) vel 
^apud Servii auditores relatum est^ (D. 39, 3, 1, 6), aperte 
coniungenda sunt quae Javolenus et Paulus et Ulpianus 
scribunt: "^Namusa Servium respondisse scribit (D. 35, 1, 
40, 3), ^Servium respondisse Aufidius refert', ^apud Na- 
musam relatum est' (D. 39, 3, 2, 6), quae ultima verba 
supra allatis ^Labeo contra Namusam probat^ antecedunt. 
itaque et Ulpiani illa verba ^Namusa ait^ non tam pro- 
priam Namusae sententiam quam potius ab eo relatam 
prodere videntur ex collectione desumptam. 

Denique consideranda sunt Javoleni verba D. 33, 5, 20 
relata ^apud Aufidium libro primo rescriptum est', quae 
Mommsen sagaciter ita corrigit '^libro primo respon- 
sorum scribit'. certe ^rescriptum' displicet, at ^respon- 
sum est' legere malim: nam heque Namusae responsa 
traduntur neque '^responsorum' vox in Namusae collectionis 
titulo locum videtur habere. 

Cum Aufidius Namusa non modo simpliciter *Namusa' 
nominetur, sed etiam ^Aufidius^, ab aliis eiusdem nominis 

18* 



276 VII. OCTAVI SAEC. lURIS GONSULT. SER. SECUNDA 



secerni debet, scilicet ab Aufidio Chio et ab Aufidio 
Tucca, alio Servii auditore. v. supra p. 268. addo quod 
Labeo D. 32, 30 Aufidium aliquem nominat, cui is, qui 
bortos publicos a re publica conducta habebat, eorum 
hortorum fructus usque ad lustrum, quo conducti essent, 
legaverat: facile is Aufidius Namusa esse possit. ceterum 
de Aufidii nomine v. Wilmanns Exempla II p. 309. 

Servii Sulpicii auditorum libri ab Aufidio 
Namusa digesti. 

Liber L 

Libro primo de (testamentis et?) de legatis scrip- 
tum fuisse D. 33, 5, 20 demonstrat. ceterorum quoque, 
quae pauca tantum sunt, fragmentorum maior pars ad 
legata pertinet, scilicet et ea, quae in Ulpiani libris ad 
Sabinum et quae in Javoleni iis libris referuntur, quos ex 
Labeonis posterioribus libris confecit. itaque haec frag- 
menta illis subiungere licet. 

(Be testamentis et?) de legatis. 

De vestimentis legatis. 

1. D. 33, 5, 20. Labeo libro secundo posteriorum 
a Javoleno epitomatorum (P. 179). Apud Aufidium 
libro primo responsum est, cum ita legatum est: ^vesti- 
menta quae volet triclinaria sumito sibique habeto^, si 
is dixisset quae vellet, deinde, antequam ea sumeret, 
alia se velle dixisset, mutare voluntatem eum non posse, 
ut alia sumeret, quia omne ius legati prima testatione, 
qua sumere se dixisset, consumpsit[, quoniam res con- 
tinuo eius fit, simul ac si dixerit eam sumere]. 

cf. Gai. 2, 209: Sinendi modo ita legamus ^heres 
meus damnas esto sinere L. Titium hominem Stichum 
sumere sibique habere'. 



16. <P.> AXJFIDIUS NAMUSA 



277 



Ex eodem vel ex sequenti lihro aeque legata tractanti, 
De fundi instrumento legato. 

2. D. 33, 7, 12 pr. Ulpianus libro vicesimo ad 
Sabinum (P. 2609). Quaesitum est, an frumentum 
quod cibariis cultorum paratum foret^ instrumento 
cederet. et plurimis non placet^ quia consumeretur . . . 
sed ego puto et frumentum et vinum ad cibaria 
paratum instrumento contineri, et ita Servium respon- 
disse auditores eius referunt. 

3. D. 38, 7, 12, 3—6. Ulpianus ibid. — quae- 
ritur, an servus, qui quasi colonus in agro erat, 
instrumento legati contineatur. et Labeo et Pegasus 
. . negaverunt . . saltuarium autem Labeo quidem 
putat eum demum contineri qui fructuum servandorum 
gratia paratus sit, eum non, qui finium custodiendo- 
rum causa, sed Neratius etiam hunc . . . Trebatius 
amplius etiam pistorem et tonsorem, qui familiae 
rusticae causa parati sunt, putat contineri, item 
fabrum, qui villae reficiendae causa paratus sit, et 
mulieres, quae panem coquant quaeque villam servent; 
item molitores, si ad usum rusticum parati sunt, item 
focariam et vilicam, si modo aliquo officio virum 
adiuvet; item lanificas quae familiam rusticam vestiunt 
et quae pulmentaria rusticis coquant. 

Sed an instrumenti instrumentum legato in- 
strumento continetur, quaeritur: haec enim quae 
rusticorum causa parantur [lanificae et lanae et ton- 
sores et fullones et focariae], non agri sunt instrumen- 
tum, sed instrumenti. puto igitur etiam focariam 
contineri, sed et lanificas et ceteros, qui supra enu- 
merati sunt, et ita Servium respondisse auditores 
eius referunt. 

De dote legata. 
3. D. 33, 4, 6, 1. Labeo libro secundo posteriorum 
a Javoleno epitomatorum (P. 178). . . ei quae dotem 
nullam habebat, vir sic legaverat: ^quanta pecunia 



278 VII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SER. SECUNDA 



dotis nomine^ et reliqua, '^pro ea quinquaginta heres 
dato^ deberi ei legatum Ofilius Cascellius, item et 
Servii auditores rettulerunt: perinde habendum esse 
ac si servus alicui mortuus aut pro eo centum legata 
essent. 

De legato eo quod servo debetur. 

4. D. 35, 40, 3. Idem (Javoienus) libro secundo 
ex posterioribus Labeonis (P. 186). Dominus servo 
HSV^ <(rationis>^ eius legaverat: "^heres meus Sticho 
servo meo, quem testamento meo liberum esse iussi, 
HSV^ quae in tabulis debeo, dato'. nihil servo legatum 
esse Namusa Servium respondisse scribit, quia dominus 
servo nihil debere potuisset. 

JEx plane incertis lihris. 
De aqiia pluvia arcenda. 

5. D. 39, 3, 1, 6. Ulpianus libro quinquagesimo 
tertio ad edictum (P. 1285). Apud Servii auditores 
relatum est, si quis salicta posuerit et ob hoc aqua 
restagnaret, aquae pluviae arcendae agi posse, si ea 
aqua vicino noceret. 

6. D. 39, 3, 2, 6. Paulus libro quadragensimo nono 
ad edictum (P. 632). Apud Namusam relatum est, si 
aqua fluens iter suum stercore obstruxerit et ex 
restagnatione superiori agro noceat, posse cum in- 
feriore agi, ut sinat purgari; hanc enim actionem 
non tantum de operibus esse utilem manu factis, 
verum etiam in omnibus, quae non secundum volun- 
tatem <(mutata)> sint. 

De societate. 

7. D. 17, 2, 52, 18. Idem (Ulpianus) libro tri- 
gensino primo ad edictum (P. 922^). . . apud veteres 

1 Trih. aureos quinque. 

2 addidit Mommsen. 



16. <P.> AUFIDIUS NAMUSA 



279 



tractatur, an socius omnium bonorum, si quid ob in- 
iuriarum actionem damnatus praestiterit, ex communi 
consequatur ut praestet. et Atilicinus Sabinus Cassius 
responderunt ... cui congruit, quod Servium respon- 
disse Aufidius refert^ si socii bonorum fuerint, deinde 
unus, cum ad iudicium non adesset, damnatus sit^ non 
debere eum de communi id consequi, si vero praesens 
iniuriam iudicis passus sit, de communi sarciendum. 

De commodato. 

8. D. 13, 6,5,7. Ulpianus libro vicensimo octavo 
ad edictum (P. 802). . . . si servum tibi tectorem com- 
modavero et de machina ceciderit, periculum meum 
esse Namusa ait. 

De litis contestatione? 

9. Priscian. 8, 4, 18 p. 384 H. — P. Aufidius: si 

quis alio vocitatur nomine tum cum lis contestatur atque 
oUm vocitabatur. 



VIIL OCTAYI 8AECULI 
lUEIS CONSULTOKUM SEKIES TEKTIA 

1. Alfenus Varus. — 2. Aulus Ofilius. — 3. Q. Aelius Tubero. — 
4. Aulus Cascellius. — 5. C. Trebatius Testa. 

1. P. ALFENUS VAEUS 

Cremonensis, ut videtur, et humili loco natus, Servii 
Sulpicii Rufi auditor (Pomponius § 44. Gell. 7, 5, l), cos. 
suff. 715/39, pater fortasse P. Alfeni Yari cos. 755/2. 

Ad Horat. sat. 1, 3, 130 ^ut Alfenus vafer omni 
abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat^ 
Porphyrio adnotat: urbane Alfenum Varum Cremonen- 
sem deridet, qui abiecta sutrina, quam in municipio suo 
exercuerat, Romam petit magistroque usus Sulpicio iuris 
consulto ad tantam pervenit scientiam, ut et consulatum 
gereret et publice funere efferretur. ^An der Richtigkeit 
dieser Angaben zu zweifeln liegt kein Grund vor; das sutor 
des Satirikers ist auch dann begreiflich, wenn A. nur durch 
seine Sclaven eine Schuhfabrik betrieb. Wahrscheinlich 
ist er auch der Alfenus Varus, welcher im J. 713/41 als 
Legat Casars die Landvertheilung an die Veteranen im 
transpadanischen Gallien leitete und Vergils Landgut 
schiitzte (Vit. Verg. p. 53. 59. Reiff.); zum Dank widmete 
ihm Vergil die sechste Ecloge und preist ihn Ecl. IX, 
26 — 29. ISTach Schol. Veron. Verg. ecl. 7, 9. Serv. ecl. 
6, 13 (vgl. Aen. VI, 264) horte er gemeinsam mit Vergil 
den Epikureer Siron (eine Erwahnung der epikureisch- 



1. P. ALFENUS VARUS 



281 



demokritischen Atomenlehre [Zeller, Pbilos. d. Gr. III, 
400 sqq.] dureh Alfenus findet sich D. 5, 1, 76.) Nach 
Zeit und Heimat kann er der Alfenus sein, an den Catull 
c. 30 richtet; zweifelhafter ist, ob derselbe c. 10 gemeint 
ist, wo ein Freund Catulls nur mit dem verbreiteten 
Cognomen Varus bezeichnet ist' Pauly-Wissowa, Eeal- 
Encyclopadie I, 1472 sq. (Klebs). 

Quo tempore decesserit, nescimus. eum publico fanere 
elatum esse Porphyrio narrat; at fortasse id quod Servio 
Sulpicio a senatu decretum est, errore in auditorem 
transtulit. 

Non tam responsis quam scriptis Alfenus Varus 
conspicuus erat. quod Pomponius 44 ex Servii auditori- 
bus eum cum Aulo Ofilio plurimum auctoritatis habuisse 
tradit, non ad iuri^ consultum, sed ad scriptorem respi- 
cere puto: nam inter iuris auctores collocari nequit, 
quippe qui in nulla re Servium non secutus sit. in D. 
33, 7, 16, 1 non Alfenus, quod Krueger p. 65 n. 55 pu- 
tat, sed Paulus Servium derelinquens Cornelium sequitur.. 
auditores Alfeni non nominantur. 

Posteri iuris consulti, qui Alfenum laudant, sunt 
fere hi: Antistius Labeo in libris posterioribus a Javo- 
leno epitomatis (libro II D. 32, 29, 2 P. 171, D. 33, 4, 6 
P. 178, libro V D. 28, 1, 25 P. 216), Titius Aristo in- 
certis libris (D. 8, 5, 8, 5 P. 14), Sextus Pomponius in 
libris ad Sabinum (libro IX D. 18, 1, 18, 1 P. 547) et 
in Enchiridii libro singulari (D. 50, 16, 239, 2 P. 179), 
Ulpius Marcellus in Digestorum libris (libro XII D. 50, 
16, 87 P. 146, libro XIII D. 46, 3, 67 P. 157), Aemilius 
Papinianus Quaestionum libris (libro XXVII D. 31, 74 
P. 330), Julius Paulus libris ad edictum (libro IX D. 3, 
5, 20 P. 191, libro XXXII D. 17, 2, 65, 8 P. 495), libro 
XLIX D. 39, 3, 2, 4. 5 P. 632, libro LIX D. 50, 16, 71 
P. 715), Domitius Ulpianus tam in libris ad Sabinum 
(libro XX D. 33, 7, 12, 2 P. 2609) quam ad edictum 
(libro XVI D. 6, 1, 5, 3 P. 549^ libro XVII D. 8, 5, 
8, 5 P. 601, libro XVIII D. 9, 2, 29, 4 P. 625^, libro 



282 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



LIII D. 39, 2, 9, 2 P. 1272^, libro LX D. 40, 12, 10 
P. 1296). 

lam ea proferam, quae Alfeni dicta vel probata vel 
improbata esse referuntur. D. 39, 3, 2 Paulus: "^Varus 
ait . . . idemque putat . . . Labeo autem . . D. 32, 29, 2 
Javolenus: Hdem Alfeuus Yarus Servio placuisse scribit, 
quod et verum est'. D. 31, 74 Papinianus: ^non est verum, 
quod Alfenus rettulit'. D. 33, 7, 12, 2 Ulpianus: 'Alfenus 
autem . . . ait, quia . . . opinabatur, quod non est verum'. 

Haec pauca Alfenum iuris auctorem non fuisse aperte 
docent: aut enim non ipsius, sed Servii sententias ab 
Alfeno relatas probant vel improbant, aut ipsius quidem 
sententiam improbant, sed talem, quam ex philosophorum 
tantum praeceptis videtur hausisse. reliqua nullius pon- 
deris sunt. 

Ceterum Alfeni memoriam vel Ammiani tempore (30,4) 
apud advocatos aliquatenus servatam esse non est quod 
miremur. v. infra p. 288. 

1. Responsa. 

De Servii Alfenique responsis discernendis v. supra 
p. IGOsqq. Alfeni clientes maximam partem ex infima plebe 
vel libertos fuisse apparet. quaestiones, de quibus con- 
sultus est, plerumque ad gervos et ad delicta pertinent. 
exempla sunt tabernarius qui in semita noctu supra lapi- 
dem lucernam posuerat, quam praeteriens sustulit, ita ut 
maior rixa orta sit, in qua tabernarius ei qui lucernam 
sustulerat, oculum effodit (D. 9, 2, 92) vel agaso, cui 
cum in tabernam equum educeret, mula calcem reiciens 
crus fregit (D. 9, 1, 5) vel puer, qui plostro converso 
obtritus est (D. 9, 2, 52, 2) vel communis servus qui 
cum apud alterum esset, crus fregit opere (D. 10, 3, 26) 
vel servus, qui cum pila complures luderent, impulsus 
cecidit et crus fregit (D. 9, 2, 52, 4) vel servus dispen- 
sator, quem dominus manumisit, sed postea, cum rationes 
ab eo accepisset, comperit apud quandam mulierculam 



1. P. ALFENUS VARUS 



283 



pecuniam suam consumpsisse (D. 11, 3, 16) aliaque. ac- 
cedit, quod uno tantum responso de legatis rebus agitur, 
cum Servii responsa de legatis data plurima fuerint. 
cf. Servium 9 — 53 (p. 170 — 184). fortasse non casu fit, 
quod responsum iilud de rebus legatis ad mancipia urbana 
pertineat (D. 32, 60, 1). 

Alfenum responsa sua omnia in libros recepisse 
manifestum est: non enim nisi ex ipsius libris laudantur. 
nihilo minus ea hoc loco proponere visum est. 

De legatis mancipiis. 

1. D. 32, 60, 1. Alfenus libro secundo Digestorum 
a Paulo epitomatorum. Servis et ancillis urbanis 
legatis agasonem mulionem legato non contineri re- 
spondi: eos enim solos in eo numero haberi, quos 
pater familias circum se ipsx^^s^sui cuitus causa haberet. 

JDe iure vicinorum. 

2. D. 8, 5, 11, 2. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum. Secundum cuius parietem vicinus sterculinum 
feceratj ex quo paries madescebat, consulebat, quem- 
admodum posset vicinum cogere, ut sterculinum tol- 
leret. respondi, -si in loco publico id fecisset, per 
interdictum cogi posse, sed si in privato, de servitute 
agere debere; si damni infecti stipulatus esset, possitper 
eam stipulationem, si quid ex ea re sibi damni datum 
esset, servare. 

De petitione fundi. 

3. D. 6, 1, 57. Alfenus libro sexto Digestorum. 
Is a quo fundus petitus erat ab alio eiusdem fundi 
nomine conventus est. quaerebatur, si alterutri eorum 
iussu iudicis fundum restituisset et postea secundum 
alterum petitorem res iudicareturj quemadmodum non 
duplex damnum traheret. respondi, uter prior iudex 
iudicaret, eum oportere ita fundum petitori restitui 

1 Fl. ipse. 



284 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



iubere, ut possessori caveret vel satisdaret, si alter 
fundum evicisset, euin praestare. 

Communi dividundo. 

4. D. 10, 3, 26. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum. Communis servus cum apud alterura 
esset, crus fregit in opere. quaerebatur, alter dominus 
quid cum eo, penes quem fuisset, ageret. respondi, 
si quid culpa illius magis quam casu res communis 
damni cepisset, per arbitrum communi dividundo posse 
reciperari. 

JDe locatione silvae. 

5. D. 19, 2, 29. Alfenus libro septimo Digestorum. 
In lege locationis scriptum erat: ^redemptor silvam 
ne eaedito neve cingito neve deurito neve quem cin- 
gere caedere urere sinito.' quaerebatur, utrum re- 
demptor, si quem quid earum rerum facere vidisset, 
prohibere deberet an etiam ita silvam custodire, ne 
quis id facere possit. respondi verbum sinere utram- 
que habere significationem, sed locatorem potius id 
videri voluisse, ut redemptor non solum, si quem casu 
vidisset silvam caedere, prohiberet, sed uti curaret et 
daret operam, ne quis caederet. 

De damno iniuria dato. 

6. D. 9, 2, 52, 1. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum. Tabernarius in semita noctu supra lapidem 
lucernam posuerat. quidam praeteriens eam sustulerat. 
tabernarius eum consecutus lucernam reposcebat et 
fugientem retinebat. ille flagello, quod in manu habe- 
bat, in quo dolor inerat, verberare tabernarium coe- 
perat, ut se mitteret. ex eo maiore rixa facta taber- 
narius ei, qui lucernam sustulerat, oculum efiFoderat. 
consulebat, num damnum iniuria non videtur dedisse, 
quoniam prior flagello percussus esset. respondi, nisi 
data opera effodisset oculum, non videri damnum in- 



1. P. ALFENUS VARUS 



285 



iuria lecisse^ culpam enim penes eum, qui prior flagello 
percussit, residere ; sed si ab eo non prior vapulasset, 
sed cum ei lucernam eripere vellet^ rixatus esset, 
tabernarii culpa factum videri. 

7. D. ibid. § 2. In clivo Capitolino duo plostra 
onusta mulae ducebant. prioris plostri muliones con- 
versum plostrum sublevabant[, quo facile mulae /acerent 
iter].^ superius plostrum cessim ire coepit et cam 
muliones, qui inter duo plostra fuerunt, e medio exissent, 
posterius plostrum a priore percussum retro redierat 
et puerum cuiusdam obtriverat. dominus pueri con- 
sulebat, cum quo se agere oporteret. respondi m causa 
ius esse positum; nam si muliones qui superius plostrum 
sustinuissent, sua sponte se subduxissent et ideo factum 
esset, ut mulae plostrum retinere non possent atque 
onere ipso retraherentur, cum domino mularum nuUam 
esse actionem, cum hominibas, qui conversum plostrum 
sustinuissent, lege Aquilia agi posse; nam nihilo mi- 
nus eum damnum dare, qui quod sustineret mitteret 
sua voluntate, ut id aliquem ferirent, veluti si quis 
asellum cum agitasset non retinuisset, aeque si quis 
ex manu telum aut aliud quid immisisset, damnum 
iniuria daret. sed si mulae, qui aliquid reformi- 
dassent, <(recessissent)> et muliones timore permoti, ne 
opprimerentur, plostrum reliquissent, cum hominibus 
actionem nullam esse, cum domino mularum esse. 
quod si neque mulae neque homiues in causa essent, 
sed mulae retinere onus nequissent aut cum conite- 
rentur lapsae concidissent et ideo plostrum cessim ire 
redisset atque hi quo conversum fuisset onus sustinere 
nequissent, neque cum domino mularum neque cum 
hominibus esse actionem. illud quidam certum esse, 
quoquo modo res se haberet, cum domino posteriorum 
mularum agi non posse, quoniam non sua sponte, sed 
percussae retro redissent. 

1 Fl. ducerent inter. 



286 VIII. OCTAVI SAEC. lUEIS CONSULT. SERIES TERTIA 



8. D. ibid. § 4. Cum pila complures luderent, 
quidam ex his servulum, cum pilam percipere conare- 
tur, impulit, servus cecidit et crus fregit. quaerebatur, 
an dominus servuli lege Aquilia cum eO; cuius impulsu 
ceciderat, agere pqtest. respondi non posse, cum casu 
magis quam culpa videretur factum. 

De pauperie. 

9. D. 9, 1; 5. Alfenus libro secundo Digestorum. 
Agaso cum in tabernam equum deduceret, mulam 
equus olfecit, mula calcem reiecit et crus agasoni 
fregit. consulebaturj possetne cum domino mulae agi, 
quod ea pauperiem fecisset. respondi posse. 

10. D. 9, 2, 52^ 3. Alfenus libro secundo Dige- 
storum. Quidam boves vendidit ea lege, uti daret 
experiundos. postea dedit experiundos. emptoris servus. 
in experiundo percussus ab altero bove cornu est. 
quaerebatur^ num venditor emptori damnum praestare 
deberet. respondi, si emptor boves emptos haberet, 
non debere praestare; sed si non haberet emptos, tum 
si cuipa hominis factum esset, ut a bove feriretur, 
non debere praestari, si vitio bovis, debere. 

De servo corrupto. 

11. D. 11, 3, 16. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum. Dominus servum dispensatorem manu- 
misit, postea rationes ab eo accepit et cum eis non 
constaret, conperit apud quandam mulierculam pecu- 
niam eum consumpsisse: quaerebatur, possetne agere 
servi corrupti cum ea muliere, cum is servus iam liber 
esset. respondi posse, sed etiam furti de pecuniis, 
quas servus ad eam detulisset. 

De iudicio. \ 

12. D. 5, 1, 76. Alfenus libro sexto Digestorum. 
Proponebatur ex his iudicibus, qui in eandem rem 
dati essent, nonnullos causa audita excusatos esse in- 
que eorum locum alios esse sumptos et quaerebatur, 



1. P. ALFENUS VARUS 



287 



singulorum iudicum mutatio eandem rem an aliud iu- 
dicium fecisset. respondi^ non modo si unus aut alter, 
sed et si omnes iudices mutati essent, tamen et rem 
eandem et iudicium idem quod antea fuisset perma- 
nere, neque in hoc solum evenire, ut partibus com- 
mutatis eadem res esse existimaretur, sed et in multis 
ceteris rebus; nam et legionem eandem haberi, ex 
qua multi decessissent, quorum in locum alii subiecti 
esspnt, et populum eundem hoc tempore putari qui 
abhinc centum annis fuissent, cum ex eis nemo nunc 
viveret; itemque navem, si adeo saepe refecta esset, 
ut nulla tabula eadem permaneret quae non nova 
fuisset, nihilo minus eandem navem esse existimari. 
quod si quis putaret partibus commutatis aliam rem 
fieri, fore ut ex eius ratione nos ipsi non iidem essemus 
qui abhinc anno fuissemus^ propterea quod, ut philo- 
sophi dicerent, ex quibus particulis minimis consiste- 
remus, hae cottidie ex nostro corpore decederent 
aliaeque extrinsecus in earum locum accederent. qua- 
propter cuius rei species eadem consisteret, rem quo- 
que eandem esse existimari. 

Be arbitro compromissario. 

13. D. 4, 8, 50. Alfenus libro septimo Digestorum. 
Arbiter ex compromisso sumptus cum ante eum diem, 
qui constitutus compromisso erat, sententiam dicere 
non posset, diem compromissi proferri iusserat. alter 
ex litigatoribus dicto audiens non fuerat. consuleba- 
tur possetne ab eo pecunia ex compromisso peti. 
respondi non posse, ideo quod non esset arbitro per- 
missum, ut id iuberet. 

De argenti puri puti significatione. 

14. Gell. 7, 5, 1. — in foedere, qtiod inter popit- 
lum Romanum et Carthaginienses faetumst, scriptum 
invenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Bomano 
darent certum pondus argenti puri puti. quaesitum est. 



288 VIIL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



qiiid esset purum putum. respondi ... ego purum esse 
valde purum, sicut novum novicium dicimus et proprium 
propicium, augere atqiie intendere volentes novi et proprii 
significationem. 

Alfenum libros scripsisse traditum est, quamquam 
Pomponius eorum mentionem non facit. a Gellio enim 
nominantur (7, 5, l) et Coniectaneorum et Digestorum 
libri. Digestorum libri ne in Justiniani quidem Digestis 
componendis neglecti sunt: utraque epitoma, et ea quam 
Paulus et ea quam anoymus confecit, Triboniani adiutores 
usi sunt. accedit quod Paulus in libro nono ad edictum 
etiam genuini operis librum trigensimum nonum citat. 
denique sunt nonnulla Alfeni fragmenta, quorum origo 
non traditur (P. 75 — 90). cum in his nulla sententia, 
quae responsum esse videatur, deprehendatur, omnia Alfeni 
libris attribuenda sunt. praeterea in compluribus Alfe- 
nus aliquid ^scribere' dicitur (scilicet a Labeone libro II 
a Javoleuo epitomato: ^AIfenus Varus . . . scribit^ D. 32, 
29, 2; 33, 4, 6pr., a Pomponio libro IX ad Sabinum: 
^AIfenus scripsit' D. 18, 1, 18, 1, denique ab TJlpiano 
libro XVII ad edictum: '^Alfenum . . . scribere ait' sc. 
Aristo D. 8, 5, 8, 5; libro LIII: 'Alfenus scribit' D. 39, 
2, 9, 2, libro LV: 'Varus . . . scribit' D. 40, 12, 10) vel 
"^referre^ (a Papiniano libro XXVII Quaestionum: ^Alfenus 
rettulit' D. 31, 74) vel "^apud Alfenum^ Servium respon- 
dere (a Marcello libro XIII Digestorum: *^apud Alfenum 
. . . Servius . . . respondit' D. 46, 3, 67) vel putare (a 
Paulo libro XLIX ad edictum: ^Servius . . . apud Alfe- 
num . . . putat' D. 50^ 16, 77) vel notare (a Paulo libro 
XXXII ad edictum D. 17, 2, 65, 8: 'Servius apud Alfe- 
num . . . notat). 

Alfeni Coniectaneorum libris nulla attribuemus frag- 
menta, cum borum librorum praeter Gellium nemo men- 
tionem faciat. ex Digestis potius ea esse desumpta vel 
hoc demonstrat, quod ab iisdem iuris consultis, in quorum 
libris Alfenum ita laudari supra vidimus, Digesta eius 



1. P, ALFENUS YAEUS 



289 



diserte laudantur, scilicet a Javoleno libro V posteriorum 
Labeonis (D. 28, 1, 25: ^Varus Digestorum libro I Ser- 
vium respondisse scripsit^) et a Paulo libro IX ad edictum 
(D. 3, 5, 20 pr.: ^Servius respondit, ut est relatum apud 
Alfenum libro trigensimo nono Digestorum'). 

IL <(Servii Sulpicii Alfenique Vari responsorum 
ab Alfeno)> digestorum libri XL. 

Index Florentinus haec babet: ^AlcpTjvov digeston 
^L^Ucc xe<5(Saqa%ovtci, qui librorum numerus confirmatur 
et Gellii et Julii Pauli testimoniis: nam ille (7, 5, 1) 
librum trigesimum et quartum, hic (D. 3, 5, 20) librum 
trigensimum nonum affert. Tribonianus vero in com- 
ponendis Digestis genuino Alfeni opere usus non est, 
quamquam Krueger p. 64, qui indice Florentino pro ar- 
gumento utitur, aliter sentit. at vel eo refellitur quod 
fragmenta in Justiniani Digestis Alfeno adscripta omnia 
priorum tantum septem vel octo librorum sunt, ita ut 
Tribonianus, si re vera genuinum opus habuisset, triginta 
reliquos libros reiecisse putandus esset. immo utebatur 
epitomis tantum duabus, altera a Julio Paulo (P. 31 — 74) 
octo libris, altera ab anonymo septem (P. 4 — 30) confecta. 
ex quo tempore epitomae propositae erant, genuino Alfeni 
opere uti iuris consulti iam desierunt. Tribonianus, cum 
epitomarum fragmenta recepit, verbis traditis non pepercit, 
ita ut quae Alfeni, quae epitomatorum aut Triboniani 
sint, discernere vix liceat. 

Alfenus igitur aeque atque Aufidius Namusa (de quo 
supra p. 276) Digesta composuit, quibus Servii inprimis 
responsa proponeret. addidit et sua ipsius responsa nec 
defuerunt aliae sententiae, ita ut opus novum ius a Servio 
Sulpicio statutum plene videatur complexum esse. bene 
hac de re Pernice Labeo I, 2: „Des Servius Schule hatte 
in den Digesten Alfens einen gewissen ausserlichen Ab- 
schluss erreicht, der ein direktes Zuriickgehen auf den 
Meister selbst nicht unbedingt geboten erscheinen lasst." 

lurispr. anteliadr. rell. ed. Bremer. 19 



290 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



In Alfeni Digestis contractuum leges eximium locum 
obtinent. referuntur enim et leges yenditionum et loca- 
tionum, venditionum leges inprimis de fundo: (^in lege 
ita dixerat' D. 8, 3, 29; 18, 1, 40 pr. "^aquam accessuram 
dixit' D. 18, 1, 40, 1; 'dolia . . . accessura' D. 19, 1, 26; 
^aquam exceperat' D. 8, 3, 30; '^pomum recepit' D. 50, 
16, 205), de villa (^ut incorruptam redderet colonus 
praeter vim et vetustatem' D. 19, 2. 30, 3), de bovibus 
(Vendidit ea lege, uti daret experiundos' D. 9, 2. 52, 3), 
locationum leges de silva (^redemptor silvam ne caedito neve 
cingito neve deurito neve quem cingere caedere urere 
sinito' D. 19, 2, 29), de Cretae cotoriis (^ne quis praeter 
redemptorem post idus Martias cotem ex insula Creta fodito 
neve eximito neve avebito' D. "39, 4, 15), de portorio por- 
tus Siciliae (^servos quos domum quis ducet suo usu, pro 
is portorium ne dato' D. 50, 16, 203), de aede facienda 
C^quoad in opus lapidis opus erit, pro lapide et manupretio 
dominus redemptori in pedes singulos sestertios septenos 
dabit^ D. 19, 2, 3, 30). accedunt leges aedium servarum 
(*in lege aedium ita scriptum . .: paries oneri ferundo 
uti nunc est, ita sit' D. 8, 2, 33; cf. ^cum in loco domo 
Gaii Seii locus quidam aedibus Anni ita serviret, ut in 
eo loco positum habere ius Seio non esset' D. 8, 5, 17). 

Post Alfenum Varum Digesta scripserunt hi: Ha- J 
driani tempore Juventius Celsus filius (P. 1 — 271), Ha- i 
driani et Antonini temporibus Salvius Julianus (P. 4 — 842), 
sub Marco Aurelio et Lucio Vero Ulpius Marcellus (P. 
3—267) et Cervidius Scaevola (P. 1 — 131). in unius 
Marcelli librorum fragmentis hodie Alfeni nomen inveni- 
tur, scilicet libro XII (D. 50, 16, 87) et libro XIII (D. 46, 
3, 67). at quamquam neque in Celsi neque in Juliani 
neque in Scaevolae libris legitur, ideo Alfenum ab his 
neglectum. esse putare non licet. nam quae a Celso 
libro XVII (D. 30, 63) et libro XIX (D. 33, 10, 7, 2) 
et a Juliano libro XLIV (41, 5, 2, 2) de Servio traduntur, 
ex Alfeno non minus desumpta esse, quam quae Marcellus 
de Servio tradit, licet conicere. Tribonianus cum Digesto- 



1. P. ALFENUS VARUS 



291 



rum illorum libros exscriberet, multa delevisse certum est. 
cf. quae Krueger p. 168 de Juliani Digestis docet. 

Quod ad rerum ordinem quem Alfenus in Digestis 
scribendis secutus est attinet, de testamentis iibro I trac- 
tatum fuisse scimus (D. 28, 1, 25). qaae res ad Mucia- 
num rerum ordinem (supra p. 69) nos relegat. ea quo- 
que quae ex libris XXXIV et XXXIX traduntur, cum 
Q. Mucii libro XV (supra p. 96) optime conveniunt. 

Certe posteriorum, qui Digestorum libros scripserunt, 
rerum ordo alius est: nam apud Celsum, Julianum, Mar- 
cellum, Scaevolam librorum prior pars edicti perpetui 
ordinem sequitur. Lenel I col. 127 n. 1, 318 n. 2, 590 
n. 2, II 215 n. 1. cf. Krueger p. 166. 168. at hic 
rerum ordo ex eo demum tempore statutus videtur, ex 
quo Julianus edictum composuit. itaque hi Digestorum 
libri in restituendo Alfeni ordine duces esse nequeunt. 

Restat, ut rerum ordinem, quem Alfeni epitomatores 
secuti sunt, statuamus. Lenel I col. 37 n. 1 haec ait: 
^rerum ordinem in utraque epitome invenio diversum: 
anonyma epitome cum edicti perpetui ordine videtur fere 
congruere, Paulianae fragmenta neque ad illum accom- 
modari possunt, neque ad ullum alium ordinem, qui in 
iuris consultorum libris inveniuntur; Paulum igitur genuini 
operis ordinem servasse puto.' quod vir sagacissimus 
docet, maximam partem accipio; at Paulianae epitomae 
rerum ordinem prorsus singularem esse nego: eum potius 
in nonnullis cum Muciano ordine convenire puto. 



Pauli epitomae 
libri VIIL 
liber II de testamentis et le- 
gatis. 

liber III inter alia Me doti- 
bus^ 

liber IV inter alia ^de aqua^. 
liber V inter alia ^de furtis'. 



Q. Mucii iuris civilis 
libri XVIIL 
liber I, II et fortasse III de 
testamentis et le- 
gatis. 

liber VII de rei uxoriae ar- 

bitrio ? 
liber XI de aqua? 
liber XVI de furto. 
19* 



292 VIII. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Alia certe tion conveniunt, inprimis emptionis vendi- 
tionis et societatis sedes. quas res quod Severorum tem- 
poris iuris consultus alio ordine constituit mirum non est. 
sed in restituendis Alfeni libris Mucii librorum ordinem 
sequi non a re alienum videtur, singula incerta sunt. 

Liber I. 
Be testamentis, 

1. D. 28; 1, 25. lavolenus libro quinto posterio- 
rum Labeonis (P. 216). Si is, qui testamentum faceret, 
heredibus primis nuncupatis, priusquam secundos ex- 
primeret heredes, obmutuisset, magis coepisse eum 
testamentum facere quam fecisse Varus Digestorum 
libro primo Servium respondisse scripsit: itaque pri- 
mos heredes ex eo testamento non futuros. 

cf. Servii responsa 1. 

Eidem libro adtribuenda videntur fragmenta quae 
subieci. 

2. D. 28, 5, 46. Idem (Alfenus) libro secundo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 34). ^Si Maevia 
mater mea et Fulvia filia mea vivent, tum mihi Lucius 
Titius heres esto'. Servius respondit, si testator filiam 
numquam habuerit, mater autem supervixisset, tamen 
Titium heredem fore, quia id, quod impossibile in 
testamento scriptum esset, nullam vim haberet. 

cf. Servii responsa 3. 

3. D. 28, 5; 45. Alfenus libro quinto Digestorum 
(P. 19). Pater famihas testamento duos heredes in- 
stituerat. eos monumentum facere iusserat in diebus 
certis. deinde ita scripserat: ^qui eorum non ita fecerit, 
omnes exheredes sunto'. alter heres hereditatem 
praetermiserat, reliquus heres consulebat, cum ipse 
monumentum exstruxisset, numquid minus heres esset 
ob eam rem, quod coheres eius hereditatem non adisset. 



1. P. ALFENUS VARUS 



293 



respondit neminem ex alterius faeto hereditati neque 
alligari neque exheredari posse, sed uti quisque con- 
dicionem implesset, quamvis nemo adisset praeterea, 
tamen eum heredem esse. 

cf. Servii responsa 5. 

Testamenta in urhe vel Bomae condita ubi aperiantur? 

4^ D. 50, 16, 239 § 6. Pomponius libro singulari 
Enchiridii (P. 179, 6). ^Urbs' ab urbo appellata est: 
urbare est aratro definire. et Varus ait urbum appel- 
lari curvaturam aratri, quod in urbe condenda ad- 
hiberi solet. 

4^ D. 50, 16, 87. Marcellus libro duodecimo Dige- 
storum (P. 146). Ut Alfenus ait, ^urbs' est ^Roma^, 
quae muro cingeretur, ^Koma^ est etiam, qua con- 
tinentia aedificia essent: nam Romam non muro tenus 
existimari ex consuetudine cotidiana posse intellegi,, 
cum diceremus Romam nos ire, etiamsi extra urbem 
habitaremus. 

Rubricam ex Lenelii coniectura ad Marcellum proposi- 
tam dedi. at fortasse pro libro XII potius XIII legendum 
est, ita ut de penore legato sermonem fuisse conicere liceat. 
cf. B. 33, 9, 4 §§ 3 — 5. Paulus libro quarto ad Sabinum 
(P. 1676): Nomen autem penus mihi traditum est omni- 
bus generibus dictum. si ita legetur ^penum quae Romae 
ait', utrum quae est intra continentia, legata videtur an 
vero ea sola quae est intra murum? et quidem urbes 
fere omnes muro tenus finiri, Romam continentibus et 
urbem Romam aeque continentibus. quod si urbana penus 
sit legata, omnem quae ubique est legatam videri Labeo 
ait, etiam si in villis agrisque sit, si illa sit urbico 
usui destinata . . . 

De testamenii interpretatione. 

5. D. 34, 8, 2. Alfenus Varus libro quinto Dige- 
storum (P. 21^). Quae in testamento scripta essent 



294 VIIL OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



neque intellegerentur quid significarent, ea perinde 
esse ac si scripta non essent [reliqua autem per se 
ipsa valent]. 

cf. Servii responsa 7. 

Libri II, III, IV? 
De legatis. 
De fundo legato. 

6. D. 32, 60, 3. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 39, 3). Praediis legatis 
et quae eorum praediorum colendorum causa empta 
parataque essent, neque topiarium neque saltuarium 
legatum videri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium 
autem tuendi et custodiendi fundi magis quam colendi 
paratum esse: asinum machinarium legatum videri: 
item oves quae stercorandi fundi causa pararentur: 
item opilionem, si eius generis oves curaret. 

cf. Servii responsa 17. 

7. D. 33, 7, 16, 2. Alfenus libro secundo Dige- 
storum a Pauli epitomatorum (P. 44, 2). Quidam 
uxori fundum, uti instructus esset in quo ipse habi- 
tabat, legavit. consultus de mulieribus lanificis an 
instrumento continerentur, respondit non quidem esse 
instrumenti fundi, sed quoniam ipse pater familias, 
qui legasset, in eo fundo habitasset^ dubitari non 
oportere, quin et ancillae et ceterae res, quibus pater 
familias in eo fundo esset instructus, omnes legatae 
viderentur. 

cf. Servii responsa 20. 

8. D. 33, 7, 12, 2. Ulpianus libro vicesimo ad 
Sabinum (P. 2609). Alfenus . ., si quosdam ex homi- 
nibus aliis legaverit, ceteros, qui in fundo fuerunt, non 
contineri instrumento ait, quia nihil animalis instru- 
menti esse opinabatur. 



1. P. ALFENUS VARUS 



295 



De villa legata, 

9. D. 33, 7, 16. Alfenus libro secundo Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 44pr.) Villae instrumento 
legato supellectilem non contineri verius est. 

cf. Servii responsa 24. 

De vinea Jegata. 

10. D. 33, 1, 16, 1. Alfenus libro secundo Dige- 
storum a Paulo epitomatorum (P. 44, 1). Vinea et 
instrumento eius legato instrumentum vineae nihil 
esse Servius respondit. qui eum consulebat, Cornelium 
respondisse aiebat palos perticas rastros ligones in- 
strumenti vineae esse. 

cf. Servii responsa 25. 

De penu legata? 

D. 50, 16, 87. Marcellus libro decimo tertio(?) Dige- 
storum. 

cf. quae ad fr. 4 adnotavi. 

De frumento legato? 

11. D. 50, 16, 77. Idem (Paulus) libro quinqua' 
gesimo nono ad edictum (P. 715). Frudum pro reditu 
appellari . . . lulianus scribit. fruges omnes <^res> esse 
quibus homo vescatur, falsum esse . . frumentum autem 
id esse quod arista se teneat, recte Gallum definiisse, 
lupinum vero et fabam fruges potius dici . . . quae 
Servius apud Alfenum in frumento contineri putat. 

cf. Servii responsa 21. 

De supellectili legata. 

12. D. 33, 10, 6. Alfenus libro tertio Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 60). Supellectilis eas esse 
res puto quae ad usum communem patris familias 
paratae essent, quae nomen sui generis separatim non 
haberent: quare quae ad artificii geuus aliquod perti- 



296 VIII. OCTAVl SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



nerent neque ad communem usum patris familias 
accommodatae essent, supellectilis non esse. [sed nec 
pugillares et codices in supellectili sunt.] 

cf. Servii responsa 34. 

De lana Uno purpura legata, 

13. D. 32, 60, 2. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 39, 2). Lana lino pur- 
pura uxori legatis, quae eius causa parata essent, cum 
multam lanam et omnis generis reliquisset, quae- 
rebatur, an omnis deberetur. respondit, si nihil 
ex ea destinasset ad usum uxoris, sed omnis com- 
mixta esset, non dissimilem esse deliberationem, cum 
penus legata esset et multas res quae penus essent 
reliquisset, ex quibus pater familias vendere solitus 
esset. nam si vina diffudisset habiturus usioni ipse 
et heres eius, tamen omne in penu existimari. sed 
cum probaretur eum qui testamentum fecisset partem 
penus vendere solitum esse, constitutum esse, ut ex 
eo, quod ad annum opus esset, heredes legatario 
darent. sic mihi placet et in lana fieri, ut ex ea quod 
ad usum annuum mulieri satis esset, ea sumeret: non 
enim deducto eo, quod ad viri usum opus esset, reli- 
quum uxori legatum esse, sed quod uxoris causa 
paratum esset. 

cf. Servii responsa 36. 

Be argento legato, 

14. D. 34, 2, 28. Alfenus Varus libro septimo 
Digestorum (P. 29^). Cum in testamento alicui argen- 
tum, quod usus sui causa paratum esset, legaretur, 
itemque vestis aut supellex, quaesitum est, quid cuius- 
que usus causa videretur paratum esse, utrumne id 
argentum, quod [victus sui causa paratum] pater 
familias ad cotidianum usum parasset an et si eas 
mensas argenteas et eius generis argentum haberet. 



1. P. ALFENUS VARUS 



297 



quo ipse non temere uteretur^ sed commodare ad 
ludos et ad ceteras apparationes soleret. et magis 
placet, quod victus sui causa paratum est, tantum 
contineri. 

cf. Servii responsa 31. 

Be agnis legatis. 

15. D. 32^ 60 pr. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 39 pr.). Cum quaere- 
retur agnis legatis <^agni^ quatenus viderentur, quidam 
aiebant agnum dumtaxat sex mensum esse: sed verius 
est eos legatos esse, qui minores anniculis essent. 

cf. Servii responsa 43. 

De servis et ancillis legatis. 

16. D. 32; 61. Idem (Alfenus) libro octavo Dige- 
storum a Paulo epitomatorum (P. 73). Textoribus 
omnibus, qui sui essent cum moreretur, legatis quae- 
situm est, an et is, quem postea ex his ostiarium 
fecisset, legato contineretur. respondit contineri: non 
enim ad aliud artificium, sed ad alium usum trans-; 
ductum esse. 

cf. Servii responsa 38. 

17. D. 50, 16, 204. Paulus libro secundo epito- 
marum Alfeni (P. 38). ^Pueri' appellatio tres signi- 
ficationes habet: unam, cum omnes servos pueros 
appellareraus: alteram cum puerum contrario nomine 
puellae diceremus: tertiam, cum. aetatem puerilem 
demonstraremus. 

cf. Servii responsa 38. 

18. D. 32, 60, 1. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 39, 1). Servis et an- 
cillis urbanis legatis agasonem mulionem legato non 
contineri respondi: eos enim solos in eo numero 
haberi, quos pater familias circum se ipse sui cultus 
causa haberet. 



298 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



De mancipii optione legata, 

19. D. 35, 1, 28, 1. Paulus libro secundo epito- 
matorum Alfeni Digestorum (P. 36, 1). ^Attia uxor 
mea optato Philargyrum puerum aut Agatham an- 
cillam, qui mei erunt cum moriar'. is qui testamentum 
fecit Agatham, quam testamenti tempore habuit, ven- 
didit et postea ancillas emit, ex his uni Agathae nomen 
imposuit. quaesitum est, an haec legata videretur. 
respondit legatam videri. 

cf. Servii responsa 41. 

De pecunia legata. 

20. D. 35, 1, 28. Paulus libro secundo epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 36). Filiae suae ita quis legavit: 
"^si Attia filia mea arbitratu Lucii Titii nupserit, ei 
tot heres meus dato'. Titio ante testatorem mortuo 
Attia nupserat. quaerebatur, an legatum ei deberetur. 
respondit deberi. 

cf. Servii responsa 12. 

21. D. 32, 29, 2. Labeo libro secundo posteriorum 
a Javoleno epitomatorum (P. 171). Cum ita legatum 
esset: ^quanta pecunia ex hereditate Titii ad me per- 
venit, tantam pecuniam heres meus Seiae dato', id 
legatum putat Labeo, quod acceptum in tabulis suis 
ex ea hereditate testator rettulisset, ceterum negat 
cavendum heredi a legatario, si quid forte postea eius 
hereditatis nomine heres damnatus esset. ego contra 
puto, quia non potest videri pervenisse ad heredem, 
quod eius hereditatis nomine praestaturus esset; idem 
Alfenus Varus Servio placuisse scribit. 

cf. Servii responsa 46. 

22. D. 30, 106. Alfenus Varus libro secundo Di- 
gestorum a Paulo epitomatorum (P. 37). Si in testa- 
mento scriptum esset: ^heres meus centum^ Licinio 

1 Trihonianus aureos ceDtum. 



1. P. ALFENUS VARUS 



299 



damnas esto neque adseripsisset Mare'^ deberi legatum 
constat. 

cf. Gai. 2, 201. Per damnationem hoc modo legamus: 
^heres meus . . . dare damnas esto'; sed et si Mato' 
scriptum fuerit, per damnationem legatum est. 

23. D. 31, 74. Idem (Papinianus) libro vicesimo 
septimo Quaestionum (P. 330). "^Titio HSG^ heres 
praesens dato\ deinde protulit diem legatorum. non 
est verum, quod Alfenus rettulit, centum praesenti 
deberi, quia diem proprium habuerunt. 

De annuo legato. 

24. D. 33, 1, 22. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 35). ^Filiae meae 
qxiamdiucumqne vidua erit, in annos singulos centum 
heres meus dato^. quaeritur, si filia minus annui tem- 
poris vidua fuisset, numquid minus ei centum deberen- 
tur. respondit sibi videri, tametsi totus annus nondum^ 
fuisset, tamen deberi. 

cf. Servii responsa 50. 

De fundi ususfructu legato. 

25. D. 33, 2, 12. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 40). Heres in 
fundo, cuius usus fructus legatus est, villam posuit. 
eam invito fructuario demolire non potest; [nihilo magis 
quam si, quam arborem posuisset, ex fundo is evellere 
vellet;] sed si antequam usufructuarius prohibuerit, 
demolierit, impune facturum. 

cf. Servii responsa 23. 

26. D. 7, Ij 11. Paulus libro secundo epitoma- 
torum Alfeni Digestorum (P. 41). sed si grandes ar- 
bores essent, non posse eas caedere. 



1 Tribonianus centum auveos. 



300 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Sermonem esse de silva non caedua docet frag« 
mentum quod in lustiniani Digestis antecedit. Pomponius 
libro quinto ad Sabinum (P. 454): ex silva caedua 
pedamenta et ramos ex arbore usufructuarium sumpturum, 
ex non caedua in vineam sumpturum, dum ne fundum 
deteriorem faciat. 

De Jidbitatione legata. 

27. D. 33, 2, 40. Alfenus Varus libro octavo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 74). ^llli cum 
illo habitationem lego^ perinde essBj ac si ita ^illi et 
illi^ legasset. 

cf. Servii responsa 27. 

De nave legata. 

28. D. 21, 2, 44. Alfenum libro secundo Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 45). Scapham non 
videri navis esse respondit nec quicquam coniunctum 
habere, nam scapham ipsam per se parvam naviculam 
esse: omnia autem, quae coniuncta navi essent, veluti 
gubernacula malus antemnae velum, quasi membra 
navis esse. 

cf. Servii responsa 45. 

De lihertate relicta. 

29. D. 40, 7, 14. Alfenus Varus libro quarto 
Digestorum (P. 18). Servus, qui testamento domini, 
cum decem heredi dedisset, liber esse iussus erat, 
heredi mercedem referre pro operis suis solebat. cum 
ex mercede heres amplius decem recepisset, servus 
liberum esse <(se)> aiebat. de ea re consulebatur. respon- 
dit non videri liberum esse: non enim pro libertate, 
sed pro operis eam pecuniam dedisse nec magis ob 
eam rem liberum esse, quam si fundum a domino con- 
duxisset et pro fructu fundi pecuniam dedisset. 

cf. Servii responsa 56. 



1. P. ALFENUS VARUS 



301 



Be dote relegata. 

30. D. 23, 5, 8. Alfenus libro tertio Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 58). Vir in fundo dotali 
uxoris rogatu olivetum succiderat ad hoc, ut novellum 
reponeret. postea vir mortuus erat et uxori dotem 
relegaverat. ligna, quae ex oliveto excisa essent, 
oportere mulieri reddi respondit. 

cf. Servii responsa 9. 

31. D. 33, 4y 6 pr. Labeo libro secundo posterio- 
rum a lavoleno epitomatorum (P. 82). Cum scriptum 
esset: ^quae pecunia propter uxorem meam ad me 
venit quinquaginta, tantundem pro ea dote heres meus 
dato', quamvis quadraginta dotis fuissent, tamen 
quinquaginta debere Alfenus Varus Servium respon- 
disse scribit, quia proposita summa quinquaginta ad- 
iecta sit. 

cf. Servii responsa 10. 

De peculio legato. 

32. D. 33, 8, 14. Alfenus Varus libro quinto 
Digestorum (P. 20). Quidam in testamento ita scri- 
pserat: Tamphilus servus meus peculium suum cum 
moriar sibi habeto liberque esto'. consulebatur, rectene 
Pamphilo peculium legatum videretur, quod prius quam 
liber esset peculium sibi habere iussus esset. respondit 
in coniunctionibus ordinem nullum esse neque quic- 
quam interesse, utrum eorum primum diceretur aut 
scriberetur: quare recte peculium legatum videri, ac 
si prius liber esse^ deinde peculium sibi habere ius- 
sus est. 

cf. Servii responsa 13. 

33. D. 33, 8, 16. Idem (Alfenus) libro secundo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 46). Servo 
manumisso peculium legatum erat, aho capite omnes 
ancillas suas uxori legaverat. in peculio servi ancilla 



302 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



fuit. servi eam esse respondit neque referre, utri prius 
legatum esset. 

cf. Servii responsa 14. 

34. D. 40, 1, 6. Alfenus Varus libro quarto Dige- 
storum (P. 17). Servus pecuniam ob libertatem pactus 
erat et eam domino dederat. dominus prius quam eum 
manumitteret, mortuus erat testamentoque liberum esse 
iusserat et ei peculium suum legaverat. consulebat, 
quam pecuniam domino dedisset ob libertatem, an 
eam sibi heredes patroni reddere deberent necne. 
respondit^ si eam pecuniam dominus, posteaquam 
accepisset^ in suae pecuniae rationem habuisset, statim 
desisse eius peculii esse, sed si interea, dum eum 
manumitteret^ acceptum servo rettulisset, videri peculii 
fuisse et debere heredes eam pecuniam manumisso 
reddere. 

cf. Servii responsa 15. 

35. D. 40, 1,7. Idem (Alfenus Varus) libro septimo 
Digestorum (P. 25). Duo filii familias peculiares ser- 
vos separatim uterque habebant. ex his alter servu- 
lum suum peculiarem vivo patre manumisit. pater 
utrique testamento peculium praelegaverat. quaere- 
batur, servus iste utrum amborum an eius a quo 
manumissus erat libertus esset. respondit, si prius 
testamentum pater fecisset, quam filius eum liberum 
esse iussisset, unius esse libertum, ideo quod eum 
quoque in peculio legasse videretur; sed si postea 
testamentum pater fecisset, non videri eam mentem 
eius fuisse, ut eum, qui manumissus esset, legaret 
eumque servum, quoniam praelegatus non esset, mortuo 
patre amborum servum fuisse. 

cf. Servii responsa 16. 

De sumptibiis funerum. 

36. D. 50, 16, 202. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 16), Cum in testamento scriptum 



1. P. ALFENUS VARUS 



303 



esset, ut heres in funere aut in monumento ^dumtaxat 
centum'^ consumeret, non licet minus consumere; si 
amplius vellet, licet, neque ob eam rem contra testa- 
mentum facere videtur. 

37. D. 35, 1, 27. Alfenus Varus libro quinto Di- 
gestorum (P. 21^). In testamento quidam scripserat, 
ut sibi monumentum ad exemplum eius, quod in via 
Salaria esset Publii Septimii Demetrii, fieret; nisi 
factum esset, heredes magna pecunia multarat. cum 
id monumentum Publii Septimii Demetrii nullum rep- 
periebatur, sed Publii Septimii Damae erat, ad quod 
exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat 
monumentum sibi fieri voluisse, quaerebant heredes, 
cuiusmodi monumentum se facere oporteret et, si ob 
eam rem nuUum monumentum fecissent, quia non 
repperirent, ad quod exemplum facerent, num poena 
tenerentur. respondit^ si intellegeretur, quod monu- 
mentum demonstrare voluisset is qui testamentum 
fecisset, tametsi in scriptura mendum esset, tamen ad 
id, quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri de- 
bere; sin autem voluntas eius ignoraretur, poenam 
quidem nullam vim habere, quoniam ad quod exemplum 
fieri iussisset, id nusquam extaret, monumentum tamen 
omnimodo secundum substantiam et dignitatem de- 
functi exstruere debere. 

cf. Servii responsa 6. 

Liber Y? 
De Jiereditatis petitione. 

38. D. 5, 4, 9. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 48). Cum multi heredes in- 
stituti essent, ex his unus in Asia erat. eius procu- 
rator venditionem fecit et pecuniam pro parte eius 

1 Trih. aureos centum. 



304 Vin. COTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



abstulerat. postea apparuerit eum qui in Asia erat 
antea decessisse instituto ex parte dimidia herede 
procuratore suo et ex parte alio. quaesitum est, 
quemadmodum pecunia ex hereditate petenda esset. 
responsum est ab eo, qui procurator eius fuisset, totam 
[hereditatem], quia ex hereditate ea pecunia [fuisset 
quae] ad procuratorem ex venditione pervenisset, petere 
eos oportere, et nihilo minus partem dimidiam [here- 
ditatis] a coheredibus eius. ita fore^ sive omnis ea 
pecunia penes eum qui procurator fuisset, resideret, 
ut omnem per iudicem ab eodem recuperarent, sive is 
partem dimidiam coheredi suo reddidisset, ipsum ex 
dimidia parte et ex dimidia coheredes eius condem- 
narent. 

cf. Servii responsa 60. 

Libri YI(?) usque ad XXXIII 
Be dote. 

39. D. 23, 4, 79. Alfenus libro tertio Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 57). Aliud est, si pater pro 
filia dotem promisit, ut annua bima trima quadrima 
quinto anno dos a se redderetur, et convenit, ut is- 
dem diebus dos soluto matrimonio redderetur; hoc 
enim pactum ita valet, si patri filia heres exstitisset 
et interveniente ea pactum conventum fuerit. 

cf. Servii responsa 65. 

De donationibus. 

40. D. 24, 1, 38. Alfenus libro tertio Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 59). Servus communis viri 
et fratris eius puerum donavit uxori fratris. pro qua 
parte is servus qui donasset viri esset, pro ea parte 
munus non esse factum mulieris respondit. 

cf. Servii responsa 69. 



1. P. ALFENUS VARUS 



305 



Be liberali causa. 

41. D. 40, 12; 10. Ulpianus libro quinquagensimo 
quinto ad edictum (P. 1296^). Quod autem diximus 
^in libertate fuisse' sic est accipiendum non ut se 
liberum doceat is^ qui liberali iudicium patitur, sed 
in possessione libertatis sine dolo malo fuisse. quid 
sit autem "^sine dolo malo fuisse^, videamus. nam 
lulianus ait omnes, qui se liberos putant, sine dolo 
malo in libertate fuisse, si modo se pro liberis gerant, 
quamvis servi sint. Varus autem scribit eum, qui se 
liberum sciat, dum in fuga sit, non videri sine dolo 
malo in libertate esse, sed simul atque desierit quasi 
fugitivus se celare et pro libero agere, tunc incipere 
sine dolo malo in libertate esse; etenim ait eum, qui 
scit se liberum, deinde pro fugitivo agit, lioc ipso, 
quod in fuga sit, pro servo agere. 

Be operis libertoriim. 

42. D. 38, 1, 26. Alfenus Varus libro septimo 
Digestorum (P. 26). Medicus libertus, quod putaret, 
si liberti sui medicinam non facerent, multo plures 
imperantes sibi habiturum, postulabat, ut sequerentur 
se neque opus facerent: id ius est nec ne? respondit 
ius esse. dummodo liberas operas ab eis exigeret, lioc 
est ut adquiescere eos meridiano tempore et valetu- 
dinis et honestatis suae rationem habere sineret. 

Item rogavi, si has operas liberti dare nollent, 
quanti oporteret aestimari. respondit, quantum ex 
illorum operis fructus, non quantum ex incommodo 
dando illis, si prohiberet eos medicinam facere, com- 
modi patronus consecuturus esset. 

cf. Servii responsa 61. 



De rerum dominio. 

43. D. 41, 1, 38. Alfenus Varus libro quarto 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 65). Attius 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 20 



306 VIII. OCTAYI SAEC. lUEIS CONSULT. SERIES TERTIA 



fundum habebat secundum viam publieam. ultra viam 
flumen erat et ager Lucii Titii. [fluit] flumen paulatim 
popuU Bomani eum agrum, qui inter viam et flumen 
esset, ambedit et viam sustulit, postea rursus minu- 
tatim recessit et alluvione in antiquum locum rediit. 
respondit cum flumen agrum et viam publicam sustu- 
lisset, eum agrum eius factum esse, qui trans flumen 
fundum habuisset, postea cum paulatim retro redisset, 
ademisse ei, cuius factus esset, et addidisse ei, cuius 
trans viam esset, quoniam eius fundus proximus 
flumini esset, id autem^ quod publicum fuisset, nemini 
Jiomini cessisset. iam impedimento viam esse ait, quo 
minus ager, qui trans viam alluvione relictus est, Attii 
fieret, nam ipsa quoque via fundi esset. 

cf. Servii responsum 72. 

44. D. 39, 2j Q, 2. Ulpianus libro quinquagen- 
simo tertio ad edictum (P. 1272^). Alfenus scribit, si 
ex fundo tuo crusta lapsa sit in meum fundum eam- 
que petas, dandum in te iudicium de damno iam facto 
... ita demum autem crustam vindicari posse idem 
Alfenus ait, si non coaluerit nec unitatem cum terra 
mea fecerit. 

45. D. 6, 1, 5, 3. Ulpianus libro sexto decimo 
ad edictum (P. 549^). De arbore, quae in alienum 
agrum translata coaluit et radices immisit, Varus et 
NerVa utilem in rem actionem dabant, nam si non- 
dum coaluit, mea esse non desinet. 

De servo communi, 

46. D. 10; 3, 26. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 8). Communis servus cum apud alte- 
rum esset, crus fregit in opere. quaerebatur, alter- 
dominus quid cum eo, penes quem fuisset, ageret.^ 
respondi, si quid culpa illius magis quam casu res 
communis damni cepisset, per arbitrum communi di- 
vidundo posse reciperari. 



1. P. ALFENUS VAUUS 



307 



47. D. 10, 3, 27. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeni epitomatorum (P. 50). De communi servounus ex 
soeiis quaestionem habere nisi eommunis negotii causa 
iure non potest. 

J)e usucapione, 

48. D. 41, 3, 34. Alfenus Varus libro primo Di- 
gestorum a Paulo epitomatorum (P. 32). Si servus 
insciente domino rem peculiarem vendidisset, emptorem 
usucapere posse. 

De rei vindicatione. 

49. D. 6, 1,57. Alfenus libro sexto Digestorum 
(P. 24). Is a quo fundus petitus erat ab alio eiusdem 
fundi nomine conventus est. quaerebatur, si alterutri 
eorum iussu iudicis fundum restituisset et postea se- 
cundum alterum petitorem res iudicaretur, quemad- 
modum non duplex damnum traheret. respondi, uter 
prior iudex iudicaret, eum oportere ita fundum petitori 
restitui iubere^ ut possessori caveret vel satisdaret, si 
alter fundum evicisset, eum praestare. 

50. D. 6, 1, 58. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 49). A quo servus petebatur 
et eiusdem servi nomine cum eo furti agebatur, quae- 
rebat, si utroque iudicio condemnatus esset, quid se 
facere oporteret. respondit, si prius servus ab eo evic- 
tus esset^, non oportere iudicem cogere, ut eum tra- 
deret nisi ei satisdatum esset, quod pro eo homine 
iudicium accepisset, si quid ob eam rem datum esset, 
id recte praestari. sed si prius de furto sententia 
dicta^ esset et hominem noxae dedisset, deinde de 
ipso homine secundum petitorem sententia dicta^ esset, 
non debere ob eam rem iudicem, quod hominem non 
traderet, litem aestimare, quoniam nihil eius culpa 
neque dolo contigisset, quo minus hominem traderet. 

cf. Servii responsa 79. 

1 Verhum respondit, quod in F» post si — esset legitur, 
transposui, 2 Ita vel similiter scrihi oportere monuit Fernice. 
Trib. iudicium factum. 

20* 



308 VIII. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



JDe actione ad exliibendum. 

51. D. 10, 4, 19. Paulus libro quarto epitomarum 
Alfeni (P. 66). Ad exhibendum possunt agere omnes 
quorum interest. sed quidam consuluit, an possit 
efficere haec actio, ut rationes adversarii sibi exhibe- 
rentur, quas exhiberi magni eius interesset. respondit 
non oportere ius civile calumniari neque verba captari, 
sed qua mente quid diceretur, animadvertere convenire. 
nam illa ratione etiam studiosum alicuius doctrinae 
posse dicere sua interesse illos aut illos libros sibi 
exhiberij quia, si essent exhibiti, cum eos legisset, 
doctior et melior futurus esset. 

cf. Servii responsa 80. 

Damni infecti. 

52. D. 39, 2, 43 pr. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 5pr.). Damni infecti quidam vicino 
repromiserat. ex eius aedificio tegulae vento deiectae 
ceciderant in vicini tegulas easque fregerant. quae- 
situm est, an aliquid praestari oportet. respondit, si^ 
vitio aedificii et infirmitate factum esset, debere prae- 
stari, sed si tanta vis venti fuisset, ut quamvis firma 
aedificia convelleret, non debere. et quod in stipula- 
tione est ^sive quid ibi ruet', non videri sibi ruere, 
quod aut vento aut omnino aliqua vi extrinsecus ad- 
mota caderet, sed quod ipsum per se concideret. 

cf. Servii responsa 83^. 

Praetoria stipulatio Hadriani tempore haec fere fuit 
(Lenel Edict p. 433): ^quod aedium loci operisve q. d. a. 
vitio in aedibus meis intra . . . damnum factum erit, si 
quid ibi ruet scindetur fodietur aedificabitur, quanti ea 
res erit, tantam pecuniam dari dolumve malum abesse 
afuturumque esse spondesne? spondeo.' cum Pomponius 
(D. 46, 8, 18) haec habet: ^si quid ibi ruet', apud Alfe- 
num legitur: ^sive quid ibi ruet'. „VielIeicht hiess es zu 
Alfens Zeit "^sive quid ibi ruet sive' rel., wahrscheinlich 



1. P. ALFENUS VAEUS 



309 



aber ist das Citat ungenau oder es liegt eiu Abschreiber- 
versehen vor." Lenel L 1. n. 14. 

53. D. ibid. § 1 (P. 5, 1). Cum parietem com- 
munem aedificare quis cum vicino vellet, priusquam 
veterem demolirent; damni infecti vicino repromisit 
adeoque (? ab eoque?) restipulatus est. posteaquam 
paries sublatus esset et habitatores ex vicinis cena- 
culis emigrassent, vicinus ab eo mercedem, quam habi- 
tatores non redderent, petere vult. quaesitum est, an 
recte petit. respondit non oportuisse eos, cum com- 
munem parietem aedificarent^ inter se repromittere 
neque ullo modo alterum ab altero cogi potuisse; sed 
si maxime [repromitterent], tamen non amplius quam 
partis dimidiae^ quo amplius ne extrario quidem quis- 
quam, cum parietem communem aedificaret, repromit- 
tere deberet. [sed quoniam iam in totum repromi- 
sissent, omne, quod detrimenti ex mercede vicinus 
fecisset, praestaturum.] 

cf. Servii responsa 84. 

54. D. ibid. § 2 (P. 5, 2). Idem consulebat, pos- 
setne, quod ob eam rem dedisset, rursus repetere, 
quoniam restipulatus esset a vicino, si quid ob eam 
rem, quod ibi aedificatum esset, sibi damnum datum 
esset, id reddi, cum et ipsam hanc pecuniam, quam 
daret, propter illud opus perderet. respondit non posse 
[propterea quia non operis vitiO; sed ex stipulatione 
id amitteret]. 

cf. Servii responsa 85. indusa verha a Trib. addita 
esse Pernice vidit, 

JDe aqua pluvia arcenda. 

55. D, 39, 3, 24. Alfenus libro quarto Digestorum 
a Paulo epitomatorum (P. 64). Vicinus loci superioris 
pratum ita arabat, ut per sulcos itemque porcas aqua 
ad inferiorem veniret. quaesitum est, an per arbitrum 
aquae pluviae arcendae possit cogi, ut in alteram 



310 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



partem araret^ ne sulci in eius agrum spectarent. 
respondit non posse eum facere, quo minus agrum 
vicinus quemadmodum vellet araret. 

Sed si quos sulcos transversos aquarios faceret, 
per quos in eius agrum aqua deflueret, hosce ut 
operiret, per arbitrum aquae pluviae arcendae posse 
cogere. 

Sed et si fossas fecisset, ex quibus aqua pluvia 
posset nocere, arbitrum, si appareat futurum, ut aqua 
pluvia noceret, cogere oportere fossas eum explere et, 
nisi faceret, condemnare, tametsi antequam de ea re 
iudicaret, aqua per fossas numquam fluxisset. 

cf. Servii responsa 81. 

56. D. 39, 3, 2, 5. Paulus libro quadragesimo 
nono ad edictum (P. 632, 5). Item Varus ait: aggerem,^ 
qui in fundo vicini erat, vis aquae deiecit, per quod 
effectum est, ut aqua pluvia mihi noceret. Varus ait, 
si naturalis agger fuit, non posse me vicinum cogere 
aquae pluviae arcendae actione, ut eum reponat vel 
reponi sinat, idemque putat et si manu factus fuit. 
neque memoria eius exstat; quod si exstet, putat aquae 
pluviae arcendae actione eum teneri. 

De servitutibus. 

57. D. 8; 4, 15. Paulus libro primo epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 31). Qui per certum locum 
iter aut actum alicui <(in iure)> cessisset, eum pluribus 
per eundem locum vel iter vel actum <^in iure]> cedere, 
posse verum est, quemadmodum si quis vicino suas 
aedes servas fecisset, nihilo minus aliis quot vellet 
multis eas aedes servas facere potest. 

cf. Servii responsa 87. 

58. D. 8, 5, 17, 1. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum (P. 4, 1). Cum in domo Gaii Sei locus quidam 
aedibus Anni ita serviret, ut in eo loco positum 



1. P. ALFENUS YARUS 



311 



habere ius Seio non esset, et Seius in eo silvam 
sevisset, in qua labra et Zenes <(ety^ cucumellas positas 
haberet, Annio consilium omnes iuris periti dederunt, 
ut cum eo ageret: ius ei non esse in eo loco ea posita 
habere invito se. 

69. D. 8, 2; 16. Paulus libro secundo epitomarum 
Alfeui Digestorum (P. 42). Lumen id est, ut caelum 
videretur, et interest inter lumen et prospectum, nam 
prospectus etiam ex inferioribus locis est, lumen ex 
inferiore loco esse non potest. 

cf. Servii responsa 91. 

60. D. 8, 2, 33. Paulus libro quinto epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 68). Eum debere columnam 
restituere, quae onus vicinarum aedium ferebat, cuius 
essent aedes quae servirent, non eum qui imponere 
vellet. nam cum in lege aedium scriptum esset: 
^paries oneri ferundo uti nunc est, ita sit', satis aperte 
significari in perpetuum parietem esse debere, non 
enim hoc his verbis dici^ ut in perpetuum idem paries 
esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti eiusdem 
modi paries in perpetuum esset qui onus sustineret 
[quemadmodum si quis cavisset, ut cui onus sustineret, 
si ea res quae servit et tuum onus ferret, perisset, 
alia in locum eius dari debeat]. 

cf. Servii responsa 92. 

61. D. 8, 5, 8 § 5. Ulpianus libro septimo de- 
cimo ad edictum (P. 601). Aristo Cerellio Vitali 
respondit . . . idemque ait: ... Alfenum denique scri- 
bere ait posse ita agi ius illi non esse in suo lapidem 
caedere, ut in meum fundum fragmenta cadant. 

62. D. 8,5, 17pr. Alfenus libro secundo Digestorum 
(P. 4). Si quando inter aedes binas paries esset, qui 
ita ventrem faceret, ut in vicini domum semipedem 
aut amplius procumberet, agi oportet (oportere respon- 



1 F, tenes. 



312 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



dit?): ius non esse illum parietem ita proiectum in 
suum esse invito se. 

cf. Servii responsa 82. 

63. D. 8, 5, 17, 2. Alfenus libro secundo Digestorum 
(P. 4, 2). Secundum cuius parietem vicinus sterculi- 
num fecerat, ex quo paries madescebat, consulebat[ur], 
quemadmodum posset vicinum cogere, ut sterculinum 
tolleret. respondi, si in loco publico id fecisset, per 
interdictum cogi posse, sed si in privato, de servitute 
agere oportere; si damni infecti stipulatus esset, possit 
per eam stipulationem, si quid ex ea re sibi damni 
datum esset^ servare. 

Be creditore et dehitore. 

64. D. 13, 7, 30. Paulus libro quinto epitomarum 
Alfeni Vari Digestorum (P. 70). Qui ratiario credi- 
derat, cum ad diem pecunia non solveretur, ratem in 
flumine sua auctoritate detinuit. postea flumen crevit 
et ratem abstulit. si invito ratiario retinuisset, eius 
periculo ratem fuisse respondit; sed si debitor sua 
voluntate concessisset, ut retineret, culpam dumtaxat 
ei praestandam, non vim maiorem. 

65. D. 46, 3, 67. Marcellus libro tertio decimo 
Digestorum (P. 157). . . . apud Alfenum Servius eum, 
qui minus a debitore suo accipere et liberare eum 
vellet, respondit posse saepius aliquot nummos acci- 
piendo ab eo eique retro dando ac rursus accipiendo 
id efficere, [veluti si centum debitorem decem acceptis 
liberare creditor velit, ut cum decem acceperit, eadem 
ei retro reddat, mox ab eo accipiat ac novissimo 
retineat,] etsi in dubitationem a quibusdam hoc male 
deducatur, quod non possit videri is qui ita accepit, ut 
ei a quo accepit, retro reddat <(solutum accepisse)> . . 

cf. Servii responsa 99. Pernice etiam verba saepius 
— accipiendo a Triboniano addita esse putat. 



1. P. ALFENUS VAEUS 



313 



JDe emptione venditione, 
JDe fundo vendito. 

66. D. 18, 1, 40pr. Paulus libro quarto epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 62). Qui fundum vendebat, in 
lege ita dixerat, ut emptor in diebus triginta proximis 
fundum metiretur et de modo renuntiaret, et si ante 
eam diem non renuntiasset, ut venditoris fides soluta 
esset. emptor intra diem mensurae quo minorem 
modum esse eredidit renuntiavit et pecuniam pro eo 
aceepit. postea eum fundum mancipio dedit^ et cum ipse 
emptori suo admetiretur, multo minorem modum agri 
quam putaverat invenit. quaerebat, an id quod minor 
is esset consequi a suo venditore posset. respondit 
interesse, quemadmodum lex diceretur. nam si ita 
dictum esset, ut emptor diebus triginta proximis 
fundum metiatur et dcmino renuntiet, quanto modus 
agri minor sit, quo post diem trigensimum renuntiasset, 
nihil ei profuturum, sed si ita pactum esset, ut emptor 
in diebus proximis fundum metiatur et de modo agri 
renuntiet, et si in diebus triginta renuntiasset minorem 
modum agri esse, quamvis multis post annis posse 
eum quo minor is modus agri fuisset repetere. 

1 Trib. vendidit. 

67. D. 21, 2, 45. Idem (Alfenus) libro quarto 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 63). Qui fun- 
dum mancipio dederat^ iugerum certum, fines multo 
amplius emptori demonstraverat. si quid ex his fini- 
bus evinceretur, pro bonitate eius emptori praestan- 
dum ait, quamvis id quod relinqueretur centum iugera 
haberet. 

1 Trih. tradiderat. 

68. D. 18, 1, 18, 1. Pomponius libro nono ad 
Sabinum (P. 547). Si servus in demonstrandis domini 
iussu finibus^ agri venditi vel errore vel dolo plus 

1 F. domini iussu in demonstrandis finibus. 



314 VIII. OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



demonstraverit, id [tamen] demonstratum aceipi oportet, 
quod dominus senserit, et idem Alfenus scripsit de 
vacua possessione per servum tradita. 

69. D. 8^ 3/ 29. Paulus libro secundo epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 43). Qui duo praedia confinia 
habuerat, superiorem fundum vendiderat. in lege ita 
dixerat, ut aquam sulco aperto emptori educere in 
fundum inferiorem recte liceat. si emptor ex alio fundo 
aquam acciperet et eam in inferiorem ducere vellet, 
quaesitum est, an possit id suo iure facere nec ne. 
respondi nihil amplius, quam quod ipsius fundi siccandi 
causa derivaret, vicinum inferiorem recipere debere. 

70. D. 8, 3, 30. Idem (Paulus) libro quarto epito- 
marum Alfeni Digestorum (P. 61). Qui duo praedia 
babebat, in unius venditione aquam, quae in fundo 
nascebatur, et circa eam aquam late decem pedes ex- 
ceperat. quaesitum est, utrum dominium loci ad eum 
pertineat an ut per eum locum accedere possit. 
respondit, si ita recepisset: '^circa eam aquam late 
pedes decem', iter dumtaxat videri venditoris esse. 

71. D. 18, 1, 40, 4. Paulus libro quarto epitoma- 
rum Alfeni Digestorum (P. 62, 4). Cum fundum quis 
vendiderat et omnem fructum receperat, et arundinem 
caeduam et silvam (et harundinem et silvam cae- 
duam?) in fructu esse respondit. 

72. D. 19, 1, 26. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 13). Si quis, cum fundum venderet, 
dolia centum, quae in fundo esse adfirmabat, accessura 
dixisset, quamvis ibi nullum dolium fuisset, tamen 
dolia emptori debebit. 

Trihoniani manus aperta est. 

73. D. 19, 1, 27. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeni (P. 53). Quidquid venditor accessurum dixerit, 
id integrum ac sanum tradi oportet, veluti si fundo dolia 
accessura dixisset, non quassa, sed integra dare debet. 

74. D. 18, 1, 40, 4. Paulus libro quarto epitoma- 
rum Alfeni Digestorum (P. 62, 5). Dolia quae in fundo 



1. P. ALFENUS VARUS 



315 



domini essent, accessura dixit. etiam ea, quae servus 
qui fundum coluerat emisset peculiaria, emptori ces- 
sura respondit. 

De aedibus venditis. 

75. D. 18, 1,40,6. Paulus libro quarto epitomarum 
Alfeui Digestorum (P. 62, 6). Rota quoque, per quam 
aqua traheretur, nihilo minus aedificii est quam situla. 

76. D. 18, 6, 12. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 12). Si vendita insula combusta esset, 
cum incendium sine culpa fieri non possit, quid iuris 
sit? respondit, quia sine patris familias culpa fieri 
potest neque, si servorum neglegentia factum esset, 
continuo dominus in culpa erit, quam ob rem si 
venditor eam diligentiam adhibuisset in insula custo- 
dienda, quam debent homines frugi et diligentes prae- 
stare, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit. 

De servo peeuliari vendito. 

77. D. 44, 1, 14. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 14). Filius familias peculiarem servum 
vendidit, pretium stipulatus est; is homo redhibitus et 
postea mortuus est. [et] pater [eius] pecuniam ab 
emptore petebat, quam filius stipulatus erat. placuit 
aequum esse in factum exceptionem eum obicere: 
^quod pecunia ob hominem illum expromissa est, qui 
redhibitus est'. 

De hovibus venditis. 

78. D. 9, 2, 52, 3. Alfenus libro secundo Dige- 
storum (P. 7, 3). Quidam boves vendidit ea lege, uti 
daret experiundos, postea dedit experiundos; emptoris 
servus in experiundo percussus ab altero bove cornu 
est. quaerebatur, num venditor emptori damnum 
praestare deberet. respondi, si emptor boves emptos 
haberet, non debere praestare, sed si non haberet 
emptos, tum, si culpa hominis factum esset, ut a 
bove feriretur, non debere praestari, si vitio bovis, 
debere. 



316 Vin. OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SEHIES TERTIA 



Be lectis venditis. 

79. Dig. 18, 6j 13. Paulus libro tertio Alfeni epi- 
tomarum (P. 52). Lectos emptos aedilis, cum in via 
publica positi essent, concidit. si traditi essent emptori 
aut per eum stetisset quo minus traderentur, emptoris 
periculum esse placet. 

De locatione conductione. 
De caenaculo conducto. 

80. D. 19, 2, 27 pr. Alfenus libro secundo Dige- 
storum (P. 15). Habitatores non, si paulo minus com- 
mode aliqua parte caenaculi uterentur, statim deducr 
tionem ex mercede facere oportet: ea eum condicione 
habitatorem esse, ut si quid transversarium incidisset, 
quamobrem dominum aliquid demoliri oporteret, ali- 
quam partem parvulam incommodi sustinerefe [non ita 
tamen, ut eam partem caenaculi dominus aperuisset; 
in quam magnam partem usus habitator haberet]. 

Inclusa verha Pernice eieeit, 

81. D. ibid. § 1. Iterum interrogatus est, si quis 
timoris causa emigrasset, deberet mercedem necne. 
respondit, si causa fuisset cur periculum timeret, 
quamvis periculum vere non fuisset [tamen] non 
debere mercedem [sed si causa timoris iusta non 
fuisset, nihilo minus debere]. 

De villa conducta. 

82. D. 19, 2, 30, 4. Idem (Alfenus) libro tertio 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 54, 4). Colonus 
villam hac lege acceperat, ut incorruptam redderet 
praeter vim et vetustatem. coloni servus villam in- 
cendit non fortuito casu. non videri eam vim ex- 
ceptam respondit nec id pactum esse, ut, si aliquis 
domesticus eam incendisset, ne praestaret, sed extra- 
riam vim utique^ excipere voluisse. 

1 Flor. utrosque. 



1. P. ALFENUS VARUS 



317 



De insula conducta. 

83. D. 19, 2, 30. Idem (Alfenus) libro tertio Di- 
gestorum a Paulo epitomatorum (P. 54 pr.). Qui in- 
sulam triginta conduxerat, singula caenacula ita loca- 
vit, ut quadraginta ex omnibus colligerentur. domi- 
nus insulae, quia aedificia vitium facere diceret, de- 
molierat eam. quaesitum est, quanti lis aestimari 
deberet, si is qui totam conduxerat ex conducto ageret. 
respondit, si vitiatum aedificium necessario demolitus 
esset, pro portione, quanti dominus praediorum lo- 
casset <^ety quod eius temporis habitatores habitare 
non potuissent, rationem duci et tanti litem aestimari; 
sin autem non fuisset necesse demoliri, sed quia melius" 
aedificare vellet, id fecisset, quanti conductoris in- 
teresset, habitatores ne migrarent, tanti condemnari 
oportere. 

cf. Servii responsa 118. 

De halneis conductis. 

84. D. 19, 2, 30, 1. Idem (Alfenus) libro tertio 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 54, 1). Aedilis 
in municipio balneas conduxerat, ut eo anno muni- 
cipes gratis lavarentur. post tres menses incendio 
facto respondit posse agi cum balneatore ex conducto, 
ut pro portione temporis, quo lavationem non prae- 
stitisset, pecuniae contributio fieret. 

De mulis conductis, 

85. D. 19, 2, 30, 2. Idem (Alfenus) libro tertio 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 54, 2). Qui 
mulas ad certum pondus oneris locaret, cum maiore 
onere conductor eas rupisset, consulebat de actione. 
respondit vel lege Aquilia vel ex locato recte eum 
agere, sed lege Aquilia tantum cum eo agi posse, qui 
tum mulas agitasset, ex locato etiam si alius eas 
rupisset. cum conductore recte agi. 

cf. Servii responsa 136. 



318 VTII. OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



De aede facienda locata. 

86. D. 19, 2, 30, 3. Idem (Alfenus) libro tertio 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 54, 3). Qui 
aedem faciendam locaverat, in lege dixerat: ^quoad in 
opus lapidis opus erit, pro lapide et manupretio do- 
minus redemptori in pedes singulos sestertios septenos^ 
dabit'. quaesitum est, utrum factum opus an etiam 
inperfectum metiri oporteret. respondit etiam inper- 
fectum. 

cf. Servii responsa 123. 

Be mercibus vehendis locatis, 

87. D. 19, 2, 7. Paulus libro tertio epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 55). Cum depressa navis aut 
deiecta esset, quod quisque ex ea suum servasset, sibi 
servare respondit, tanquam ex incendio. 

cf. Servii responsa 125, 

De societate. 

88. D. 17, 2, 71 pr. Idem (Paulus) libro tertio 
epitomarum Alfeni Digestorum (P. 61 pr.). Duo so- 
cietatem coierunt, ut grammaticam docerent et quod 
ex eo artificio quaestus fecissent, commune eorum 
esset. de ea re quae voluerunt fieri in pacto convento 
societatis proscripserunt, deinde inter se his verbis 
stipulati sunt: "^haec, quae supra scripta sunt, ea ita 
dari fieri neque adversus ea fieri? si ea ita data 
facta non erunt, tum viginti milia dari?' quaesitum 
est, an, si quid contra factum esset, societatis actione 
agi posset. respondit, si quidem pacto convento inter 
eos de societate facto ita stipulati essent ^haec ita 
dari fieri spondes?^, futurum fuisse, ut [si novationis 
causa id fecissent,] pro socio agi non possit, sed tota 
res in stipulationem translata videretur. sed quoniam 
non ita essent stipulati ^ea ita dari fieri ^spondes?' 

1 J^. septem. 



1. P. ALFENUS VARUS 



319 



sed ^si ea ita faeta non essent, decem dari?^ non 
videri sibi rem in stipulationem pervenisse, sed dum- 
taxat poenam, non enim utriusque rei promissorem 
obligari, ut ea daret faceret et, si non fecisset, poe- 
nam sufferret, et ideo societatis iudicio agi posse. 
ef. Servii responsa 128. 

89. Ibid. § 1 (P. 51, 1). Duo colliberti societatem 
coierunt lucri quaestus compendii, postea unus ex his 
a patrono heres institutus est, alteri legatum datum 
est. neutrum horum in medium referre debere re- 
spondit. 

cf. Servii responsa 129. 

90. D. 17, 2, 65, 8. Paulas libro trigensimo se- 
cundo ad edictum (P. 495). Item scriptum est posse 
procuratori quoque meo socium meum renuntiare. 
quod Servius apud Alfenum ita notat: esse in pote- 
state domini, cum procuratori eius renuntiatum est, 
an velit ratam habere renuntiationem. 

De commodato, 

91. D. 19, 5, 23. Alfenus libro tertio Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 56). Duo secundum 
Tiberim cum ambularent, alter eorum ei, qui secum 
ambulabat, rogatus anulum ostendit, ut respiceret. illi 
excidit anulus et in Tiberim devolutus est. respondit 
posse agi cum eo in factum actione. 

cf. Servii responsa 132. 

De pecuUo. 

92. D. 46, 3, 35. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 47). Quod 
servus ex peculio suo credidisset aut deposuisset, id 
ei, sive venisset sive manumissus esset, recte solvi 
potest, nisi aliqua causa intercedit^, ex qua intellegi 

1 F. intercederit. 



320 VIIT. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



possit invito eo, cuius tum is servus fuisset, ei solvi. 
sed et si quis dominicam pecaniam ab eo faeneratus 
esset, si permissu domini servus negotium dominicum 
gessisset, idem iuris est: videtur enim voluntate do- 
mini [qui cum servo negotium contraheret] et ab eo 
accipere et ei solvere. 

93. D. 15^ 3; 16. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum (P. 11). Quidam fundum colendum servo suo 
locavit et boves ei dederat. cum hi boves non essent 
idonei, iusserat eos venire et his nummis qui recepti 
essent alios reparari. servus boves vendiderat, alios 
redemerat, nummos venditori non solverat, postea 
conturbaverat. qui boves vendiderat nummos a domino, 
petebat actione de peculio aut quod in rem domini 
versum esset, cum boves pro quibus pecunia peteretur 
penes dominum essent. respondit non videri peculii 
quicquam esse^ nisi si quid deducto eo, quod servus 
domino debuisset, reliquum fieret. illud sibi videri 
boves quidem in rem domini versos esse, sed pro ea, 
re solvisse tantum, quanti priores boves venissent, si 
quo amplioris pecuniae posteriores boves essent^ eius 
oportere dominum condemnari. 

De condictionihus. 

94. D. 12^ 6, 36. Paulus libro quinto epitomarum 
Alfeni Digestorum (P. 69). Servus cuiusdam insciente 
domino magidem commodavit; is cui commodaverat 
pignori eam posuit et fugit; qui accepit non aliter se 
redditurum aiebat, quam si pecuniam accepisset, ac- 
cepit a servulo et reddidit magidem. quaesitum est, 
an pecunia ab eo repeti possit. respondit, si is qui 
pignori accepisset magidem alienam sci<(sse>t apud se 
pignori deponi, furti eum se obligasse ideoque, si 
pecuniam a servulo accepisset redimendi furti causa, 
posse repeti; sed si nescisset alienam apud se deponi, 
non esse furem, item, si pecunia eius nomine^ a quo 



1. P. ALFENUS VARUS 



321 



pignus acceperat, a servo ei soluta esset, non posse 
ab eo repeti. 

cf. Servii responsa 134. 

Be iudice et arbitro. 

95. D. 5; 1, 76. Alfenus libro sexto Digestorum 
(P. 23). Proponebatur ex his iudicibus, qui in ean- 
dem rem dati essent, nonnullos causa audita excusatos 
esse inque eorum locum alios esse sumptos, et quae- 
rebatur, singulorum iudicum mutatio eandem rem an 
aliud iudicium fecisset. respondi, non modo si unus 
aut alter, sed et si omnes iudices mutati essent, tamen 
et rem eandem et iudicium idem quod antea fuisset 
permanere, neque in boc solum evenire, ut partibus 
commutatis eadem res esse existimaretur, sed et in 
multis ceteris rebus: nam et legionem eandem haberi, 
ex qua multi decessissent, quorum in locum alii sub- 
iecti essent, et populum eundem hoc tempore putari 
qui abhinc centum annis fuissent, cum ex illis nemo 
nunc viveret, itemque navem, si adeo saepe refecta 
esset, ut nulla tabula eadem permaneret quae non 
nova fuisset, nihilo minus eandem navem esse existi- 
mari. quod si quis putaret partibus commutatis aliam 
rem fieri, fore ut ex eius ratione nos ipsi non idem 
essemus qui abhinc anno fuissemus, propterea quod, 
ut philosophi dicerent, ex quibus particulis minimis 
consisteremus, hae cottidie ex nostro corpore decede- 
rent aliaeque extrinsecus in earum locum accederent. 
quapropter cuius rei species eadem consisteret, rem 
quoque eandem esse existimari. 

96. D. 42, 1, 62. Alfenus Varus libro sexto Di- 
gestorum a Paulo epitomarum (P. 72). Cum quaere- 
batur iudex, si perperam iudicasset, an posset eodem 
die iterum iudicare, respondit non posise. 

cf. Servii responsa 142. 

lurispr. anteliadr. rell. ed. Bremer. 21 



322 VIII. OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



97. D. 4, 8, 50. Alfenus libro septimo Digesto- 
rum (P. 30). Arbiter ex eompromisso sumptus cum 
ante eum diem, qui constitutus compromisso erat^ 
sententiam dicere non posset, diem compromissi pro- 
ferri iusserat. alter ex litigatoribus dicto audiens non 
fuerat: consulebatur possetne ab eo pecunia ex com- 
promisso peti. respondi non posse, ideo quod non 
esset arbitro permissum ut id iuberet. 

De in integrum restihdione. 

98. D. 4, 6, 42. Alfenus libro quinto Digestorum 
(P. 22). Non vere dicitur rei publicae causa abesse 
eum, qui sui privati negotii causa in legatione est. ' 

Liber XXXIY. 

De eivitatihus foederatis? 

99. Gell. 7, b, 1. Alfenus iuris consultus . . . in 
libro Digestorum tricesimo et quarto . . . m foedere 
inquit, quod inter populum Romanum et CartJiaginienses 
factumst, scriptum invenitur^ ut Carthagenienses quot- 
annis poptdo Bomano darent certum pondus argenti puri 
puti, quaesitumque est, quid esset purum putum, re- 
spondij inquit, ego putum esse valde purumy sicut novum 
novicium dicimus et proprium propicium augere atque 
imtendere volentes novi et proprii significationem. 

De puhlicanis. 

100. D. 50, 16, 203. Idem (Alfenus) libro septimo 
Digestorum (P. 29). In lege censoria portus Siciliae 
ita scriptum erat: ^servos, quos domum quis ducet 
suo usu, pro is portorium ne dato'. quaerebatur, si 
quis a Sicilia servos Romam mitteret fundi instruendi 
causa, utrum pro his hominibus portorium dare de- 
beret necne. respondit duas esse in hac scriptura 
quaestiones, primam, quid esset ^domum ducere^, alte- 



1. P. ALFENUS VARUS 



323 



raco, quid esset "^suo usu ducere^ igitur quaeri solere 
utrura, ubi quisque habitaret sive in provincia sive in 
Italia, an dumtaxat in sua cuiusque patria domus 
esse recte dicetur. sed de ea re constitutum esse eam 
domum unicuique nostrum debere existimari, ubi quis- 
que sedes et tabulas haberet suarumque rerum con- 
stitutionem fecisset. quid autem esset ^usu suo', 
magnam habuisse dubitationem. et <(penu sui usus 
causa parata)> magis placere, quod victus sui causa 
paratum est, tantum contineri, itemque de servis 
eadem ratione quaeri, qui eorum usus sui causa parati 
essent, utrum dispensatores, insularii, vilici^ atrienses, 
textores <(tantum, ar))> operarii quoque rustici, qui 
agrorum colendorum causa haberentur, ex quibus 
agris pafer familias fructus caperet, quibus se tole- 
raret (se suosque aleret?), omnes denique [servos], 
quos quisque emisset, ut ipse haberet [atque eis ad 
aliquam rem uteretur], neque ideo emisset, ut ven- 
deret. et sibi videri eos demum usus sui causa 
patrem familias habere, qui ad eius corpus tuendum 
atque ipsius cultum praepositi destinatique essent, quo 
in genere [i]unctores, cubicularii, coci, ministratores 
atque alii, qui ad eiusmodi usum parati essent nume- 
rarentur. 

cf. Servii responsa 143. 

101. D. 39, 4, 15. Alfenus Varus libro septimo 
Digestorum (P. 28). Caesar cum insulae Cretae co- 
torias locaret, legem ita dixerat: ^ne quis praeter 
redemptorem post idus Martias cotem ex insula Creta 
fodito neve eximito neve avehito'. cuiusdam navis 
onusta cotibus ante idus Martias ex portu Cretae 
profecta veoto relata in portum erat, deinde iterum 
post idus Martias profecta erat. consulebatur, num 
contra legem post idus Martias ex insula Creta cotes 
exisse viderentur. respondit, tametsi portus quoque^ 
qui insulae essent, omnes eius insulae es&e viderentur, 
tamen eum, qui ante idus Martias profectus ex portu 

21* 



324 VIIL OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



esset et relatus tempestate in insulam [deductus] esset, 
si inde exisset non videri eontra legem fecisse [prae- 
terea quod iam initio evectae cotes viderentur, cum 
et ex portu navis profecta esset]. 

cf. edicium praetoris a Gell. 11, 17, 2 relatum: ^qui 
flumina retanda publice redempta habent, si qui eorum 
ad me eductus fuerit qui dicatur, quod eum ex lege 
locationis facere oportuerit, non fecisse'. 

102. D. 19, 2, 29. Alfenus libro septimo Dige- 
storum (P. 21). In lege locationis scriptum erat: 
^redemptor silvam ne caedito neve cingito neve deurito 
neve quem cingere caedere urere sinito^ quaerebatur, 
utrum redemptor, si quem quid earum rerum facere 
vidisset; prohibere deberet an etiam ita silvam custo- 
dire, ne quis id facere possit. respondi verbum sinere 
utramque habere significationem, sed locatorem potius 
id videri voluisse, ut redemptor non solum, si quem 
casu vidisset silvam caedere, prohiberet, sed uti curaret 
et daret operam, ne quis caederet. 

Libri XXXV — XXX VIIL 
Be furtis. 

103. D. 47, 2, 58. Alfenus libro quarto Digesto- 
rum a Paulo epitomatorum (P. 62). Si cretae fodiun- 
dae causa specum quis fecisset et cretam abstulisset, 
furm ess6, non quia fodisset, sed quia abstulisset. 

cf Servii responsa 134. 

De onere averso, 

104. D. 19, 2, 31. Idem (Alfenus) libro quinto 
Digestorum a Paulo epitomatorum (P. 71). In navem 
Saufeii cum complures frumentum confuderant, Saufeius 
uni ex his frumentum reddiderat de communi et navis 
perierat: quaesitum est, au ceteri pro sua parte fru- 
menti cum nauta agere possunt oneris aversi actione. 



1. P. JlLFBIUS varus 



325 



respondit jrerum locatarum duo genera esse, ut aut 
idem redderetur, sicujii ciim vestimenta fuUoni curanda 
locarentur, aut eiusdem generis redderetur, veluti cum 
argentum pusulatum febpo daretur, ut vasa fierent, 
aut aurum, ut anulic ex superiore causa rem domini 
manere, ex posteitiore in: creditum iri. idem iuris 
esse in deposito: nam si< quis pecuniam numeratam 
iia deposuisset, utrfnequd clusam neque obsignatam 
traderet, sed adnumeraret, nihil aliud eum debere 
apud quem deposita esset nisi tantundem pecuniae 
solvere. secundum quae videri triticum factum Saufeii 
et recte datum. quod si separatim tabulis aut hero- 
nibus aut in alia cupa clusum uniuscuiusque triticum 
fuisset, ita ut internosci posset quid cuiusque esset, 
non potuisse nautam^ permutationem facere, sed tum 
posse eum cuius fuisset triticum quod nauta solvisset 
vindicare. et ideo se improbare actiones oneris aversi: 
quia sive eius generis essent merces, quae nautae 
traderentur, ut continuo eius fierent et mercator in 
creditum iret, non videretur onus esse aversum, quippe 
quod nautae fuisset: sive eadem res, quae tradita 
esset, reddi deberet, furti esse actionem locatori et 
ideo supervacuum esse iudicium oneris aversi. sed. 
si ita datum esset, ut in simili re solvi possit, con- 
ductorem culpam dumtaxat debere, nam in re, quae 
utriusque causa contraheretur, culpam deberi, neque 
omnimodo culpam esse, quod uni reddidisset ex fru- 
mento, quoniam alicui primum reddere eum necesse 
fuisset, tametsi meliorem eius condicionem faceret 
quam ceterorum. 

cf. Servii responsa 135. 

De damnG iniuria dato. 
105. D. 9, 2, 52, 2. Alfenus libro secundo Dige- 
storum (P. 7, 2). In clivo Capitolino duo plostra 

1 Flor. nos emendavit Ant. Faber. 



326 VIII. OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



onusta mulae ducebant: prioris plostri muliones con- 
versum plostrum sublevabant[, quo facile mulae /ijce- 
rent iter^]. superius plostrum cessim ire coepit et 
cum muliones^ qui inter duo plostra fuerunt, e medio 
exissent, posterius plostrum a priore percussum retro 
redierat et puerum cuiusdam i obtriverat: dominus 
pueri consulebat, cum quo se agere oporteret. re- 
spondi in causa ius esse posittim: nam si muliones, 
qui superius plostrum sustinuissent, sua sponte se 
subduxissent et ideo factum esset, ut mulae plostrum 
retinere non possint atque onere ipso retraherentur, 
cum domino mularum nullam esse actionem, cum 
hominibus, qui conversum plostrum sustinuissent, lege 
Aquilia agi posse; nam nihilo minus eum damnum 
dare, qui quod sustineret mitteret sua voluntate, ut 
id aliquem feriret, veluti si quis asellum cum agi- 
tasset non retinuisset, aeque si quis ex manu telum 
aut aliud quid immisisset, damnum iniuria daret. sed 
si mulae, quia aliquid reformidassent, <(recessissent)y, et 
muliones timore permoti, ne opprimerentur, plostrum 
reliquissent^ cum hominibus actionem nullam esse, 
cum domino mularum esse. quod si neque mulae 
neque homines in causa essent, sed mulae retinere 
onus nequissent aut cum coniterentur lapsae concidis- 
sent et ideo plostrum cessim redisset atque hi quo 
conversum fuisset onus sustinere nequissent, neque 
cum domino mularum neque cum hominibus esse 
actionem. illud quidem cert^^m esse^, quoquo modo 
res se haberet, cum domino posteriorum mularum agi 
non posse, quoniam non sua sponte, sed percussae 
retro redissent. 

106. Ibid. § 1 (P. 7, 1). Tabernarius in semita 
noctu supra lapidem lucernam posuerat: quidam prae- 
teriens eam sustulerat: tabernarius eum consecutus 

1 Flor. ducerent inter. inclusa verha a Triboniano addita 
videntur (Pernice). 2 Flor. certe. 



1. P. ALFENQS VARUS 



327 



lucernam reposcebat- et fugientem retinebat: ille fla- 
gello, quod in manu habebat, in quo dolor inerat, 
verberare tabernarium coeperat, ut se mitteret: ex eo 
maiore rixa facta tabernarius ei, qui lucernam sustu- 
lerat, oculum efi^oderat: consulebat, num damnum in- 
iuria non videretur dedisse^ quoniam prior flagello 
percussus esset. respondi, nisi data opera effodisset 
oculum, non videri damnum iniuria fecisse, culpam 
enim penes eum, qui prior flagello percussit, residere; 
sed si ab eo non prior vapulasset, sed cum ei lucer- 
nam eripere vellet, rixatus esset, tabernarii culpa 
factum videri. 

107. D. ibid. § 4 (P. 7, 4). Cum pila complures 
luderent, quidam ex his servulum, cum pilam percipere 
conaretur, impulit, servus cecidit et crus fregit: quae- 
rebatur, an dominus servuli lege Aquilia cum eo, cuius 
impulsu ceciderat, agere potest. respondi non posse, 
cum casu magis quam ciilpa videretur factum. 

108. D. ibid. pr. (P. 7 pr.). Si ex plagis servus 
mortuus esset neque id medici inscientia aut domini 
neglegentia accidisset, recte de iniuria occiso eo 
agi[tur]. 

109. D. 9, 2, 29, 4. Ulpianus libro octavo de- 
cimo ad edictum (P. 625"^). Si navis alteram contra 
se venientem obruisset, aut in gubernatorem aut in 
ducatorem actionem competere damni iniuriae Alfenus 
ait: sed si tanta vis navi facta sit, quae temperari 
non potuit, nuUam in dominum dandam actionem. 

Be pauperie. 

110. D. 9, 1, 5. Alfenus libro secundo Digesto- 
rum (P. 6). Agaso cum in tabernam equum deduceret, 
mulam equus olfecit, mula calcem reiecit et crus 
agasoni fregit: consulebatur, possetne cum domino 
mulae agi, quod ea pauperiem fecisset. respondi posse. 

cf. Servii responsa 138. 



328 VIII. OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



De servo corrti/pto» 

111. D. 11 j 3, 16. Alfenus Varus libro secundo 
Digestorum (P. 10). Dominns '^tej^vum dispensatorem 
manumisit, postea rationes ab ieo accepit et cum eis 
non constaret, conperit apud quandam mulierculam 
pecuniam eum consumpsis^e: ' qiiaerebatur, possetne 
agere servi corrupti cum ea iitiHere, cum is servus 
iam liber esset. respondi pfigse/ sed etiam furti de 
pecuniis; quas servus ad eam detulisset. 

De noxdlibus actionibus. 

112. D. 44, 7, 20. Alfenus libro secundo Dige- 
storum (P. 9). Servum non in omnibus rebus sine 
poena domino dicto audienfem esse dehere, sicuti si 
dominus hominem occidere aut furtum alicui facere 
servum iussisset. quare quamvis domini iussu servus 
piraticam fecisset, iudicium in eum post libertatem 
reddi oporter^. et quodcumque vi fecisset, quae vis a 
maleficio non abesset, ita oportere poenas eum pendere. 
sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata esset 
aut aliqua vis iuris retinendi causa facta esset et ab 
his rebus facinus abesset, tum non convenire praetorem, 
quod servus iussu domini fecisset, de ea re in liberum 
iudicium dare. 

cf. Servii responsa 149. 

Liber XXXIX. 

De captivis'^ 

113. D. 3, 5, 20. Paulus libro nono ad edictum 
(P. 191). . . Servius respondit, ut est relatum apud 
Alfenum libro trigensimo nono Digestorum: cum a 
Lusitanis tres capti essent et unus ea condicione 
missuS; uti pecuniam pro tribus adferret, et nisi red- 
isset, ut duo pro eo quoque pecuniam darent, isque 
reverti noluisset et ob hanc causam illi pro tertio 



1. P. ALFENUS VARUS 



329 



quoque pecuniam solvissent: Servius respondit aequum 
esse praetorem in eum reddere iudicium. 

cf. Servii responsa 131. 

Liber XL. 

Huius fortasse libri fragmentum est quod subieci. 

JDe capite minutis? 
114. D. 48, 22, 3. Alfenus libro primo epitoma- 
rum (P. 33). Eum, qui civitatem amitteret, nihil aliud 
iuris adimere liberis, nisi quod ab ipso perventurum 
esset ad eos, si intestatus in civitate moreretur [boc 
est hereditatem eius et libertos et si quid aliud in hoc 
genere repperiri potest]; quae vero non a patre, sed 
a genere, a civitate, a rerum natura tribuerentur, ea 
manere eis incolumia. itaque et fratres fratribus fore 
legitimos heredes et adgnatorum tutelas et heredi- 
tates habituros: non enim haec patrem, sed maiores 
eius eis dedisse. 

cf. Servii responsa 150. 

IIL Coniectaneorum libri. 

Gellius 7, 5, 1 ^Alfenus iureconsultus, Servii Sulpicii 
discipulus, in libro . . . Coniectaneorum . . secundo . . in- 
quit'. Coniectaneos Alfeni libros partem esse alterius 
eiusdem scriptoris operis, scilicet Digestorum, sunt qui 
putent, inter quos loers L c. 1474; quod aeque displicet 
atque quod alii coniciunt, Coniectaneos libros non aliud 
opus esse atque Aufidii Namusae collectionem. 

lurisconsultos easdem res nonnunquam tam in Dige- 
storum libris quam in aliis operibus protulisse constat: 
exempla praebent inprimis Celsus, qui idem *^Epistu- 
larum libro undecimo et Digestorum secundo tractat' 
(D. 4, 4, 3, l) vel idem ^libro duodecimo Quaestionum, 
Digestorum undecimo . . ait' (D. 25, 5, 9, 2) vel ^libro 



330 VIIT. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



nono decimo Digestorum, Commentariorum septimo scribit' 
(D. 34, 2, 19, 6), et liic Alfenus Yarus, qui idem tradit 
^in libro Digestorum tricesimo et quarto, Coniectaneorum 
autem secundo'. 

TJt Epistularum et Quaestionum, sic etiam Commen- 
tariorum et Coniectaneorum libris scriptores singulas quas- 
dam res responsis illustrasse puto, antequam universas 
certa ratione atque ordine Digestorum libris exponerent. 
Coniectaneoram nomen id fere significat quod nostrates 
H^ermiscbtes' nuncupant. eodem titulo postea C. Ateius 
Capito usus est. cf. Krueger p. 146. 

Quas res Alfenus Coniectaneis libris tractaverit, non 
magis scimus quam quot libri fuerint: unum tantum 
fragmentum a Gellio servatum est. 

Gell. 7, 5, 1. Alfenus . . in libro Digestorum 
tricesimo et quartOj Coniectaneorum autem secundo: 
in foedere, inquit, quod inter populum Bomanum et 1 
Carthaginienses faetum est, scriptum invenitur et q. s. 

V. supra Digestorum fragm. 92. 



2. AULUS OFILIUS 

Servii Sulpicii Eufi auditor, Ciceronis et Attici 
amicus, ^Caesari familiarissimus^, qui tamen 4n equestri 
ordine perseveravit' (Pomponius § 44). non modo respon- 
dendi munere functus est, sed etiam ^libros de iure civili 
plurimos et qui omnem partem operis fundarent reli- 
quit' (Pomponius I. I.). inter auditores babuit Q. Aelium 
Tuberonem, Antistium Labeonem et Ateium Capitonem 
(Pomponius § 47), Tuberonem post a. 708/46 — nam 
Mc Hransiit a causis agendis ad ius civile, maxime post- 
quam Quintum Ligarium accusavit nec optinuit apud 
Gaium Caesarem^ (Pomponius § 46) — , quo tempore La- 
beonem vel Capitonem non traditum est; at illum intra 
a. 697/53 et a. 704/50, hunc intra a. 723/31 et a. 718/36 



2. AULUS OFILIUS 



331 



natum esse viri docti existimant (Pernice: Labeo 1, 11), ita 
ut Aulus Ofilius usque ad Octaviani Augusti tempora vixisse 
videatur. fortasse inter eos iuris prudentes erat, quos 
Augustus convocasse dicitur, cum de codicillorum usu quae- 
reret. Inst. 2, 25 pr. Pomponius § 44 Ofilium cum Cas- 
cellio et Trebatio comparans illum utroque doctiorem dicit. 



Ees notatu dignae, quarum in Ofilii fragmentis mentio 
fit, hae fere sunt: pratum adsidua irrigatione factum (D. 59, 
3, 3, 2), lignum paratum ad carbones coquendas atque 
conficiendas (D. 32, 55, 7), equus castratus (D. 21, 1, 
38, 7), servus equitans (D. 9, 2, 9, 3), vascularius aut 
faber argentarius (D. 34, 2, 39 pr.), acetum exstinguendi 
ignis causa paratum (D. 33, 9, 3, 5), nummi ad reficien- 
dam navem mutuati (D. 14, 1, 1, 9), quidam qui cum 
pecunia debeatur, cum debitore decidit et nomen eius 
vendidit Seio (D. 44, 4, 4, 6), mulier quae divortii tem- 
pore res comederit vendiderit donaverit (D. 25, 2, 3, 3), 
libertas data, ^quando res alienum meum solutum credi- 
toribusve meis satisfactum erit' (D. 40, 7, 39, l). 

Hoc loco epistulam Ciceronis ad Atticum (13, 37, 4) 
transscribere idoneum est; nam de negotio quodam narrat, 
quod una cum L. Cornelio Balbo Gaditano et Gaio Vestorio 
argentario Puteolano Aulus Ofilius et Cicero a. 709/45 
tractabant. 

Cicero Attico s. — De gladiatoribus, de ceteris quae 
scribis avs^ocpoQritcc^ facies me quotidie certiorem. velim, 
si tibi videtur, appelles Balbum et Ofilium de auctione 
proscribenda. equidem locutus sum cum Balbo. placebat. 
puto conscripta habere Ofilium omnia; habet et Balbus; 
sed Balbo placebat, propinquum diem et Romae; si Caesar 
moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse 
videtur. totum igitur considera. placet enim Vestorio. 

De tutore qui ex pupilli auctione rem emit, Servium 
dixisse supra p. 191 (fr. 77) vidimus. cf apochas Pompeia- 
nas in Brunsii font. p. 315. 318 et Gai. 4, 126: si argen- 
tarius pretium rei quae in auctionem venerit, persequatur, 



332 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



obicitur ei exceptio, ut ita demum emptor damnetur, si 
ei res quam emeiit tradita est ... sed si in auctione 
praedictum est, ne ante emptori <(res)> traderetur, quam 
si pretium solverit, replicatione tali argentarius adiuvatur: 
^aut si praedictum est, ne aliter emptori res traderetur, 
quam si pretium emptor solverit'. 

Addo fieri posse ut L. Saufeius, eques Romanus, 
Attici amicus, idem sit atque Saufeius ille, in cuius navem 
complures frumentum confudisse Alfenus D. 19, 2, 31 
(supra p. 104 sq.) narrat. de nomine Saufeii v. Wilmanns 
Exempla II, 355. 

E prioribus iuris consultis Ofilius et Q. Mucium secutus 
est (^Quinlus Mucius et Ofilius negaverunt' D. 33, 9, 3, 9) 
et Gallum Aquilium C^Gallus Aquilius Ofilius . . respon- 
derunt' J). 30, 30, 7), inprimis vero Servium Sulpicium 
(^negare aiebat Servium . . . hoc idem Ofilium dicere' Cic. 
ad fam. 7, 21; 'Servius Ofilius . . aiunt' D. 34, 2, 2, 3; 
'^Quintus Mucius et Gallus putabant maximam partem . . 
Servius Ofilius minimam' D. 32, 29, 1; '^esse Quintus Mucius 
Gallus . . putant, Servius Ofilius non esse' D.40, 7, 39pr.). 

Quod ad Trebatium et Aulum Cascellium, haec 
notanda sunt: Ofilii Trebatiique de eadem re sententias 
pleiumque consentire videmus (^Ofilius et Trebatius re- 
sponderunt' D. 4, 8, 21, 1; 30, 30, 7; D. 35, 1, 40,4; 
'Trebatius Ofilius responderunt' D. 17, 1, 22,10; 'Ofilio et 
Trebatio placuisse' D. 43,23, 1; ^negant .. Ofilius Treba- 
tius' I). 32, 100, 1; 49, 15, 27. contra 'Trebatius aiebat 
. . . Ofilius . . D. 33, 6, 7pr.); idem de Ofilii Cascelliique 
sententiis dicendum est C^Ofilius Cascellius responderunt' 
D. 28,6, 39,2; 'Ofilius Cascellius' D. 33,4,6,1; 33,6,7pr.). 
itaque tres iuris consulti etiam una nominantur: ^ex con- 
silio Ofilii Cascellii Trebatii^ D. 28,6, 39 pr. raro tantum 
talia legimus: ^Cascellius putat, Ofilius Trebatius contra' 
D. 32, 100, 1 vel 'Trebatius aiebat . . . Ofilius Cascellius 
. . putant' D. 33, 6, 7 pr. 

Cum Mucio Ofilius non modo tus et ceras, sed et 
ligna et carbones ceteraque, quibus penus conficeretur, 



2. AULUS OFILIUS 



333 



penori legato contineri negavit (D. 33, 9, 3, 9); eas res, 
quas divortii tempore mulier comederit vendiderit dona- 
verit qualibet ratione consumpserit, rerum amotarum iu- 
dicio contineri existimavit (D. 25, 2, 3, 3); eum qui ex 
acervo frumenti modium sustulerit, totius acervi furem esse 
putavit (D. 47, 2, 21 pr.), denique, si inter nos convenerit, 
ut quanti Titius rem aestimaverit, tanti sit empta, id 
negotium emptionem et venditionem esse existimavit (Gai. 
3, 140). 

Non raro Ofilius rerum appellationem vel verborum 
significationem definit, ex. gr. ^impensae verbo negat pre- 
tium significari' (D. 35, 1, 40, l), ligni appellatione sar- 
menta non contineri (D. 32, 55, 4), neque carbonum 
appellatione lignum ad carbones coquendas atque con- 
ficiendas paratum (D. 32, 55, 7), victus vero verbo et 
vestimenta et stramenta contineri (D. 50, 16, 234, 2). 
denique definit quid sit fugitivus (D. 21, 1, 17pr.) et 
quid intersit inter pulsationem et verberationem (D. 47, 
10, 5, 1). 

Ofilii sententias afferunt inprimis Antistius Labeo 
posteriorum libris a lavoleno epitomatis (libro I D. 28, 

6, 39 pr. § 2 P. 164, libro II D. 32, 29, 1 P. 171; 32, 
100, 1 P. 173; 33, 4, 6, 1 P. 178; 33, 6, 7 P. 180; 33, 

7, 25, 27 P. 182; 34, 2, 39 pr. § 1 P. 185; 35, 1, 40, 1. 
2, 41 P. 186, libro III D. 33, 10, 10 P. 191, libro IV 
D. 40, 7, 39 pr. 1. 4 P. 196, libro Y D. 33, 7, 26, 1 
P. 215, libro IX D. 49, 15, 27 P. 231), Caelius Sabinus 
(D. 21, 1, 38, 7) sine dubio in libris ad edictum aedilium 
curulium (P. 7), lavolenus Priscus (v. quae de Labeone 
contuli), Sextus Pomponius et in libris ad Sabinum (libro 
YI D. 30, 45 pr. P. 498, libro XYI D. 24, 3, 18, 1 P. 628, 
libro XYII D. 26, 8, 4 P. 648, libro XXYI D. 45, 3, 6 
P. 726, libro XXX D. 50, 16, 180, 1 P. 753) et ad Plau- 
tium (libro Y D. 40, 4, 40, 1 P. 345), Gaius in libris 
ad XII tabulas (libro II D. 50, 16, 234, 2 P. 429) et in 
Institutionibus (3, 140), lulius Paulus et libris ad Sabi- 
num (libro YII D. 25, 2, 3, 3 P. 1774) et ad edictum 



334 Vni. OCTAYI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



praetoris (libro IV D. 47, 10, 23 P. 130, libro VI D. 2, 
10, 2 P. 155, libro XXXII D. 17, 1, 22, 10 P. 487, 
libro XXXIV D. 14, 2, 2, 3 P. 521, libro XLiX D. 39, 
3, 2, 10 P. 632; 39, 3, 11, 5 P. 634, libro LIV D. 41, 

2, 1, 3 P. 657), Domitius Ulpianus et libris ad Sabinum 
(libro XIX D. 30, 30, 7 P. 2597 \ libro XXII D. 33, 9, 

3, 5. 8. 9 P. 2641, libro XXV D. 32, 55, 1. 4. 7 
P. 2679, libro XL D. 47, 2, 21 pr. P. 2858) et ad edictum 
praetoris (libro V D. 2, 7, 1, 2 R 269, libro VII D. 2, 
9, 1, 1 P. 295, libro XI D. 4, 4, 16, 1 P. 406, libro XIIl 
D. 4, 8, 21, 1 P. 457^ libro XVIII D. 9, 2, 9, 3 P. 674^ 
libro XIX D. 10, 2, 16, 6 P. 633, libro XXVIII D. 14, 
1, 1, 9 P. 816, libro LIII D. 39, 3, 1, 5. 21 P. 1285^ 
39, 3, 3, 2 P. 1285^ libro LVI D. 47, 10, 5, 1 P. 1337, 
libro LXVIII D, 43, 8, 2, 39 P. 1503, libro LXX D. 33, 20, 
1, 17 P. 1570; 43, 21, 1, 10 P. 1583; 43, 21, 3, 10 
P. 1585, libro LXXIX D. 36, 3, 1, 15 P. 1727), Venu- 
leius Saturninus in Interdictorum libris (libro I D. 43, 
23, 2 P. 11). 

Probant Ofilii sententias inprimis Antistius Labeo 
(^Ofilius Labeo responderunt^ D. 38, 2, 39 pr.; '^Ofilius et 
Labeo putant^ D. 39, 3, 1, 21; ^relatum est apud Labeo- 
nem . . . idem et Ofilius respondit' D. 4, 4, 16, l), Masu- 
rius Sabinus (*^0filius . „ dicebat . ., quae sententia et 
Sabini dicitur' D. 45, 3, 6), Proculus (^Ofilius . ., cuius 
opinionem Proculus secutus est' Gai. 3, 140, "^Ofilio et 
Proculo placet^ D. 3, 1, 11, 2), Cassius Longinus C^Ofilius 
dicebat . ., quae sententia et Cassii . . dicitur' D. 45, 3, 6), 
Sextus Pedius (^Ofilius . . ait, . . quam distinctionem Pe- 
dius probat' D. 14, 1, 1, 9), Nerva filius C^Ofilius .. et 
Nerva filius . . aiunf D. 41, 2, 1, 3), Titius Aristo ('et 
Aristo et Ofilius probant' D. 30, 45 pr.), Sextus Pompo- 
nius (^Ofilius recte dicebat' D. 45, 3, 6), lulius Paulus 
(Verum puto quod Ofilius scribit' D. 39, 3, 2, 10), Do- 
mitius Ulpianus (^ego Ofilio adsentio' D. 43, 20, 1, 17). 

Improbat Ofilii sententiam unicus lavolenus (^Ofilius 
non recte putat' D. 33, 7, 25, 2). 



2. AULUS OFILIUS 



335 



L Eesponsa. 

Non ipse Ofilius responsa collegit, quae non pauca 
referuntur a Labeone, lavoleno, Paulo, Ulpiano, neque 
ubique a ceteris eius sententiis certo secerni possunt. 

Be testameniis. 

1. D. 28, 6, 39 pr. lavolenus libro primo ex po- 
steroribus Labeonis (P. 164). Cum ex filio quis duos 
nepotes impuberes habebat, sed alterum eorum in 
potestate, alterum non, et vellet utrumque ex aequis 
partibus lieredem habere et, si quis ex his impubes 
decessisset, ad alterum partem eius transferre: ex 
consilio Labeonis Ofilii Cascellii Trebatii eum quem 
in potestate habebat solum heredem fecit et ab eo 
alteri dimidiam partem hereditatis^ cum iu suam 
tutelam venisset^ legavit: quod si is, qui in potestate 
sua esset, impubes decessisset, alterum heredem ei 
substituit. 

2. D. 28, 6, 39, 1. 2. lavolenus libro primo ex po- 
sterioribus Labeonis (P. 164). Quidam quattuor here- 
des fecerat et omnibus heredibus praeter unum sub- 
stituerat: unus ille, cui non erat quisquam substitutus, 
et ex ceteris alter vivo patre familias decesserant. 
partem, cui nemo erat substitutus, ad substitutum 
quoque pertinere Ofilius Cascellius responderunt. 

3. Cicero Trebatio s. d. (a. 710/44). Silii causam 
te docui . . . negare aiebat Servium tabulas testamenti 
esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti 
non habuerit; hoc idem Ofilium dicere . . . (ad fam. 7,21.) 

Be legatls. 

Legata uxori relicta primum locum obtinent: non 
solum partitio legata (D. 32, 29, 1) et dos relegata 
(D. 33, 4, 6, 1) nominatur, sed etiam vinum oleum fru- 



336 VIII. OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



mentum acetum mella salsamenta (D. 73, 6, 7), supellex 
(D. 33, 10, 10) et mundus muliebris uxori legatus (D. 43, 
2, 39 p^.). 

De fundo legato. 

4. D. 35, 1; 40, 4. Idem (lavolenus) libro secundo 
ex posterioribus Labeonis (P. 186). Qui dotalem nul- 
lum habebat, ita legaverat: ^fundum Cornelianum^ 
quem illa mihi doti dedit, ei heres dato'. Labeo 
Ofilius Trebatius responderunt fundum nihilo minus 
legatum esse, quia, cum fundus Cornelianus in rerum 
natura sit, demonstratio falsa legatum non peremit. 

5. D. 35, 1, 40, 1. Idem (lavolenus) libro secundo 
ex posterioribus Labeonis (P. 186). Quidam ita lega- 
verat: ^si Publius Cornelius impensam, quam in fundum 
Seianum feci^ heredi meo dederit, tum heres meus 
Publio Cornelio fundum Seianum dato\ Cascellius 
aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius im- 
pensae verbo negat pretium significari, sed eos 
dumtaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus 
esset fecit. 

De fundi instrumento legato. 

6. D. 33, 7, 25, 2. lavolenum libro secundo ex 
posteriortbus Labeonis (P. 182). . . . cum instrumen- 
tum omne legatum esset excepto pecore, pastores 
oviliones, ovilia quoque legato contineri Ofilius . . . 
putat. 

De oleo frumento . . . uxori legatis. 

7. D. 33, 6, 7 pr. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 180). Quidam heredem 
damnaverat dare uxori suae vinum oleum frumentum 
acetum mella salsamenta: Trebatius aiebat ex singu- 
lis rebus non amplius deberi quam quantum heres 
mulieri dari voluisset, quoniam non adiectum esset, 
quantum ex quaque re daretur. Ofilius Cascellius 
Tubero omne, quantum pater familias reliquisset, lega- 
tum putant. 



2. AULUS OFILIUS 



337 



De tritico legato. 

8. Ibid. § 1. ^Lucio Titio tritici inodios centum, 
qui singuli pondo centum pendeant, heres dato^ Ofilius 
nihil legatum esse, . . . quoniam eiusmodi triticum in 
rerum natura non esset. 

JDe supellectili legato. 

9. D. 33, 10; 10 . . 2. lavolenus libro tertio ex 
posterioribus Labeonis (P. 191). Qui vestem omnem et 
res plurium generum supellectilis expenso ferre solitus 
erat, is uxori supellectilem legaverat . . . negabant 
vestem legato cessuram Labeo Ofilius Cascellius, quia 
non posset videri vestis appellatione supellectilis con- 
tineri. 

De argento legato. 

10. D. 34, 2, 39 pr. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 185). Cum ita legatum 
esset: ^argentum, quod domo mea erit cum moriar^, 
Ofilius nec quod depositum a se nec quod commodatum 
reliquisset argentum legatum videri respondit. 

De mundo muliehri legato. 

11. D. ibid. § 1. Si uxori mundus muliebris 
legatus esset, ea tantummodo deberi Ofilius Labeo 
responderunt, quae ex his tradita utendi causa uxori 
viro fuissent: aliter enim interpretantibus summam 
fore captionem, si vascularius aut faber argen- 
tarius uxori ita legasset. 

De statuis legatis. 

12. D. 32, 100, 1. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 173). Duae statuae mar- 
moreae cuidam nominatim, item omne marmor erat 
legatum: nullam statuam marmoream praeter duas 
Cascellius putat deberi, Ofilius Trebatius contra. 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 22 



338 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Be dote relegata. 

13. D. 33, 4, 6, 1. Labeo libro secundo poste- 
riorum a lavoleno epitomatorum (P. 178). ... ei, quae 
dotem nuUam habebat, vir sic legaverat: ^quanta pe- 
cunia dotis nomine' et reliqua, ^pro ea quinquaginta 
heres dato^ deberi ei legatum Ofilius Cascellius, 
item et Servii auditores rettulerunt: perinde habendum 
esse ac si servus alicui mortuus aut pro eo centum 
legata essent. 

De iiSy qiiae sub condicione vel die Jegata sunt. 

14. D. 35, 1, 40, 2. Idem (lavolenus) libro se- 
cundo ex posterioribus Labeonis (P. 186). Quidam 
Titio centum legaverat, deinde infra ita iusserat: "^quas 
pecunias cuique legavi, eas heres meus, si mater mea 
moritur, dato'; mortuo patre famiHas Titius vixerat 
et viva matre [familias] decesserat. mortua matre here- 
dibus Titii legatum deberi Ofilius respondit, quoniam 
non sub condicione esset legatum, sed ante legatum 
pure, deinde dies solvendi adiecta. 

15. D. 30, 30, 7. Ulpianus libro nono decimo 
ad Sabinum (P. 2597^). Hanc . . scripturam (^quas 
pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, eas 
heres meus annua bima trima die dato^) non solum 
ad praecedentia sola legata, sed ad universa quae 
testamento adscripta sunt, extendi Gallus Aquillius 
Ofilius Trebatius responderunt. 

De testamento manumissis. 

16. D. 40, 7, 39, 1. lavolenus libro quarto ex 
posterioribus Labeonis (P. 196). "^Stichus liber esto, 
quando aes alienum meum solutum creditoribusve 
meis satisfactum erit.' quamvis heres locuples exsti- 
tisset, taraen non prius Stichum liberum futurum, 
quam creditores pecuniam aut satis accepissent ab'ove 
quo modo sibi cavissent, Labeo Ofilius responderunt. 



2. AULUS OFILIUS 



339 



17. D. ibid. §4. "^Si Stichus Attiae mille nummos 
dederit, liber esto/ Attia vivo testatore decessit: non 
posse Stichum liberum esse Labeo Ofilius responderunt. 

Be tutelis. 

18. D. 26j 8, 4. Pomponius libro septimo decimo 
ad Sabinum (P. 648). . . . Ofilio placebat, si eo tutore 
auctore, qui tutelam non gerat, emam a pupillo sciens 
alium eius tutelam gerere, dominum me non posse 
fieri, item si eo auctore emam, qui a tutela fuerit 
remotus; nec enim id ratum haberi. 

De honorum venditione. 

19. D. 17, 1, 22, 10. Paulus libro trigensimo 
secundo ad edictum (P. 487). Si curator bonorum 
venditionem quidem fecerit, pecuniam autem creditori- 
bus non solverit, Trebatius Ofilius Labeo responderunt 
his qui praesentes fuerunt competere adversus eum 
mandati actionem, his autem qui absentes fuerunt 
negotiorum gestorum actionem esse. 

JDe receptis, 

20. D. 4, 8, 21, 1. Ulpianus libro tertio decimo 
ad edictum (P. 457^). Si arbiter ita pronuntiasset 
nihil videri Titium debere Seio, tametsi Seium non 
vetuisset petere, tamen si quid petisset, videri contra 
sententiam arbitri fecisse, et id Ofilius et Trebatius 
responderunt. 

De in integrum restitutione minorum. 

21. D. 4, 4, 16, 1. Ulpianus libro undecimo ad 
edictum (P. 406). . . . relatum est apud Labeonem, si 
minor circumscriptus societatem coierit vel etiam do- 
nationis causa, nullam esse societatem nec inter maiores 
quidem et ideo cessare partes praetoris. idem et Ofilius 
respondit. 

' 22* 

i 



340 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Pomponius § 44 (ex Mommseni recensione) ^ . . libros 
de iure civili plurimos et qui omnem partem operis fun- 
darent reliquit. nam de legibus vicensimae primus con- 
scribit, de iurisdictione idem edictum praetoris primus 
diligenter composuit . . in lustiniani Digestis praeterea 
laudantur ^actionum libri' (D. 33, 9, 3, 5. 8), ^iuris partiti 
libri' (D. 32, 55, 1, 4. 7) et 'Ofilius ad Atticum' (D. 50, 
16, 234, 2). 

Pomponii verba in mentem revocant ea quae apud 
eundem § 39 leguntur: \ . . Publius Mucius et Brutus et 
Manilius, qui fundaverunt ius civile^ ceterum illa verba 
a viris doctis plerisque corrupta habentur, qua de re 
infra, ubi de singulis Ofilii operibus disseretur, referemus. 
ante Mommsenum Pomponii verba non ita, uti supra 
relata sunt, distinguebantur, sed commate ante vocem 
^idem' posito (^ . . primus conscribit, de iurisdictione; 
idem edictum . . . composuit'). cf Krueger p. 63. at ne 
Mommseni quidem lectio placet, quippe quae nimis duram 
verborum coniunctionem babeat. a verbo ^idem^ novam 
sententiam incipere negari non debet: itaque post verba 
'^de iurisdictione' quaedam excidisse iudico, ut sic legendum 

sit: '^de legibus . . . conscribit, de iurisdictione <^ )>, 

idem edictum . . . composuit'. quae verba excidisse puta- 
verim, infra explicabo. 

11. Ad edictum praetoris libri . . . 

Pomponius § 44 \ . . edictum primus diligenter com- 
posuit'. ,,Dass mit ^edictum componere' nicht ein von 
Ofilius erlassenes Edict gemeint war, steht fest; der Zu- 
sammenhang deutet auf eine sorgfaltigere Bearbeitung 
des Edicts, als sie bisher erfolgt war; an eine Umord- 
nung desselben im Commentar zu denken, erlauben die 
folgenden Worte nicht: nam ante eum Servius duos libros 
ad Brutum perquam brevissimos ad edictum subscriptos 
reliquit" Kruger p. 63 n. 38. in eodem Digestorum frag- 
mento vox ^componere' saepius occurrit (§ 2 ^leges sine 



2. AULUS OFILIUS 



341 



ordine latas in unum composuit'. § 5 ^ius . . composi- 
tum a prudentibus'. § 6 ^(legis) actiones compositae 
sunt^. § 7 ^alias actiones composuit^), sed ita ut non 
o£Fendat. pro ^composuit' potius ^exposuit' legendum 
videtur. cf. Gai. III, 54 Miligentior interpretatio propriis 
commentariis exposita est^. 

Ofilium libros circa a. 702/52 scripsisse ideo conicere 
licet, quod Cicero de legib. 1, 5, 17 ait: ^non . . a prae- 
toris edicto, ut plerique nunc, hauriendum iuris civilis 
disciplinam putas'. quin in interpretando praetoris edicto 
Servium secutus sit, dubitari nequit: ubicunque Ofilii 
Serviique sententiae simul proponuntur, illum cum hoc 
fere consentire vidimus. tantum in D. 43, 20, 1, 17 
dubitatio est. ad edicti vero interpretationem pertinet 
non solum Cic. ad fam. 7, 21, sed fortasse etiam D. 14, 
2, 2, 3. cf. Lenel P. 40. 

Itaque hoc loco fragmenta collocavi, quae huius loci 
esse possunt, ordinem edicti a luliano compositi secutus. 

Be iurisdictione municipalL 

1. D. 2, 1,11,2. Gaius libro primo ad edictum 
provinciale (P. 56). Si una actio eommunis sit plu- 
rium personarum, veluti familiae erciscundae, communi 
dividundo, finium regundorum, utrum singulae partes 
spectandae sunt circa iurisdictionem eius qui cognoscit^ 
quod Ofilio . . . placet, quia unus quisque de parte 
sua litigat, an potius tota res ... 

Ne quis eum qui in ius vocahitar, vi eximat, 

2. D. 2, 7, 1, 2. Ulpianus libro quinto ad edictum 
(P. 269). Ofilius putat locum hoc edicto non esse, si 
persona, quae in ius vocari non potuit, exempta est, 
veluti parens et patronus ceteraeque personae. 

Si ex noxali causa agatur. 

3. D. 2, 9, 1,1. Ulpianus libro septimo ad edictum 
(P. 295). . . praetor ait ^in eadem causa . . .\ eadem 



342 VIII. OCTAVl SAEC. IURI3 CONSULT. SERIES TERTIA 



causa^ quid sit, videamus. . . . si quis ei qui in foro 
promissoris conveniri non potest, venditur aut poten- 
tiori datus sit, magis esse putat (Labeo), ut non 
videatur in eadem causa esse. sed et si noxae deditus 
sit, Ofilius non putat in eadem causa sisti, cum noxae 
deditione ceteris noxalem actionem peremi putat. 

JDe eo per quem factum erit quominus vadimonium sistat. 

4. L. 2, 10, 2. Paulus libro sexto ad edictum 
(P. 155). Si actoris servus domino sciente et cum 
possit non prohibente dolo fecerit, quo minus vadi- 
monium^ sistam, Ofilius dandam mihi exceptionem ad- 
versus dominum ait, ne ex dolo servi dominus lucretur. 

De exercitoria actione. 

5. D. 14, 1; 1, 9. Ulpianus libro vicensimo 
octavo ad edictum (P. 816). . . . quaerit Ofilius, si ad 
reficiendam navem mutuatus nummos in suos usus 
converterit, an in exercitorem detur actio. et ait^ si 
hac lege accepit quasi in navem impensurus, mox 
mutavit voluntatem, teneri exercitorem imputaturum 
sibi, cur talem praeposuerit, quod si ab initio con- 
silium cepit fraudandi creditoris et hoc specialiter non 
expresserit, quod ad navis causam accipit, contra esse. 

De rehus amotis. 

6. D. 25. 2, 3, 3. Paulus libro septimo ad Sabinum 
(P. 1774). . . . Ofilius ait, etiam eas res, quas divortii 
tempore mulier comederit vendiderit donaverit qualibet 
ratione consumpserit, rerum amotarum iudicio contineri. 

Ne quid in loco puhlico vel itinere fiat . . 

7. D. 43, 8, 2, 39. Ulpianus libro sexagensimo 
octavo ad edictum (P. 1503). . . . Ofilius putat eum, 
qui pro derelicto reliquit id opus quod fecit [si viam 
publicam corrupit et reliquit], nou teneri hoc inter- 
dicto [non enim habet quod fecit]. 

1 Trib. in iudicio. 



2. AULUS OFILIUS 



343 



De aqua cottidiana et aestiva. 

8. D. 43j 20, 1, 17. Dlpianus libro septuagen- 
simo ad edictum (P. 1570). ... quaeritur, si quis aquae, 
quam hoc anno ducebat, aliam aquam admiscuerit, an 
impune prohibeatur. et exstat Ofilii (?Servii?) sen- 
tentia existimantis recte eum prohiberi, sed eo loci, 
in quo primum aquam aliam in rivum admittit; at 
Ofilius in tota aqua recte eum prohiberi ait. 

De rivis, 

9. D. 43, 21, 1, 10. Ulpianus libro septuagensimo 
ad edictum (P. 1583). Si quis terrenum rivum signi- 
num [id est lapideum] facere velit, videri eum non recte 
hoc interdicto uti, et ita Ofilio videtur. 

10. D. 43, 21, 3, 10. Ulpianus ibid. (P. 1585). Si 
quis eum ea portare vehere, quae refectioni necessaria 
sunt, prohibet, hoc interdictum ei competere Ofilius 
putat. 

De cloacis. 

11. D. 43, 23, 2. Venuleius libro primo inter- 
dictorum (P. 11). Quamquam de reficienda cloaca, non 
etiam de nova facienda hoc interdicto comprehendatur, 
tamen aeque interdicendum Labeo ait, ne facienti 
cloacam vis fiat, quia eadem utilitas sit; praetorem 
enim sic interdixisse, ne vis fieret, quo minus cloacam 
in publico facere liceret, idque Ofilio et Trebatio 
placuisse. 

Legatorum servandorum causa. 

12. D. 36, 3, 1, 15. Ulpianus libro septuagensimo 
nono ad edictum (P. 1727). Procuratori eius, qui 
absens esse dicitur, si stipulanti legati nomine spon- 
deat heres, Ofilius ait ita cavere debere, si is, cuius 
nomine caveat, vivat, videlicet ne teneatur illo ante 
defuncto. 



344 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



IIL De iurisdictione <(aedilium curulium^. 

Pomponii § 44 verba post "^de iurisdictione' deleta 
(supra p. 340) ea fuisse puto quae in libri titulo adieci. 
Ofilium ad aedilium curulium edictum scripsisse Lenel 
quoque statuit, sed ita, quasi id iisdem libris fecerit, 
quos ad praetoris edictum scripsit C^ad edicta praetoris 
et aedilium curulium^), quod minime probari potest. ad 
praetorum et ad aedilium curulium edictum yel principum 
temporibus iurisconsulti separatim libros conscripserunt, 
ex. gr. ad edictum praetorum Labeo et Masurius Sabinus, 
ad aedilium curulium edictum Caelius Sabinus. Krueger 
p. 143 sq. 152. 156. ne ex Hadriani quidem tempore 
aedilium curulium edictum praetorii pars factum est: 
Gaius I, 6 "^edicta duorum praetorum urbani et peregrini' 
et ^edicta aedilium curulium' aperte seiungit. posteriori- 
bus certe temporibus ad bina edicta simul commentarios 
scriptos esse traditum est. Krueger p. 86 sq. 

Ofilius primus de iurisdictione aedilium curulium 
libros composuit. post eum de eadem re scripserunt Caelius 
Sabinus (P. 1 — 7), Yivianus (Krueger p. 158; cf. P. 1—17, 
ubi ad edictum praetoris et ad edictum aedilium libri con- 
fusi sunt), Sextus Pedius (quem Lenel aeque ^ad edictum 
praetoris et aedilium curulium' scripsisse putat P. 1 — 50, 
at Krueger p. 172 duos commentarios statuit), Gaius 
(P. 378 — 388 libris ad edictum provinciale additis), 
Paulus (P. 832 — 849 itidem libris ad praetoris edictum 
additis), Ulpianus (P. 1757 — 1797 itidem libris ad prae- 
toris edictum additis). 

Caelium Sabinum et Ulpianum Ofilii commentariis 
usos esse apparet (v. infra). 

De iumentis vendundis. 
Aediles aiunt: ^Qui iumenta vendunt, palam recte 
dicunto, quid in quoque eorum morbi vitiique sit . . 
elogium huic edicto subiectum est, cuius verba baec sunt: 
^Quae de iumentorum sanitate diximus, de cetero quoque 
pecore omni venditores faciunto'. D. 21, 1, 38 pr. § 5. 



2. AULUS OFILIUS 



345 



Ofilii sententiae, quae hac de re traduntur, tantum 
ad equum venditum pertinent. de equo etiam in lege 
Aquilia explicanda Ofilium scribere moneo (D. 9, 2, 9, 3). 

1. D. 21j If 38, 7. Idem (Ulpianus) libro secundo ad 
edictum aedilium curulium (P. 1792). . . . idem (Cae- 
lius Sabinus) refert Ofilium existimasse equum castra- 
tum sanum esse [sicuti spado quoque sanus est], sed si 
emptor ignoravit, venditor scit, ex empto esse actionem. 

2. D. 21, 1, 8. Ulpianus libro primo ad edictum 
aedilium curulium (P. 1760^). Si cui lingua abscisa 
sit, an sanus esse videatur, quaeritur. et exstat haec 
quaestio apud Ofilium relata apud eum in equo: ait 
enim hunc videri non esse sanum. 

De maneipiis vendundis. 

In edicto aedilium curulium, qua parte de manci- 
piis vendundis cautum est, scriptum sic fuit: ^Titulus 
scriptorum singulorum scriptus sit, curato ita, ut intellegi 
recte possit, quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus 
errove sit noxave solutus non sit'. Gell. 4, 2, 1. 

3. D. 21, 1, 8. Ulpianus libro primo ad edictum 
aedilium curulium (P. 1760®). Ofilius ait, si homini 
digitus sit abscisus membrive quid laceratum, quamvis 
consanaverit, si tamen ob eam rem eo minus uti possit, 
non videri sanum esse. 

4. D. 21, 1, 17 pr. Uljpianus ibid. (P. 1761^). Quid 
sit fugitivus, definit Ofilius: fugitivus est, qui extra 
domini domum fugae causa, quo se a domino celaret, 
mansit. 

lY. luris partiti libri . . . 

Ab unico Ulpiano, ab eo vero plus semel hi libri 
laudantur (D. 32, 55, 1: ^Ofilius quoque libro quinto iuris 
partiti ita scripsit'. ibid. § 4: ^Ofilius libro quinto iuris 
partiti^). librorum nomen in memoriam revocat tam Sexti 
Aelii Tripertita (supra p. 15) quam verba quibus Ulpianus 
in Institutionibus (D. 1, 1, 1, 1) utitur: ^privatum ius 



346 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



tripertitum : collectum etenim est ex naturalibus prae- 
ceptis aut gentium aut civilibus'. alia ratione Cicero de 
legib. 3, 6 ^magistratus partiti iuris' dicit. 

Karlowa I, 486 baec ait: "^Der Titel ius partitum 
deutet, wie mit Recbt gesagt ist, auf ein systematisches 
Werk, eine systematische Bearbeitung des ius civile bin: 
er erinnert an die seit Q. Mucius verfolgten Bestrebungen, 
das ius civile zu einer ars auszugestalten'. equidem 
potius utrumque ius, legitimum et praetorium, bis 
libris Ofilium explicasse putaverim: nam ius quo populus 
Eomanus illis temporibus utebatur, ita partitum fuisse 
notum est. cf. Gai. 4, 34: ^is qui ex edicto bonorum 
possessionem petiit, ficto se herede agit. cum enim prae- 
torio iure, non legitimo succedat in locum defuncti, non 
habet directas actiones . . .\ 3, 32: ^quos . . praetor vocat 
ad hereditatem, hi heredes ipso quidem iure non fiunt; 
nam praetor heredes facere non potest . . . sed cum eis 
praetor <(dat bonorum possessionem)>, loco heredum con- 
stituuntur'. 3, 82: ^sunt . . etiam alterius generis succes- 
siones. quae neque lege XII tabularum neque praetoris 
edicto ... introductae sunt'. 3, 71: ^sive de iure civili 
quaeramus, sive de edicto praetoris . . 

Itaque his libris similem rem Ofilium tractasse puto 
atque actionum libris tractavit: ea enim aetate praetorii 
edicti decreta maximi momenti fuisse traditum est. Krueger 
p. 30 sqq. legum perpetuarum iussus cum legis annuae 
decretis coniungere iam eorum qui de iure scribebant, 
officium erat. iuris partiti libros ergo iuris utriusque 
libros fuisse puto. 

Qui librorum numerus fuerit, nescimus: quintus 
tantum liber laudatur, isque aeque legata tractat atque 
actionum liber decimus quintus. sed etiam de iisdem 
rebus legatis in utroque libro sermo est, scilicet de ligno 
et de carbonibus; at actionum libro Migna et carbones 
ceteraque, per quae penus conficeretur, an penori legato 
contineantur quaeritur^, iuris partiti vero libro Ofilius de 
eo disserit, "^cui ligna legata sunt'. 



2. AULUS OFILIUS 



347 



Errant qui secundum quoque iuris partiti librum 
citari putant: ^idem' enim, quem ^libro secundo' arbores 
nondum concisas ei legatas esse Ulpianus (D. 32, 55, 2) 
negare dicit, cui ligna legata sint, non Ofilius est, quod 
vel Lenel P. 19 statuit, sed Q. Mucius. 

In libris enim, quos Ulpianus ad Sabinum scripsit, a 
decimo quinto usque ad vicesimum quintum, in quibus de 
legatis sermo est (P. 2531 — 2682), et Q. Mucius non raro 
laudatur (P. 2575^ 2595. 2606, 9. 2641. 2679) et liber 
eius secundus iuris civilis bis (P. 2641. 2679). prius 
fragmentum ex Ulpiani libro XXII, posterius ex libro 
XXYIII desumptum est^ illud de penu legata, hoc de 
ligno legato est. Higna et carbones ceteraque per quae 
penus conficeretur, an penori legato contineantur', a vete- 
ribus quaerebatur, '^et Quintus Mucias et Ofilius nega- 
verunt' (D. 33, 9, 3, 9 Ulpian. P. 2641). 

P. 2679 vero haec adduntur: ^ligni appellatio nomen 
generale est . . . et Quintus Mucius libro secundo refert . . . 

(1) Ofilius quoque libro quinto iuris partiti ita scripsit ... 

(2) Idem libro secundo negat . . . (7) si lignum sit 
paratum ad carbones coquendas atque conficiendas, ait 
Ofilius libro quinto iuris partiti carbonum appellatione 
huiusmodi materiam non contineri; sed an lignorum?' 

Qui ad librum XXII et P. 2641 respiciet, haec Ul- 
piani verba inveniet: "^Qui penum legat quid legato com- 
plectatur, videamus. et Quintus Mucius scribit libro 
secundo iuris civilis . . . idem Sabinus . . scribit . . . 
(§5) Penori acetum quoque cedere nemo dubitat . . . et 
ita Ofilius libro sexto decimo actionum scribit . • . (§ 6) . . 
Q. Mucius . . . (§ 8) . . et Ofilius scribit libro sexto decimo 
actionum. (§ 8) ligna et carbones . . . quaeritur. et Quin- 
tus Mucius et Ofilius negaverunt . . 

Itaque Quinti Mucii librum secundum quasi normam 
Ulpianus sequitur, ut de rebus cum penore connexis 
disputet, non modo in libro XXII sed etiam in libro XXV 
scribendo. Ofilius secundum demum locum in Ulpiani 
commentariis obtinet: ^Quintus Mucius . . . refert. Ofilius 



348 VIII. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



quoque . . . scripsit^ (P. 2679). itaque vox 4dem' quae 
sequitur non ad Ofiliuni, sed ad Q. Mucium referri debet, 
nec pro ^libro secundo^ cur potius ^libro quinto' legamus 
ulla causa est. accedit, quod si Ulpianus re vera Ofilium 
designare voluisset, non libro quinto, sed eodem libro 
scripsisset; id enim certo indicant exempla ex eisdem 
libris ad Sabinum desumpia haec: D. 7, 1, 25 (P. 2587) 
§ 1 ^lulianus . . libro XXXY Digestorum scripsit'. § 5 ^ldem 
lulianus eodem libro scripsit'. D. 33, 7, 12 (P. 2611) 
§ 30 'Celsus . . libro XIX Digestorum'. § 31 'Idem 
Celsus eodem libro ait'. § 33 ^Papinianus quoque^. 
§ 43 ^Papinianus eodem libro Responsorum ait'. D. 30, 
49, 7 (P. 2654^) 'lulianus libro XXXIX Digestorum'. 
D. 34, 3, 5 (P. 2655) pr. ^lulianus ibidem scripsit'. 
§ 1 ^lulianus eodem libro scripsit' aliaque. itaque 
cum P. 2679 legatur ^Ofilius libro quinto iuris partiti 
scripsit^, sequenti § 2 ^idem libro quinto negat' Ulpia- 
nus non scripsisset. 

Sententiam in Quinti Mucii iuris civilis fragmenta 
non recepisse me piget: D. 32, 55 pr. sub rubrica ^de ligno 
legato' ponere debebam (cf. p. 73). 

Liber Y. 
De ligno legato, 

l^ D. 32, 55, 1, 1. Ulpianus libro vicensimo 
quinto ad Sabinum (P. 2679). Ofilius . . libro quinto 
iuris partiti ita scripsit, cui ligna legata sunt, ad eum 
omnia ligna pertinere, quae alio nomine non appel- 
lantur, veluti virgae carbones nuclei olivarum, quibus 
ad nullam rem nisi ad comburendum possit uti^ sed 
et balani vel si qui alii nuclei. 

P. D. 50, 16, 167. Ulpianus libro vicensimo 
quinto ad Sabinum (P. 2679). Carbonum appellatione 
materiam non contineri, sed an lignorum? et for- 
tassis quis dicet nec lignorum . . . sed et . . alia ligna 
cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an 



2. AULUS OFILIUS 



349 



suo generi adnumerabimus? . . . idem et de nucleis 
olivarum, sed et de balanis est vel si qui alii nuclei. 

D. 32, 55, 1, 4. Ulpianus ibid. Si lignum sit 
paratum ad carbones coquendas atque conficiendas, ait 
Ofilius libro quinto iuris partiti carbonum appellatione 
huiusmodi materiam non contineri. 

2. D. § 7. Ulpianus ibid. Ofilius libro quinto 
iuris partiti scripsit nec sarmenta ligni appellatione 
contineri. 

V. Actionum libri XVL.. 

Actionum libri citantur ab Ulpiano libris ad Sabi- 
num (D. 33, 9, 3, 5 *^Ofilius libro sexto decimo actionum 
scribit'. ib. § 8 ^Ofilius scribit libro sexto decimo actionum'). 
ante Ofilium eiusdem argumenti libros fortasse scripserunt 
M\ Manilius (supra p. 26 sq.) et Hostilius (supra p. 41), 
post Ofilium certe Venuleius Saturninus (P. 1 — 6). qui 
buius operis fragmenta inspiciet, Venuleium non de for- 
mulis, sed de contractibus et testamentis egisse, et secundo 
demum loco iuris civilis, primo vero iuris honorarii negotia 
explicasse videbit. Ofilii librorum indolem definire ideo 
vix licet, quod unum tantum fragmentum ex libro XVI 
desumptum affertur: id vero manifestum est, in Ofilii 
aeque atque in Saturnini libris legata tractata esse. qui 
ergo iam Servium Sulpicium praetoris edictum explicasse 
consideraverit, Ofilium principem Servii discipulum in ac- 
tionibus explicandis non modo civilium, sed etiam hono- 
rariarum actionum rationem habuisse veri dissimile non 
putabit. itaque cum Ofilius extremo demum opere de 
legatis egerit, de honorariis negotiis similiter atque Venu- 
leius prioribus libris scripsisse putandus est. 

Liber XVL 

Be penu legata. 

1. D. 33,9, 3, 8. Ulpianus libro vicensimo secundo 
ad Sabinum (P. 264). Sive autem frumentum sive 



350 Vin. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 




2. AULUS OFILIUS 



351 



quid leguminis in cella penuaria habuit, penori legato 
continebitur, sed et liordeum sive familiae sive iu- 
mentorum gratia^ et <(ita)> Ofilius scribit libro sexto 
decimo actionum. 

cf. ibid. 11: nec frumenti nec leguminum tbecae .. 
vel si qua alia sunt, quae horrei penuarii vel cellae pe- 
nuariae instruendae gratia habentur, non continebuntur. 
Paul. S. E. III, 6, 78: Frugibus legatis tam legumina quam 
hordeum . . continentur. 

2. D. ibid. § 9. Idem et tus et ceras contineri 
negaverunt (sc. Quintus Mucius et Ofilius). 

cf. supra p. 75. 

3. D. ibid, § 5. Penori acetum quoque cedere nemo 
dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum. 
tunc enim esui potuique non fuit et ita Ofilius libro 
sexto decimo actionum scribit. 

cf. D. 34, 2, 19, 9. Ulpianus libro vicensimo ad Sa- 
binum (P. 2606). Argento facto legato Quintus Mucius ait 
vasa argentea contineri, veJuti . . acetabula . . v. supra 
p. 77, D. 33, 6, 7, 1. lavolenus libro secundo ex posteri- 
oribus Labeonis. Quidam heredem damnaverat dare uxori 
suae . . acetum . . 

4. D. ibid. § 9. Ligna et carbones ceteraque per 
quae penus conficeretur, an penori legato contineantur, 
quaeritur. et Quintus Mucius et Ofilius negaverunt: 
non magis quam molae^ inquiunt, continentur. 

VL Ad leges vicensimae <(Iibertatis et here- 
ditatium^ libri . . . 

Pomponius 44: ^de legibus vicensimae primus con- 
scribit^. pro Vicensimae primus' potius ^XX libros' legen- 
dum esse censet Huschke (Z. f. gesch. RW. XV, 195), 
quem inter alios viros doctos sequitur Lenel (Pal. I coL 798 
n. 3). at cum Mommseno tradita verba mutare nolo, quam- 
quam etiam Krueger p. 63 n. 37 ea depravata esse putat. 



352 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Ofilium ^de iure civili plurimos libros et qui omnem 
partem operis fundarent^ reliquisse Pomponius 1. c. tradit. 
itaque eum etiam ad illas leges libros scripsisse nihil 
est quod miremur: vel Caracallae vel Alexandri tempore 
Aemilium Macrum "^ad legem vicensimam hereditatium ' 
libros duos scripsisse notum est (P. 45 — 49). eum autem 
primum hanc rem tractavisse, non modo nullum indi- 
cium est, sed refellitur ipsius verbis his (D. 35, 2, 68): 
^quidam putant ... vicensimam non posse retineri, . . . quod 
Ulpianus recte improbat^ Pomponii vero verba ^leges 
vicensimae' explicantur iis quae apud Gaium (3, 125) le- 
guntur "^lege <(Iulia de)> vicesima hereditatium'. cf. Vat. 
fr. 197 (Ulp.): ^ . lege lulia de maritandis ordinibus . . . 
et publicorum (sc. iudiciorum) kapite XXVI et privatorum 
kapite vicensimo VII . . cavetur'. exigebatur vicensima, 
ut videtur, ab herede, qui legatariis eam deducebat eove 
nomine satis accipiebat. eo pertinere Lenel (Pal. in Aemilio 
Macro 49 n.) conicit satisdationes, quarum mentio fit apud 
Gaium I. 1. ^lege <(lulia de^ vicesima hereditatium cave- 
tur, ut ad eas satisdationes quae ex ea lege proponuntur, 
lex Cornelia non pertineat'. 

Ofilium tam legem de vicensima hereditatium, id est 
legem Voconiam (Bachofen Ausgewahlte Lehren des rom. 
Civilrechts S. 322 fp.), quam legem de vicensima manu- 
missionis a Cn. Manlio latam (Marquardt Staatsverwaltung 
II^ S. 161 f Hirschfeld Verwaltungsgeschichte I S. 88) 
libris suis tractasse puto. Bachofen, qui I. c. p. 326 scri- 
bit: „Es wird . . berichtet, dass Ofilius zu den Gesetzen 
iiber die Erbschaftssteuer Commentare geschrieben habe; 
unter diesen Gesetzen waren nun keine andern zu ver- 
stehen, als das Voconische und das von Casar selbst ent- 
worfene", id certe mirum esse iudicat: „dass iiber zwei 
Gesetze sollte commentirt worden sein, wovon das eine 
langst ausser Gebrauch, das andere aber jedenfalls erst 
ein Entwurf war" (p. 327). at quae ipse supponit, non 
placent: non modo de vicensima hereditatium, quam lulius 
Caesar instaurare sibi proposuerat (Bachofen I. c. p. 326), 



2. AULUS OFILIUS 



353 



sed etiam de vicensima manumissionum Ciceronis tempori- 
bus (a. 695/59) a civibus soluta (ad Att. 2, 16, 1 ^porto- 
riis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal 
superest domesticum praeter vicesimam?') Ofilius scripsit, 
fortasse demum post a. 759/6, quo Octavianus aerarium 
militare condidit. 

Yerba titulo addita a Triboniano ideo deleta esse 
puto, quod utraque vicensima iam Diocletiani temporibus 
abolita fuerit. Hirscbfeld a. a. 0. p. 68 et 71. in Macri 
fragmento D. 35, 2, 68 P. 49 vel vocis Vicensimae' loco 
^Falcidia' posita est. 

Librorum fragmenta nulla exstant. 

VIL Ad Atticum. 

'^Ad Atticum' libri a Gaio libris ad XII tabulas 
nominati fortasse iidem sunt atque actionum vel iuris 
partiti vel de legibus vel ad edictum praetoris vel de 
iurisdictione aedilium curulium libri. cf Servii Sulpicii 
ad edictum libri duo ad Brutum subscripti supra p. 229. 
Lenel de legibus libros ad Atticum scriptos fuisse conicit, 
quod verbum a Gaio loco illo (v. infra) explicatum in 
XII tabulis occurrat. sed cum quaestio diiudicari nequeat, 
cautius videtur hunc quoque libri titulum seorsum ex- 
hibere, prafesertim cum facile ad opus aliquod deperditum 
pertinere possit. 

D. 50, 16, 234, 2. Gaius libro seeundo ad leges 
XII tabularum (P. 429). Verbum Wivere' quidam 
putant ad cibum pertinere, sed Ofilius ad Atticum ait 
liis verbis et vestimenta et stramenta contineri, sine 
liis enim vivere neminem posse. 

VIII. Incertorum operum fragmenta. 

Hoc loco eas Ofilii sententias collocavi, quae ex 
libris quidem eius certe desumptae sunt, sed quibusnam 
€X libris cognosci nequit. 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 23 



354 VIll. OCTAVl SAEC. lUEIS CONSULT, SERIES TERTIA 



Be legatis, 
JDe partitione legata. 

1. D. 32, 29, 1. Labeo libro secundo posterio- 
rum a lavoleno epitomatorum (P. 171). Cum ita le- 
gatum esset^ ut Titia uxor mea tantandem partem 
habeat (capiat?) quantulam unus heres, si non ae- 
quales partes essent heredum, Quintus Mucius et 
Gallus putabant maximam partem legatam esse, quia 
in maiore minor quoque inesset, Servius Ofilius mini- 
mam, quia cum heres dare damnatus esset, in pote- 
state eius esset, quam partem daret. 

De supellectili et instrumento legato, 

2. D. 33, 7, 26, 1. Idem (lavolenus) libro quinto 
ex posterioribus Labeonis (P. 215). Molas manuarias 
quidem supellectilis , iumentarias autem instrumenti 
esse Ofilius ait. 

cf. supra p. 173 (fr. 20) et p. 182 (fr. 44). 

JDe ancillis legatis. 

3. D. 30, 45 pr. Pomponius libro sexto ad Sabi- 
num (P. 498). Si a substituto pupilli ancillas tibi 
legassem easque tu a pupillo emisses et antequam 
scires tibi legatas esse alienaveris, utile legatum esse 
Neratius et Aristo et Ofilius probant. 

Be testamento manumissis, 

4. D. 40, 4, 40, 1. Pomponius libro quinto ex 
Plautio (P. 345). . . . cum sub condicione servo libertas 
per fideicommissum detur et ipse praesenti die dare- 
tur, non aliter mancipare^ eum cogetur, quam ut 
caveatur existente condicione libertati eum restitutum 
iri; nam in omnibus fere causis fideicommissas liber- 
tates pro directo datis habendas. sed Ofilius aiebat, 
si adimendi legati causa fideicommissam libertatem 
testator dedisset, ea vera esse, si vero onerari here- 

1 Trih, tradere. 



2. AULUS OFILIUS 



355 



dem a testatore legatarius ostenderit; aestimationem 
nihilo minus legatario praestandam. 

Familiae erciscundae. 

5. D. 10, 2, 16, 6. Ulpianus libro nono decimo 
ad edictum (P. 633). . . . si servus hereditarius pro- 
priam rem heredum unius subripuerit, Ofilius ait esse 
familiae erciscundae actionem et communi dividundo 
furtique actionem cessare. quare agentem familiae 
erciscundae iudicio consecuturum^ ut aut ei servus 
adiudicetur aut litis aestimatio in simplum offeratur. 

De iiire dotium, 

6. D. 24, 3, 18, 1. Pomponius libro sexto decimo 
ad Sabinum (P. 628). Ofilius . . aiebat, si dolo mariti 
res dotalis interisset et alioquin solvendo non esset, 
quamvis nihil dolo fecisset, quo minus solvendo esset, 
perinde tamen eum damnandum eius rei dotalis no- 
mine in qua dolum fecisset, atque si dolo eius factum 
esset, quo minus facere possit. [ceterum si circa inter- 
itum rei dotalis dolus malus et culpa mariti absit, 
actiones solas, quas eo nomine quasi maritus habet, 
praestandas mulieri, veluti furti vel damni iniuriae.] 

Inclusa verha Ofilii non videri A. Fernice monet 

De tutela, 

7. D. 41, 2, 1; 3. Paulus libro quinquagensimo 
quarto ad edictum (P. 657). Ofilius . . et Nerva filius 
etiam sine tutoris auctoritate possidere incipere posse 
pupillum aiunt: eam enim rem facti, non iuris esse. 

De adquirendo rerum dominio? 

8. D. 50, 16, 180, 1. Pomponius libro trigensimo 
ad Sabinum (P. 753). Ofilius ait tugurium a tecto 
tamquam tegularium esse dictum, ut toga, quod ea 
tegamur. 

23* 



356 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Damni infectL 

9. D. 39, 3, 3, 2. Ulpianus libro quinquagen- 
simo tertio ad edictum (P. 1285^). Si vicinus, qui 
arvum solebat certo tempore anni rigare, pratum 
illic fecerit coeperitque adsidua irrigatione vicino 
nocere, ait Ofilius neque damni infecti neque aquae 
pluviae arcendae actione eum teneri [nisi locum 
complanavit eoque facto citatior aqua ad vicinum 
pervenire coepit]. 

Inclusa verha A, Pernice recte eicit. 

Aquae pluviae arcendae. 

10. D. 39, 3, 5. Ulpianus libro quinquagen- 
simo tertio ad edictum (P. 1285). Ofilius . . ait sulcos 
agri colendi causa directos ita, ut in unam pergant 
partem, ius esse facere. 

11. D. 39, 3, 1, 21. Ulpianus libro quinqua- 
gensimo tertio ad edictum (P. 1285). Sicut . . opus 
factum, ut aqua pluvia mihi noceat, in hanc actionem 
venit, ita per contrarium quaeritur, an posset aquae 
pluviae arcendae agi, si vicinus opus fecerit, ne aqua, 
quae alioquin decurrens agro meo proderat, huic 
prosit. Ofilius igitur et Labeo putant agi non posse, 
etiamsi intersit mea ad me aquam pervenire: hanc 
enim actionem locum habere, si aqua pluvia noceat, 
non si non prosit. 

12. D. 39, 3, 2, 10. Paulus libro quadragensimo 
nono ad edictum (P. 632). Ofilius scribit, si fundus 
tuus vicino serviat et propterea aquam recipiat, cessare 
aquae pluviae arcendae actionem. 

De doli mali exceptione. 

13. D. 44, 4, 4, 6. Ulpianus libro septuagensimo 
sexto ad edictum (P. 1678^). . . . si is, cui pecunia de- 
beatur, cum debitore decidit et nomen eius vendidit 



2. AULUS OFILIUS 



357 



Seio, cui debitor mandaverat, ut nomen emeret, deque 
ea re emptor stipulatus est, deinde creditor eam pe- 
cuniam retinet, quam per iudicem abstulit, an emptor 
ex stipulatu possit experiri? et Ofilius putat, si 
venditor nominis paratus non sit reddere, quantum 
ab emptore acceperit, non nocituram exceptionem 
doli mali. 

Locati conducti (ad legem Bliodiam?), 

14. D. 14, 2, 2j 3. Idem (Paulus) libro trigensimo 
quarto ad edictum (P. 521). Si navis a piratis red- 
empta sit, Servius Ofilius Labeo omnes conferre 
debere aiunt; quod vero praedones abstulerint, eum 
perdere cuius fuerint, nec conferendum ei, qui suas 
merces redemerit. 

Ad legem Aqiiiliam. 

15. D. 9, 2, 9, 3. Dlpianus libro octavo decimo 
ad edictum (P. 614^). Si servum meum equitantem 
concitato equo eflfeceris in flumen praecipitari atque 
ideo bomo perierit, in factum esse dandam actionem 
Ofilius scribit, quemadmodum si servus meus ab alio 
in insidias deductus, ab alio esset occisus. 

Be iniiiriis. 

16. D. 47, 10, 5,1. Ulpianus libro quinquagensimo 
sexto ad edictum (P. 1337). Inter pulsationem et 
verberationem hoc interest, ut Ofilius scribit: verberare 
est cum dolore caedere, pulsare sine dolore. 

17. D. 47, 10, 23. Paulus libro quarto ad edictum 
(P. 130). Qui in domum alienam invito domino in- 
troiret, quamvis in ius vocat, actionem iniuriarum ia 
eum competere Ofilius ait. 



358 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



3. Q. AELIUS TUBERO 

filius L. Aelii Tuberonis, qui a. 693/61 Q. Ciceronis 
legatus fuit in Asia et bello civili orto Pompeium secu- 
tus Africam provinciam obtinere frustra conatus est. 
adolescens ingenio studiisque excellens a. 708/46 Q. Liga- 
rium accusavit a Cicerone feliciter defensum (Teuffel- 
Schwabe § 179, 42). ex boc tempore Tuberonem a 
causis agendis ad ius civile transiisse et Ofilio operam 
dedisse Pomponius § 46 narrat. iuris consultus non 
modo multus fuit in respondendo, sed etiam libros con- 
scripsit ^iuris publici et privati complures' ^sermone 
antiquo usus^ (Pomponius 1. c). num idem "^Tubero' sit 
qui cum ^Maximo^ quodam senatusconsulti a. 743/11 de 
Flaminica Diali facti (Gai. 1, 136) auctor fuit, nescimus. 
de septimi saeculi Q. Aelio Tuberone iuris consulto v. 
supra p. 42. 

Auditorem babuit Ateium Capitonem (Pomponius § 47). 

Tuberonis orationem contra Ligarium babitam Quin- 
tilianus laudat (10, 1, 23. 11, 1, 80), Ciceronis vero pro 
Q. Ligario Pomponius § 46. 

Cum Tuberonis fragmenta pauca tantum afferantur, 
notatu dignae res rarae sunt. inveniuntur autem hae: 
pecus quod fundus sustinere potest (D. 33, 7, 25 pr.), 
lapidicinae (D. 18, 1, 77), aurum factum (D. 34, 2, 32, 1), 
hospes (D. 7, 8, 2, l). 

Servii Sulpicii sententias Tubero partim probat 
(^Servius putabat . . ., denique Tubero ait' D. 19, 1, 13, 30), 
partim improbat (^Servius fatetur . . . id Tubero parum 
sibi liquere ait' D. 33, 10, 7, 2). uno tantum loco 
idem atque Ofilius et Cascellius putare dicitur: omnes 
a Trebatio dissentiunt (^Trebatius aiebat . . . Ofilius Ca- 
scellius Tubero putant' D. 33, 6, 7). definitiones quoque 
novas dedit ut supellectilis (D. 33, 10, 7, l) et peculii 
(D. 15, 1, 5, 4). 

Tuberonem laudant inprimis Labeo posteriorum (v. 



3. Q. AELIUS TUBERO 



359 



infra lavolenum) et luventius Celsus Digestorum libris 
(libro VI ^peculium . . Tubero . . sic definit, ut Cel- 
sus libro VI Digestorum refert' D. 15, 1, 5, 4 P. 62, 
libro XV D. 32, 43 P. 116^, libro XVIII: maritum cui 
domus usus relictus est ^posse hospitem quoque reci- 
pere . . libro octavo decimo Digestorum scripsit Celsus, 
quam sententiam Tubero probat' D. 7, 8, 2, 1 P. 154, 
libro XIX D. 33, 10, 7, 1. 2 P. 168, libro XXXVIII 
^Celsus libro trigensimo octavo Digestorum refert Tube- 
ronem existimare' D. 45, 1, 72 pr. P. 269), lavolenus 
Priscus in libris quos ex Labeonis posterioribus fecit 
(libro II ^Labeo putat . sed Tubero . . putat' D. 32, 
29, 4 P. 171; "^Trebatius aiebat . . . Ofilius Cascellius 
Tubero . . putanf D. 33, 6, 7 P. 180; 'putat Tubero . . . 
Labeo contra' D. 33, 7, 25 pr. P. 182, libro IV 'Tubero 
respondit, Labeo . ' D. 18, 1, 77 P. 198), lulius Paulus 
libris ad Vitellium (libro II 'Tubero . . ait' D. 34, 2, 
32, 1 P. 2074^), Domitius Ulpianus et libris ad Sabinum 
(libro XVII 'Tubero probat' D. 7, 8, 2, 1 P. 2575) et ad 
edictum praetoris (libro XX ^Celsus . . refert Tubero- 
nem existimasse' D. 45, 1, 72 pr. P. 643, libro XXXI 
^Tubero . . definit, ut Celsus . . refert' D. 15, 1, 5, 4 
P. 852, libro XXXII 'Tubero ait' D. 19, 1, 13, 30 P. 935, 
libro LIII 'Tubero ait' D. 39, 3, 1 pr. P. 1285). 

Tuberonis sententiae probantur vel improbantur a 
Labeone C^Ofilius Cascellius Tubero . . putant; Labeo id 
probat' D. 33, 6, 7 lavol. P. 180; 'pu^abat Tubero . ., Labeo 
contra' D. 33, 7, 25pr. lavol. P. 182; 'Labeo putat, sed Tu- 
bero . . putat' D. 32, 29,4 lavol. P. 171; 'Tubero respondit, 
Labeo D. 18, 1,77 lavoI.P. 198), a luventio Celso ('Tubero 
. . definit , . ., quam Tuberonis sententiam et ipse Celsus 
probat' D. 15, 1, 5, 4 P. 62; ^Celsus . . refert Tuberonem 
existimasse . . ., secundum quem Celsus ait^ D. 45, l,72pr. 
P. 269; Celsus ^ . . scripsit, quam sententiam et Tubero 
probat' D. 7, 8, 2, 1 P. 154; ^etsi magnopere me Tube- 
ronis et ratio et auctoritas movet, non tamen a Servio 
dissentio' D. 33, 10, 7 P. 168), a lavoleno Prisco ('Tube- 



360 VIII. OCTAVI SAEC. lUEIS CONSULT. SERIES TFRTIA 



ronis sententiam volnntati defuncti magis puto convenire' 
D. 32, 29,4 P. 174, 'Ofilius Cascellius Tubero . . putant; 
Labeo id probat idque verum est' D. 33, 6, 7 P. 180). 

I. Eesponsa. 

Non ipse collegit, sed Labeo, ut videtur. cf. D. 32, 
29, 4; D. 33, 6, 7; D. 33, 7, 25pr.; D. 18, 1, 77. 

JDe legatis. 
JDe fundi instrumento Jegato. 

1. D. 33, 7, 25 pr. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 182). Fundi instrumento 
legato id pecus cedere putabat Tubero, quod is fundus 
sustinere potuisset. 

De vino oleo friimento aceto meUihus salsamentis legatis. 

2. D. 33, 6, 7. lavolenus libro secundo ex poste- 
rioribus Labeonis (P. 180). Quidam heredem damna- 
verat dare uxori suae vinum oleum frumentum acetum 
mella salsamenta. Trebatius aiebat ex singulis rebus 
non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare 
voluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex 
quaque re daretur. Ofilius Cascellius Tubero omne, 
quantum pater familias reliquisset, legatum putant. 

Be supellectili legato, 

3. D. 33, 10, 7, 1. 2. Celsus libro decimo nono 
Digestorum (P. 168). Tubero hoc modo demonstrare 
supellectilem temptat: instrumentum quoddam patris 
familiae rerum ad cottidianum usum paratarum, quod 
in aliam speciem non caderet, ut verbi gratia penum 
argentum vestem ornamenta instrumenta agri aut 
domus. 

Servius fatetur sententiam eius qui legaverit aspici 
oportere in quam rationem ea solitus sit referre, ve- 



3. Q. AELIUS TUBEEO 



361 



rum si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno 
genere essent, ut puta escarium argentum aut paenulas 
et togas supellectili quis adscribere solitus sit, non 
idcirco existimari oportere supellectili legata ea quo- 
que contineri; non enim ex opinionibus hominum, sed 
ex communi usu nomina exaudiri debere. id Tubero 
parum sibi liquere ait: 7iam quorsum nomina, inquit, 
nisi iit demonstrarenf voJuntatem dicentis? equidem non 
arbitror quemquam dicere, quod non sentiret, ut maxime 
nomine usus sit, quo id appellari solet; nam vocis 
ministerio utimur. ceterum nemo existimandus est dixisse, 
quod non mente agitaverit, 

De auro legato, 

4. D. 34, 2, 32, 1. Paulus libro secundo ad Vi- 
tellium (P. 2074^). iluro facto adnumerantur . . . 
Tubero autem, quod testator auri numero habuisset, 
legatum deberi ait: alioquin aurata et inclusa vasis^ 
alterius materiae auri numero non habenda. 

De domus usu relicto. 

6. D. 9, 8, 2, 1. Ulpianus libro septimo decimo 
ad Sabinum (P. 2575). Domus usus relictus est aut 
marito aut mulieri: si marito, potest illic habitare 
non solus, verum cum familia quoque sua. an et cum 
libertis, fuit quaestionis, et Celsus scripsit, et cum 
libertis, posse hospitem quoque recipere, nam ita 
libro octavo decimo Digestorum scripsit, quam sen- 
tentiam et Tubero probat. 

De dote legata. 

6. D. 32, 43. Celsus libro quinto decimo Dige- 
storum (P. 116^). Si filiae pater dotem arbitratu 
tutorum dari iussisset, Tubero perinde hoc habendum 
ait ac si viri boni arbitratu legatum sit. 

1 Fl. vasa. 



362 VIII. OCTAVI SAEC.IURIS COISISULT. SERIES TERTIA 



JDe pecullo legato. 

7. D. 15, 1, 5, 4. Ulpianus libro vicensimo nono 
ad edictum (R 852). Peculium . . Tubero . . sic 
definit, ut Celsus libro sexto Digestorum refert, quod 
servus domini permissu separatim a rationibus domi- 
nicis habet deducto inde si quid domino debetur. 

De fundo manumissis legato. 

8. D. 32, 29, 4 Labeo libro secundo posterio- 
rum a lavoleno epitomatorum (P. 171). ^Si Stichus 
et Dama servi mei in potestate mea erunt cum moriar, 
tum Stichus et Dama liberi sunto et fundum illum 
sibi habento.' si alterum ex his post testamentum 
factum dominus alienasset vel manumisisset, ... Tu- 
bero eum, qui remansisset in potestate, liberum futu- 
rum et legatum habiturum putat. 

cf. Gai. 2, 103: Per vindicationem hoc modo lega- 
mus . . item, ut magis visum est, si ita legatum fuerit 
^sumito' vel ita *^sibi habeto' . . aeque per vindicationen 
legatum est. 

Aquae pluviae arcendae, 

9. D. 39, 3, 1 pr. Ulpianus libro quinquagensimo 
tertio ad edictum (P. 1285). Aquam pluviam dicimus, 
quae de caelo cadit atque imbre excrescit, si . . per seb 
haec aqua caelestis noceat, ut Tubero ait. 

De stipulationihus. 

10. D. 45, 1, 72 pr. Ulpianus libro vicensimo ad 
edictum (P. 643). Stipulationes non dividuntur earum 
rerum, quae divisionem non recipiunt, veluti viae 
itineris actus aquae ductus ceterarumque servitutium. 
idem puto et si quis faciendum aliquid stipulatus 
sit ... Celsus .. libro trigensimo octavo Digestorum 
refert Tuberonem existimasse, ubi quid fieri stipu- 
lemur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere 
ideoque etiam in hoc genere dividi stipulationem. 



3. Q. AELIUS TUBERO 



363 



De emptione vendifione. 

11. D. 18, 1, 77. lavolenus libro quarto ex 
posterioribus Labeonis (P. 198). In lege fundi ven- 
dundi lapidicinae in eo fundo ubique essent exceptae 
erantj et post multum temporis in eo fundo repertae 
[erant lapidicinae]. eas . . venditoris esse Tubero 
respondit. 

12. D. 19, 1, 13, 30. Ulpianus libro trigensimo 
secundo ad edictum (P. 935). Si venditor habitationem 
exceperit, ut inquilino liceat habitare, vel colouo ut 
perfrui liceat ad certum tempus, magis esse Servius 
putabat ex vendito esse actionem. denique Tubero ait, 
si iste colonus damnum dederit, emptorem ex empto 
agentem cogere posse venditorem, ut ex locato cum 
colono experiatur, ut quidquid fuerit consecutus, 
emptori reddat. 



Tuberonis libros propter sermonem antiquum Hadri- 
ani temporibus "^parum gratos' habitos esse Pomponius 
§46 tradit. in lustiniani Digestis componendis Tribo- 
nianus nullo usus est. unius operis argumentum Gellius 
tradit: ipse praecepta Aelii Tuberonis super officio iudicis 
se legisse narrat (14, 2, 20). etiam historiarum libros 
Tubero scripsit, qui tempora usque ad bellum inter Cae- 
sarem et Pompeium gestum tractabant. Teuffel-Schwabe 
§ 208, 1. fragmenta invenies apud H. Petrum histor. 
Eom. rell. 1, 311 fragm. 199. librum Tuberonis ad 
C. Oppium scriptum Gellius 6, 9, 11 laudat, C. Oppius 
de vita Caesaris et Cassii scripsit et ita quidem, ut contra 
Cassium videatur disputasse. Teuifel-Schwabe § 197, 3. 
cum L. Cornelio Baibo, quem Cicero a. 698/56 defenderat, 
a. 705/49 ad Ciceronem epistolam dedit (ad Att. 9, 7 A). 
eodem fere tempore Caesar ad Oppium scripsit (ad Att. 
9, 7C). a. 709/45 Oppius a Cicerone laudatur (ad fam. 
6^ 19. ad Att. 12, 29). 



364 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



11. De officio iudicis. 

Gell. 14, 2, 20: ^praecepta Aelii Tuberonis super 
officio iudicis, quae nuperrime legi^. de officio iudicis 
Q. Mucium praecepisse (Cic. de off. 3, 17, 70: in his 
arbitriis, in quibus adderetur ^ex fide bona' magni esse 
iudicis, statuere quid quemque cuique praestare oporte- 
ret) et C. Aquillium Gallum, Mucii discipulum, ^regnum 
iudiciale' obtinuisse (Cic. ad. Att. 1, 1, 1) supra p. 102. 
111 sq. vidimus. iam Tubero de iudicis officio librum 
composuit, quo ^praecepta^ colligeret. aliorum eiusdem 
argumenti libri noti non sunt, quamquam Gellius 14, 2, 1, 
quo primum tempore a praetoribus lectus in iudices fuerit,. 
ut iudicia quae appellantur privata susciperet, *^libros 
utriusque linguae de officio iudicis scriptos' se conquisivisse 
narrat et quamquam lustinianarum Institutionum libri IV 
caput (17) Me officio iudicis' inscriptum est. 

Praecepta de officio iudicis iuris peritorum auctori- 
tate constituta esse et res ipsa docet et confirmatur 
Gaii verbo 4, 64: "^id bonae fidei iudicio conveniens vide- 
tur, ideo officio iudicis contineri creditur'. Papinianus 
D. 44, 7, 27 legis potestatem, praetoris imperium et offi- 
cium iudicis coniungit (^obligationes, quae non propriis 
viribus consistunt neque officio iudicis neque praetoris 
imperio neque legis potestate confirmantur'). 

Gaius in Institutionum commentariis diserte de of- 
ficio iudicis scripsit. haec enim 4, 114 legimus: ^superest 
ut dispiciamus, si ante rem iudicatam is, cum quo agitur, 
post acceptum iudicium satisfaciat alteri, quid officia 
iudicis conveniat, utrum absolvere, an ideo potius 
damnare, quia iudicii accipiendi tempore in ea causa 
fuerit, ut damnari debeat. nostri praeceptores absolvere 
eum debere existimant nec interesse cuius generis sit 
iudicium . . . de bonae fidei iudiciis idem sentiunt, quia 
in eiusmodi iudiciis liberum est officium iudicis . . 
accedit 4, 64, ubi haec leguntur: ^liberum est tamen 
(sc. in bonae fidei iudiciis) iudici nullam omnino invicem 



3. Q. AELIUS TUBERO 



365 



compensatioDis rationem habere; nec enim aperte for- 
mulae verbis praecipitur, sed quia id bonae fidei iudicio 
conveniens videtur, ideo officio iudicis contineri 
creditur/ 

Operae pretium videtur, quae de iudicis munere a 
Gaio sparsim traduntur, collocare. sunt fere haec: 4, 42 
"^adiudicatio est ea pars formulae qua permittitur iudici 
rem alicui ex litigatoribus adiudicare . . 43 ^condem- 
natio est ea pars formuiae qua iudici condemnandi ab- 
solvendive potestas permittitur . . / 46 ^ . . in factum 
conceptas vocamus (actiones), . . in quibus nulla talis 
intentio concepta est, <(sed)> initio formulae nominato eo 
quod factum est, adiciuntur ea verba per quae iudici 
damnandi absolvendique potestas datur . . 48 ^omnium 
autem formular^im quae condemnationem habent, ad pecu- 
niariam aestimationem condemnatio concepta est. itg^que et 
si corpus aliquod petamus, veluti fundum hominem vestem 
<(aurum)> argentum, iudex nan ipsam rem condemnat eum 
cum quo actum est, sicut olim fieri solebat, <^sed^ aesti- 
mata re pecuniam eum condemnat.' 51 . . iudex si 
condemnet, certam pecuniam condemnare debet, etsi certa 
pecunia in condemnatione posita non sit.' 52 ^debet 
autem iudex attendere, ut cum certae pecuniae condem- 
natio posita sit, neque maioris neque minoris summa posita 
condemnet; alioquin litem suam facit. item si taxatio posita 
est, ne pluris condemnat quam taxatum sit; alias enim 
similiter litem suam facit. minoris autem damnare ei per- 
missum est . . 58 . . si . . minus positum fuerit quam 
oportet, hoc solum consequitur <(actor^ quod posuit; nam 
tota quidem res in iudicium deducitur, constringitur autem 
condemnationis fine, quam iudex egredi non potest.^ 
61 \m bonae fidei autem iudiciis libera potestas permitti 
videtur iudici ex bono et aequo aestimandi^ quantum 
actori praestari debeat; in quo et illud)> continetur, ut 
habita ration6 eius quod invicem actorem ex eadem causa 
praestare oporteret, in reliquum eum cum quo actum est 
condemnare.' 119 \ . . omnis exceptio obicitur quidem 



366 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



a reo, sed ita formulae inseritur, ut condicionalem faciat 
condemnationem, id est ne aliter iudex eum cum quo 
agitur condemnat, quam si nihil in ea re qua de agitur 
dolo actoris factum sit; item ne aliter iudex eum con- 
demnet, quam si nullum pactum conventum de non 
petenda pecunia factum fuerit/ 141 "^nec tamen cum 
quid iussit fieri aut fieri prohibuerit (praetor), statim per- 
actum est negotium, sed ad iudicem recuperatoresve itur 
et ibi editis formulis quaeritur, an aliquid adversus prae- 
toris edictum factum sit, vel an factum non sit, quod is 
fieri iusserit.' 163 \ . , si arbitrum postulaverit is cum 
quo agitur, accipit formulam quae appellatur arbitraria, 
et iudicis arbitrio si quid restitui vel exhiberi debeat, id 
sine periculo exhibet aut restituit, et ita absolvitur; 
quodsi nec restituat neque exhibeat, quanti ea res est 
condemnatur.' 166^ ^ . . iudex apud quem de ea re 
agitur. illud scilicet requirit <(quod^ praetor interdicto 
conplexus est . . . cum iudex id exploraverit et forte se- 
cundum me iudicatum sit, adversarium mihi et sponsionis 
et restipulationis summas, quas cum eo feci, condemnat, 
et convenienter me sponsionis et restipulationis , quae 
mecum factae sunt, absolvit.' 178 \ , . calumniae iu- 
dicio . . nemo damnatur nisi qui intelligit non recte se 
agere, sed vexandi adversarii gratia actionem instituit, 
potiusque ex iudicis errore vel iniquitate victoriam sperat 
quam ex causa veritatis . . 

'^Legitima sunt iudicia quae in urbe Roma vel 
intra primum urbis Romae miliarium inter omnes cives 
Romanos sub uno iudice accipiuntur . . . inperio vero 
continentur recuperatoria et quae sub uno iudice acci- 
piuntur interveniente peregrini persona iudicis aut liti- 
gatoris.' 104. 105. 

Quibus propositis imago fortasse existit praeceptorum, 
quae Ofilius de officio iudicis composuit. fragmentum 
operis nullum exstat. Tuberonis sententiam a Gellio 14, 
7, 13 exhibitam ex hoc fortasse opere desumptam esse 
TeufiPel-Schwabe § 208, 1 non recte conicit. 



3. Q. AELIUS TUBERO 



367 



ludiciorum privatorum ordine sublato etiam libri qui 
iudicis officium tractabant, in usu esse desierunt. 

III. De officio senatorio libri? 

Tuberonis fragmenta quaedam talis argumenti libros 
eius fuisse indicio sunt. accedit quod Ateius Capito, qui 
Tuberonis sententiam refert (v. infra), hanc Coniectaneorum 
libro de officio senatorio, ut videtur, inscripto protulit. 
cf. lustiniani Digestorum titulum Me senatoribus'' (1, 9). 
iuris vero publici libros Tuberonem reliquisse Pomponius 
§46 tradidit. 

1. Gell. 14, 7, 13. ... quod ait (Varro), senatus- 
consultum duobus modis fieri solere: aut conquisitis 
sententiis aut per discessionem, parum convenire vide- 
tur cum 60 quod Ateius Capito in Coniectaneis reli- 
quit. nam in libro VIIII Tuberonem dicere ait, nul- 
lum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, 
quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis, quae- 
per relationem fierent, discessio esset necessaria. 

2. Gell. 14, 8, 2. M. . . Varro . . et Ateius Ca- 
pito in Coniectaneorum VIIII ius esse praefeeto (urbi 
feriarum Latinarum causa relicto) senatum habendi 
dicunt, deque ea re adsensum esse Capito Varronem 
Tuberoni contra sententiam lunii refert. 

IV. Plane incerti argumenti opera. 

Reliquorum ^iuris publici et privati' librorum argu- 
menta ne coniecturis quidem assequi possumus. fortasse 
liber ad C. Oppium scriptus (Gell. 6, 9, 11) boc loeo 
nominandus est; incertum enim relinquitur, utrum Q. Aelius 
an alius Tubero eum scripserit. 

Gell. 7, 9, 11. Aelium . . Tuberonem Hbro ad 
C. Oppium scripto ^occecurrerit' scripsisse Probus ad- 
notavit et haec eius verba apposuit: Si generalis spe- 
cies occecurrerit. 



368 VIII. OGTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



4. AULUS CASCELLIUS 

circa 650/104 natus, a Yolcatio, Q. Mucii auditore, 
instructus (Plin. h. n. 8, 40, 144: ^Volcatium qui Cascel- 
lium ius civile docuit'. Pomponius § 45: ^fuit eodem 
tempore et Trebatius, qui idem Corneli Maximi auditor 
fuit, Aulus Cascellius, Quintus Mucius Volusii auditor', 
quae verba Mommsen sic potius scribenda esse conicit: 
^Quinti Mucii auditoris Volcacii auditor^), ante 681/73 
quaestor, fortasse praetor, cum iudicii Cascelliani (Gai. 4, 
166. 169) auctor haberi possit, quamquam Pomponius 1. c. 
negat (^fuit autem quaestorius nec ultra proficere voluit'), 
681/73 inter senatores qui in SC. de Oropiis scribendo 
adfuerunt (Hermes XX p. 281 et Bruns font. I p. 172), 
triumvirorum tempore ^nuUius aut gratia aut auctori- 
tate compelli poterat, ut de aliqua earum rerum, quas 
triumviri dederant, formulam componeret' (Yal. Max. 6, 
2, 12), ab Horatio in libro de arte poetica (aut 734/20 
aut extrema poetae 746/8 mortui aetate conscripto: 
Teuffel-Schwabe § 287, 7) laudatus (v. 368 sq. 'con- 
sultus iuris et actor causarum mediocris abest virtute 
diserti Messalae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed 
tamen in pretio est'). Octavianum Augustum consulatum 
ei obtulisse Pomponius § 45 narrat. ^cum multa de tem- 
poribus liberius loqueretur amicique ne id faceret mone- 
rent, duas res, quae hominibus amarissimae viderentur, 
magnam sibi licentiam praebere respondit, senectutem et 
orbitatem' (Val. Max. 1. c); denique in bonorem Quinti 
Mucii Publium Mucium nepotem eius testamento reliquit 
heredem (Pomponius 1. c). 

Cascellium non modo Macrobius 2, 6, 1 ^iuris con- 
sultum urbanitatis mirae libertatisque^, sed Val. Maximus 
1. c. etiam Virum iuris civilis scientia clarum' praedicat. 
^Trebatius', ut Pomponius § 45 ait, ^peritior Cascellio, 
Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Ofilius utro- 
que doctior'. 



4. AULUS CASCELLIUS 



369 



Inprimis respondendi munere functus est. num de 
iure scripserit, non satis constat. Pomponius § 45 haec 
tradit: ^Cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene 
dictorum^. in lustiniani Digestis, qui Cascellium non raro 
laudant, nusquam "^scripsisse' dicitur. 

Cascellii sententiae laudantur inprimis a Labeone in 
libris posterioribus a lavoleno epitomatis (libro I D. 28, 
6, 39 pr. § 2; libro II D. 32, 29 pr.; 32, 100 pr. § 1; 
33, 4, 6, 1; 33, 6, 7 pr.; 33, 7, 4; 34, 2, 39, 1; 35, 1, 
40, 1; libro III D. 33, 10, 10; libro Y D. 33, 7, 26, 1), 
a Celso in Digestorum libris (D. 50, 16, 158) et ab 
Ulpiano libris ad edictum praetoris (libro LIII D. 39, 3, 
1, 17 et libro LXXI D. 43, 24, 1, 7). iuris consulti 
memoria vel Ammiani temporibus (30, 4, 11) ab advocatis 
retinebatur. cf. infra p. 392. 

Cascellii sententiae probantur vel improbantur ab 
Ofilio (D. 35, 1, 40 ^Cascellius aiebat . . . Ofilius negat'), 
a Labeone (D. 32, 100 pr. ^Cascellius ait deberi neque id 
Labeo improbat'. § 1 ^Labeo Cascellii sententiam probat'. 
D. 33, 6, 7 ^Ofilius Cascellius Tubero . . . putant, Labeo 
id probat^ D. 33, 3, 1, 17 '^Labeo et Cascellius aiunt'), 
a lavoleno (D. 28, 6, 39, 2 "^Ofilius Cascellius responderunt, 
quorum sententia vera est'. D. 32, 100 '^Labeo Cascellii 
sententiam probat, quod verum puto'. D. 33, 4 ^Ofilius 
Cascellius . . rettulerunt . . quod verum est\ D. 33, 6, 7 
^Ofilius Cascellius Tubero . . . putant, Labeo id probat 
idque verum est^ D. 32, 29 pr. ^Cascellius Trebatius 
negant . . . Labeo id non probat, Labeonis sententia vera 
est\ D. 33, 7, 4 '^Labeo Trebatius . . putant . . . Cascellius 
contra. Labeonis sententiam probo'. D. 35, 1, 40, 1 '^Ca- 
scellius aiebat . . ., Ofilius negat . . . idem Cinna scribit . . 
et hoc magis verum puto'), ab Ulpiano (D. 33, 24, 1, 7 
^Cascellius et Trebatius putant, quod verum est'). 

Qui Cascellii sententias cum ceterorum eius aetatis 
iurisconsultorum, inprimis cum Trebatii Testae, Auli 
Ofilii, Tuberonis, Labeonis sententiis comparaverit, eas 
plerumque consentire, in paucis tantum dissentire inveniet. 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 24 



370 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Ut eiusdem sententiae fautores coniunguntur a la- 
voleno Trebatius Cascellius Ofilius Labeo (D. 28, 6, 39 pr.), 
Trebatius Cascellius Labeo (D. 33, 7, 26, 1), Ofiliu& 
Cascellius Tubero (D. 33, 6, 7 pr.), Cascellius Ofilius 
Labeo (D. 33, 10, 10), Cascellius Ofilius (D. 26, 6, 39, 2. 
D. 32, 4, 6, 1), Trebatius Cascellius (D. 32, 29 pr. D. 43, 
24, 1, 7), Trebatius Ofilius (D. 32, 100, 1), Cascellius 
Labeo (D. 39, 3, 1, 17), Trebatius Labeo (D, 33, 7, 4); 
ut diversae sententiae auctores opponuntur Tubero Cas- 
cellius Ofilius Trebatio (D. 33, 6, 7 pr.) vel Trebatiua 
Cascellius Labeo Ofilio (D. 33, 7, 26, l) vel Ofilius 
Trebatius Cascellio (D. 32, 100, 1) vel Trebatius Labeo 
Cascellio (D. 33, 7, 4), vel denique Ofilius Cascellio 
(D. 35, 1, 40, 1). 

Cum Cascellio ergo consentit Ofilius bis locis D. 28, 
6, 39 pr. § 2. 33, 4, 6, 1. 33, 6, 7 pr. 33, 10, 10; a 
Cascellio dissentit his D. 32, 100, 1. 33, 7, 26, 1. 35, 1, 
40, 1. cum Cascellio consentit Trebatius his locis 
D. 28, 6, 39 pr. 32, 29 pr. 33, 7, 26, 1. 43, 24, 1, 2, 
a Cascellio dissentit his D. 32, 100, 1. 33, 6, 7 pr. 
33, 7, 4. 

In his controversiis neque Alfenum Varum neque 
Aufidium Namusam umquam nominari moneo; hoc tan- 
tum apud lavolenum (D. 33, 4, 6, l) legitur: ^Ofiliu& 
Cascellius, item et Servi auditores rettulerunt'. 

I. Responsa. 

Non ipse responsa collegit, sed fortasse Labeo, qui 
eum audivit (Pomponius § 47). certe in Labeonis libris 
posterioribus a lavoleno epitomatis multa Cascellii re- 
sponsa referuntur (libro I D. 28, 6, 39, 1 '^ex con- 
silio . . Cascellii^; § 2 ^Ofilius Cascellius responderunt^ 
libro II D. 32, 29 pr. %'ascellius Trebatius negant'; 
D. 32, 100 pr. 'Cascellius ait'; § 1 'Cascellius putat^ 
D. 33, 4, 6, 1 'Ofilius Cascellius'; D. 33, 6, 7 pr. 'Ofilius 
Cascellius Tubero'; D. 33, 7, 4 'Cascellius'; D. 34, 2, 



4. AULUS CASCELLIUS 



371 



89, 1 '^Ofiliiis . . respondit, idem Cascellius de commo- 
dato'; D. 35, 1, 40, 1 'Cascellius aiebat', libro III D. 33, 
10, 10 ^negabant .. Labeo Ofilius Cascellius% libro V 
D. 33, 7, 26, 1 ^Labeo Cascellius Trebatius . . putant^). 

De testamentis. 

1. D. 28; 6, 39 pr. lavolenus libro primo ex 
posterioribus Labeonis (P. 164). Cum ex filio quis 
duos nepotes impuberes habebat, sed alterum eorum 
in potestate, alterum non, et vellet utrumque ex 
aequis partibus heredes babere et, si quis ex his 
impubes decessisset, ad alterum partem eius trans- 
ferre: ex consilio Labeonis Ofilii Cascellii Trebatiii 
eum quem in potestate habebat solum heredem fecit 
et ab eo alteri dimidiam partem hereditatis, cum in 
suam tutelam venisset, legavit; quod si is, qui in pote- 
state sua esset, impubes decessisset, alterum heredem 
ei substituit. 

2. D. ibid. § 2. Quidam quattuor heredes fecerat 
et omnibus heredibus praeter unum substituerat: unus 
ille, cui non erat quisquam substitutus, et ex ceteris 
alter vivo patre familias decesserant. partem, cui 
nemo erat substitutus, ad substitutum quoque pertinere 
Ofilius Cascellius responderunt. 

De legatis. 
De dote legata. 

3. D. 33, 4, 6, 1. Labeo libro secundo posterio- 
rum a lavoleno epitomatorum (P. 178). . . • ei, quae 
dotem nuUam habebat, vir sic legaverat: ^quanta pe- 
cunia dotis nomine' et reliqua, ^pro ea quinquaginta 
heres dato'. deberi ei legatum Ofilius Cascellius, 
item et Servii auditores rettulerunt: perinde haben- 
dum esse ac si servus alicui mortuus aut pro eo cen- 
tum legata essent. 

24* 



372 VIIL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



De fundo legato. 

4. D. 33, 7, 4. lavolenus libro secundo ex poste- 
rioribus Labeonis (P. 181). Cura quidam duos fundos 
iunctos haberet et ex altero boves, cum opus fecissent, 
in alterum reverterentur, utrumque fundum cum in- 
strumento legaverat. Labeo Trebatius boves ei fundo 
cessuros putant, ubi opus fecissent, non ubi manere 
consuevisseut, Cascellius contra. 

5. D. 35, 1, 40, 1. Idem (lavolenus) libro secundo 
ex posterioribus Labeonis (P. 186). Quidam ita lega- 
verat: ^si Publius Cornelius impensam, quam in fun- 
dum Seiaaum feci, heredi meo dederit, tum heres meus 
Publio Cornelio fundum Seianum dato'. Cascellius 
aiebat etiam pretium fundi dari debere. 

De instrumento legato. 

6. D. 33; 7, 26, 1. Idem (lavolenus) libro quinto 
ex posterioribus Labeonis (P. 215). Molas manua- 
rias . . supellectiliS; iumentarias autem instrumenti 
esse Ofilius ait ... Cascellius Trebatius neutras supel- 
lectilis, sed potius instrumenti putant esse. 

De vino oleo frumento . . . legato. 

7. D. 33, 6, 7 pr. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 180). Quidam heredem 
damuaverat dare uxori suae vinum oleum frumentum 
acetum mella salsamenta. . . Ofilius Cascellius Tubero 
omne, quantum pater familias reliquisset, legatum 
putant. 

De argento legato. 

8. D. 34, 2; 39, 1. lavolenus libro secundo ex po- 
sterioribus Labeonis (P. 185). Cum ita legatum esset: 
'^argentum, quod domo mea erit cum moriar', Ofilius 
nec quod depositum a se nec quod commodatum reli- 
quisset argentum legatum videri respondit. idem 
Caseellius de commodato. 



4. AULUS CASCELLIUS 



373 



JDe marmore legato. 

9. D. 32, 100, 1. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 173). Duae statuae mar- 
moreae cuidam nominatim, item omne marmor erat 
legatum: nuUam statuam marmoream praeter duas 
Cascellius putat deberi. 

De supellectili legata. 

10. D. 33, 10, 10. lavolenus libro tertio ex po- 
sterioribus Labeonis (P. 191). Qui vestem omnem et 
res plurium generum supellectilis expenso ferre solitus 
erat, is uxori supellectilem legaverat. . . negabant 
vestem legato cessuram Labeo Ofilius Cascellius, 
quia non posset videri vestis appellatione supellectilis 
contineri. 

De veste legata. 

11. D. 32, 29 pr. Labeo libro secundo posterio- 
rum a lavoleno epitomatorum (P. 171). Qui concubi- 
nam habebat, ei vestem prioris concubinae utendam 
dederat, deinde ita legavit: Vestem, quae eius causa 
empta parata esset'. Cascellius Trebatius negant ei 
deberi prioris concubinae causa parata, quamws^ alia 
condicio esset in uxore. 

De servo legato. 

12. D. 32, 100 pr. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 173). '^Heres meus damnas 
esto Lucio Titio Stichum servum meum reddere^ vel 
ita ^illum servum meum illi reddito^ Cascellius ait 
deberi. 

Aquae pluviae arcendae. 

18. D. 39, 3, 1, 17. Ulpianus libro quinquagen- 
simo tertio ad edictum (P. 1285). . . sciendum est 
hanc actionem non alias locum habere, quam si aqua 
pluvia agro noceat: ceterum si aedificio vel oppido 

1 Fl. quia. emendavit A. Fernice: lihrarius pro qn(^ quam- 
vis) legit qa (= quia). cf. apogr. Gai. ad 3, 114, 



374 Vin. OCTAVI SAEC. lUHIS CONSULT. SERIES TERTIA 



noceat, cessat actio ista, agi autem ita poterit ius non 
esse stillicidia flumina immittere. et ideo Labeo et 
Cascellius aiunt aquae quidem pluviae arcendae actio- 
nem specialem esse, de fluminibus et stillicidiis gene- 
ralem et ubique agi ea licere. 

Quod vi et clam. 

14. D. 43, 24, 1, 5. 7. Ulpianus libro septuagen- 
simo primo ad edictum (P. 1592). (Praetor ait: ^Quod 
vi aut clam factum est, qua de re agitur, id cum 
experiendi potestas est, restituas'.) quid sit vi factum 
vel clam factum videamus. vi factum videri Quintus 
Mucius scripsit, si . . . sed et si contra testationem 
denuntiationemque fecerit, idem esse Cascellius et 
Trebatius putant. 

Ad interdictum de glande legenda? 

15. D. 50, 16, 158. Celsus libro vicensimo quinto 
Digestorum (P. 215). In usu iuris frequenter uti nos 
Cascellius ait singulari appellatione, cum plura generis 
eiusdem significare vellemus: nam ^multum hominem 
venisse Romam^ et ^piscem vilem esse' dicimus. [item 
in stipulando (sc. pro praede litis et vindiciarum) satis 
liabemus de berede cavere ^si ea res secundum me 
heredemve meum iudicata erit' et rursus ^quod ob 
eam rem te heredemve tuum': nempe aeque si plures 
heredes sint continentur stipulatione.] 



Nonnulla, quae ioci causa respondisse Cascellius dici- 
tur, subieci, quia aliquatenus ad ins pertinent. 

Be societate. 

16. Macrob. sat. 2, 6, 2. Mercatori . ., quemad- 
niodum cum socio navim divideret interroganti re- 
spondisse traditur: Navim si dividis, nec tu nec socius 
hahehis. 



4. AULUS CASCELLIUS 



375 



JDe edicto aedilium. 
17. Macrob. sat. 2, 6, 1. Lapidatus a populo 
Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, obtinuerat 
ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum 
misisse vellet. forte his diebus Cascellius consultus 
a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit: Si 
in Vatinium missurus est, pomum est 

11. ludicium Cascellianum. 

Gai. 4, 166. ... iudex apud quem de ea re agitur 
illud . . requirit <(quod)> praetor interdicto (sc. uti possi- 
detis) complexus est, id est uter eorum eum fundum 
easve aedes per id tempus quo interdictum redditur nec 
yi nec clam nec precario possederit. cum iudex id ex- 
ploraverit et forte secundum me iudicatum sit, adversarium 
mibi et sponsionis et restipulationis summas quas cum 
eo feci condemnat, et convenienter me sponsionis et 
restipulationis, quae mecum factae sunt, absolvit. et hoc 
amplius, si apud adversarium meum possessio est, quia 
is fructus licitatione vicit, nisi restituat mihi possessionem, 
Cascelliano sive secutorio iudicio condemnatur. 169 . . . 
Cascelliano sive secutorlo iudicio de possessione recipe- 
randa experitur . . . iudicium comparatum est quod ap- 
pellatur fructuarium, quo nomine actor iudicatum solvi 
satis accipit. dicitur . . et hoc iudicium secutorium, 
quod sequitur sponsionis victoriam; sed hoc aeque Cas- 
€ellianum vocatur. 

IIL Bene dictorum liber? 

Pomponius § 45: ^Cascellii scripta non exstant nisi 
unus liber bene dictorum'. an liber ad ius civile perti- 
nuerit dubitatur. Sanio (Yarroniana p. 266) eum in 
usum ius discentium scriptum esse conicit, quod Lenel 
negat (P. I, 107 n. l). certe a libro alienae sunt facetiae 
Cascellio a Macrob. 2, 6 et Quintil. inst. or. 6, 3, 67 ad- 



376 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



scriptae. Krueger p. 67 n. 71. sed bene dictorum librum 
regulas quasdam et definitiones breviter et commode 
dictas proposuisse haud crediderim, cum titulus potius 
urbane dicta (^bonmots^) significet. ceterum Pomponius 
nusquam diserte libros laudat nisi ad ius pertinentes. 
cf. §§ 2. 7. 36. 38. 39. 42. 43. 44. 46. 47. 



5. C. TREBATIUS TESTA 

Veliae, ut videtur, natns, Q. Cornelii Maximi auditor, 
tribunus militum, a. 700/54 lulio Caesari in Gallia com- 
moranti a Cicerone commendatus. 

Litteras, quas Cicero vel ad Caesarem de Trebatio 
vel ad ipsum Trebatium a. 700/54, 701/53 et 710/44 
scripsit, boc loco vel totas vel partim repetere non ab 
re esse videtur. temporis rationem secutus sum quam 
0. C. Schmidt in L. Mendelssohnii editione (Lips. 1893) 
p. 449 sqq. proposuit. 

a. 700/54: 

1. Cicero Caesari imp. s. d. — Vide quani mihi 
persuaserim te me esse alterum non modo in eis rebus^ 
quae ad me ipsum, sed etiam in eis, quae ad meos 
pertinent. C. Trebatium cogitaram^ quocumque exirem^ 
mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis, benefi- 
ciis quam ornatissimum domum reducerem. sed post- 
eaquam et Pompeii commoratio diuturnior erat quam 
putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio 
aut impedire profectionem meam videbatur aut certe 
tardare, vide quid mihi sumpserim: coepi velle ea 
Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, ne- 
que mehercule minus ei prolixe de tua voluntate pro- 
misi^ quam eram solitus de mea polliceri. casus vero 
mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis 
meae vel sponsor humanitatis tuae. nam cum de 



5. C. TREBATIUS TESTA 



377 



hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accura- 
tius domi meae, litterae mihi dantur a te^ quibus in 
extremis scriptum erat: f ^M. it fivium quem mihi com- 
mendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc Leptae 
delega, si vis. tu ad me alium mitte, quem ornem/ 
sustulimus manus et ego et Balbus: tanta fuit oppor- 
tunitas, ut illud nescio quod non fortuitum, sed divi- 
num videretur. mitto igitur ad te Trebatium atque 
ita mitto, ut initio mea sponte^ post autem invitatu 
tuo mittendum duxerim. hunc, mi Caesar, sic velim 
omni tua comitate complectare, ut omnia quae per 
me possis adduci, ut in meos conferre velis, in unum 
hunc conferas. de quo tibi homine haec spondeo, non 
illo vetere verbo meo, quod cum ad te de Milone 
scripsissem, iure kisisti, sed more Romano, quo modo 
homines non inepti loquuntur: probiorem hominem^ 
meliorem virumy prudentiorem esse neminena. accedit 
etiam quod familiam ducit in iure civili singulari 
memoria, summa scientia. huic ego neque tribunatum 
neque praefecturam neque ullius beneficii certum no- 
men peto, benevolentiam tuam et liberalitatem peto, 
neque impedio, quo minus, si tibi ita placuerit, etiam 
hisce eum ornes gloriolae insignibus; totum denique 
hominem tibi ita trado ^de manu^, ut aiunt, '^in manum' 
tuam istam et victoria et fide praestantem . . . (ad 
famil. VII, 5) 

2. Cicero s. d. Trebatio. — In omnibus meis 
epistolis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, 
legitima quaedam est accessio commendationis tuae . . . 
tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbaui- 
tatis depone^ et quo consilio profectus es, id assi- 
duitate et virtute consequere ... tu qui ceteris 
cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis deci- 
piaris, caveto . . . (VII, 6) 

3. Cicero Trebatio. — . . . illud soleo mirari, non 
me toties accipere tuas litteras, quoties a Quinto mihi 
fratre afferantur. in Britannia nihil esse audio neque 



378 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



auri neque argenti. id si ita est, essedum aliquod 
capias suadeo et ad nos quam primum recurras. sin 
autem sine Britannia tamen assequi, quod volumus, 
possumus, perfice, ut sis in familiaribus Caesaris: 
multum te in eo frater adiuvabit meus, multum 
Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor pluri- 
mum. f imperatorem liberalissimum, aetatem opportu- 
nissimam, commendationem certe singularem, ut tibi 
unum timendum sit^ ne ipse tibi defuisse videare. 

4. Cicero Trebatio. — Scripsit ad me Caesar 
perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem 
propter occupationes suas, sed certe fore . . . ex tuis 
litteris cognovi praeproperam quandam festinationem 
tuam et simul sum admiratus, cur tribunatus com- 
moda, dempto praesertim labore militiae, contempseris. 
querar cum Vacerro et Manilio; nam CorneHo nihil 
audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam 
te ab eo sapere didicisse profiteris . . . quod scribis 
de illo Preciano iureconsulto^ ego te ei non desino 
commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias 
agere debere . . . ego vestras Britannicas litteras ex- 
specto. (VII, 8) 

5. Cicero Trebatio. — ... cupio scire quid agas 
et ubi sis hiematurus. (VII, 9) 

6. Cicero Trebatio s. — ... primorum mensum 
litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi inter- 
dum, pace tua dixerim, levis in urbis urbanitatisque 
desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore 
militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum 
cst, subimpudens videbare. tanquam enim syngrapham 
ad imperatorem, non epistulam attulisses, sic pecunia 
ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem 
veniebat eos ipsos, qui cum syngraphis venissent 
Alexandream, nummum adhuc nullum auferre po- 
tuisse . . . tantum moneo neque amicitiae confirmandae 
clarissimi ac liberalissimi viri neque uberioris pro- 



5. C. TREBATIUS TESTA 



379 



vinciae neque aetatis magis idoneum tempus, si lioc 
amiseris, te esse ullum umquam reperturum. ^hoc', 
quemadmodum vos scribere soletis in vestris libris, 
^idem Q. Cornelio videbatur.' in Britanniam te pro- 
fectum non esse gaudeo . . . ubi sis hibernaturus 
et qua spe aut condicione, perscribas ad me velim. 
(VII, 17) 

7. M. Cicero s. d. Trebatio. — ... quod f in Britannia 
non nimis cpdo&ecoQov te praebuisti, plane non repre- 
hendo, nunc vero m hibernis intectus mihi videris . . • 
quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac 
hieme, fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te 
divitem futurum. id utrum Romano more locutus 
sitj bene nummatum te futurum, an quomodo Stoici 
dicunt, omnes esse divites, qui caelo et terra frui 
possint, postea videbo . . . constat . . inter omnes 
neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse. 
(VII, 16) 

8. Cicero s. d. Trebatio. — Legi tuas litteras, ex 
quibus intellexi te Caesari nostro valde iureconsul- 
tum videri . . . valde metuo, ne frigeas in hibernis, 
quamobrem camino luculento utendum censeo: idem 
Mucio et Manilio placebat . . . tu in re militari multo 
es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano 
natare volueris, studiosissimus homo natandi, neque 
spectare essedarios . . . (VII, 10) 

a. 701/53: 

9. Cicero Trebatio. — Nisi ante Roma profectus 
€sses, nunc eam certe relinqueres. quis enim tot in- 
terregnis iureconsultum desiderat? ego omnibus^ unde 
petitur, hoc consilii dederim, ut a singulis interre- 
gibus binas advocationes postulent: satisne tibi 
videor abs te ius civile didicisse? . . . consuli quidem 
te a Caesare scribis . . . si diutius frustra afueris, 
non modo Laberiura, sed etiam sodalem nostrum Va- 



380 Vin. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



lerium pertimesco; mira enim persona induci potest 
Britannici iureconsulti. (VII, 11) 

10. Cicero Trebatio — . . . indicavit mihi Pansa 
meus Epicureum te esse factum. o castra praeclara. 
quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam 
misissem? . . . sed quonam modo ius(?) civile defendes, 
cum omnia tua causa facias, non civium? ubi porro 
illa erit formula fiduciae ^ut inter bonos bene agier 
oportet^? f quis enim est qui facit nihil nisi sua causa? 
quod ius statues communi dividundo, cum commune 
nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua 
metiuntur? quomodo autem tibi placebit lovem Lapi- 
dem iurare, cum scias lovem iratum esse nemini 
posse? . . . (VII, 12) 

11. M. Cicero s. d. Trebatio. — ... audi, Testa mi: 
utrum superbiorem te pecunia facit an quod te im- 
perator consulit? moriar ni, quae tua gloria est, 
puto te malle a Caesare consuli quam inaurari . . . 
tantum metuo, ne artificium tuum tibi parum prosit; 
nam, ut audio, istic 

non ex iure manum consertum, sed mage ferro 
rem repetunt. 

et tu soles ad vim faciundam adhiberi; neque est, quod 
illam exceptionem in interdicto pertimescas: '^quod tu 
prior vi hominibus armatis non veneris^ scio enim, 
te non esse procacem in lacessendo. sed, ut ego quo- 
que te aliquid admoneam de vestris cautionibus: Tre- 
viros vites censeo: audio capitales esse; mallem aere 
argento auro essent . . . (VII, 13) 

12. Cicero Trebatio s. — Accepi a te aliquot lit- 
teras uno tempore, quas tu diversis temporibus de- 
deras, in quibus me cetera delectarunt; significabant 
enim te totam militiam iam firmo animo ferre et esse 
fortem virum et constantem . . . perge, ut coepisti: 
forti animo istam tolera militiam . . . quoniam vestrae 
cautiones infirmae sunt, Graeculam tibi misi cautionem 
chirographi mei . . . ut ad epistolas tuas redeam, cetera 



5. C. TREBATIUS TESTA 



381 



belle; illud miror: quis solet eodem exemplo plures 
dare, qui sua manu seribit? nam quod in palimpsesto, 
laudo equidem parsimoniam. sed miror, quid in illa 
chartula fuerit, quod delere malueris fquam haec 
scribere, nisi forte tuas formulas . . . ego te Balbo, 
cum ad vos proficiscitur, more Romano commendabo 
. . . has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam 
M. Aemilii Philemonis devertissem, ex qua iam audi- 
eram fremitum clientium meorum^ quos quidem tu 
mihi conciliasti ... 

Idus April. (VII, 18) 

13. Cicero Trebatio. — Chrysippus Vettius, Cyri 
architecti libertus, fecit, ut te non immemorem puta- 
rem mei: salutem enim verbis tuis mihi nuntiarat . . . 
quod si scribere oblitus es, minus multi iam te ad- 
vocato causa cadent . . . illud . . perlibenter audivi 
ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem. sed 
mehercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus 
ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem. quod 
certa ita fieret, si tu maluisses benivolentiae quam 
litium iura perdiscere . . . (VII, 14) 

a. 710/44: 

14. Cicero Trebatio s. — Silii causam te docui. 
is postea fuit apud me. cum ei dicerem tibi videri 
sponsionem illam nos sine periculo facere posse ^si 
bonorum Turpiliae possessionem Q. Caepio praetor ex 
edicto suo mihi dedit', negare aiebat Servium tabulas 
testamenti esse eas^ quas instituisset is qui factionem 
testamenti non habuerit; hoc idem Ofilium dicere; 
tecum se locutum negabat meque rogavit, ut se et 
causam suam tibi commendarem. nec vir melior, mi 
Testa, nec mihi amicior P, Silio quisquam est, te 
tamen excepto. gratissimum mihi igitur feceris, si ad 
eum ultro veneris eique poUicitus eris, sed, si me 
amas, quam primum. hoc te vehementer etiam atque 
etiam rogo. (VII, 21) 



382 Vin. OCTAVI SAEC. lURIS GONSULT. SERIES TERTIA 



15. Cicero Trebatio s. — Illuseras lieri inter 
scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne 
heres, quod furtum antea factum esset, furti recte 
agere. itaque etsi domum bene potus seroque redie- 
ram, tamen id caput, ubi haec controversia est, 
notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu 
neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium^ 
M. Brutum sensisse. ego tamen Scaevolae et Testae 
adsentior. (VII, 22) 

16. Cicero Trebatio s. — Amabilior mihi Velia 
fuit, quod te ab ea sensi amari ... tu, si me audies^ 
quem soles, has paternas possessiones tenebis . . . ne- 
que Haletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam 
domum deseres . . . inprimis opportunum videtur, his 
praesertim temporibus, habere perfugium primum 
eorum urbem, quibus carus sis, deinde tuam domum 
tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; 
idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror. sed 
valebis meaque negotia videbis meque diis iuvanti- 
bus ante brumam exspectabls ... 

XIII. Kal. SextiL Velia. (VII, 20) 

17. Cicero Trebatio s. — . . . ut primum Velia 
navigare coepi, institui Topica Aristotelea conscri- 
bere . . . eum librum tibi misi Regio ... sin tibi 
quaedam videbuntur obscuriora, cogitare debebis nul- 
lam artem litteris sine interprete et sine aliqua exer- 
citatione percipi posse. non longe abieris: num ius 
civile vestrum ex libris cognosci potest? qui quam- 
quam plurimi sunt, doctorem tamen usumque desi- 
derant ... 

V. Kal. Sextil. Regio. .(VII, 19) 



Romae redux inter Caesaris familiares perseverabat. 
cum dictator patres conscriptos pro aede Veneris Genetricis 
sedens exciperet, Trebatius eum admonuit, ut assurgeret. 
a. 720/34 vel a. 721/33 Horatius serm. 2, 1 eum sibi 



5. C. TREBATIUS TESTA 



383 



respondentem facit; apud Octavianum, si Triboniano cre- 
dimus, maximae auctoritatis erat, mortuus certe post 
a. 736/18, fortasse multo post: nam si L. Lentulus, qui 
pr. Inst. 2, 25 nominatur, consul anni 751/3 habendus 
est, Trebatius vel ultra hoc tempus vixit. cf. Pernice: 
Labeo I, 21. 

Non modo respondendi munere functus est, sed 
etiam '^complures' libros scripsit. Pomponius, qui haec 
§45 tradit, Trebatium cum Aulo Cascellio comparans 
concludit: '^Trebatius peritior Cascellio, Cascellius Tre- 
batio eloquentior fuisse dicitur'. 

Inter auditores habuit, ut videtur, Blaesum, virum 
ceterum nobis ignotum, inprimis vero Antistium Labeonem, 
virum celeberrimum , qui ^institutus est a Trebatio^ 
Pomponius § 47. postea Labeo vel vivo Trebatio et ipse 
responsa dedit et nonnunquam alter contra alterum re- 
spondit. Gell. 4, 2, 9: ^Trebatium contra Labeonem re- 
spondisse dicunt'. 

De Trebatii indole et ingenio Puchta Instit. I § 97 
inique iudicat („den Eindruck mittelmassiger geistiger 
Krafte empfangen wir . . durch das Bild, welches sich 
aus Ciceros Briefen an ihn darstellt"). Pernice, qui 
(Labeo 1, 18sqq.) contra dixit, addit: „Es ist bedenklich, aus 
den abgerissenen Bemerkungen des Pomponius, mit welchen 
er die einzelnen Juristen charakterisirt, etwas Sicheres zu 
schliessen. Indessen konnte mit den Worten: Trebatius 
peritior Cascellio gerade auf die umsichtige Beherrschung 
des Eechtsstoffes und den praktischen Blick des ersteren 
hingedeutet sein." 

Veterum de furtis controversias Trebatio vix notas 
fuisse Ciceronis epistula illa (ad fam. 7, 22) ostendit. 
accedit, quod et iuris rationem nonnunquam dereliquit. 
nam agrum, cuius commercium non habes, legari tibi 
posse (D. 31,49,2) et etiam secundum eius mulieris, 
quae se capite non deminuerit, tabulas datam bonorum 
possessionem ex edicto datam videri respondit (Cic. ad 



384 VIII. OCTAYI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



fam. 7, 21). Servii Ofiliique sententiam Cicero Topic. 4 
tradit: "^Si ea mulier testamentum fecit, quae se capite 
nunquam diminuit, non videtur ex edicto praetoris secun- 
dum eas tabulas possessio dari^. 

Notabiles res, quae a Trebatio nominantur, hae fere 
sunt: Tiberis abundans, qui res multas multorum in 
aliena aedificia detulerit (D. 39, 2, 9, 1), Capua et aliud 
municipium (D. 33, 30, 5), civitas (D. 41, 1, 41), in 
bello victi Germani (D. 49, 15, 27), ager ^bostibus de- 
victis ea condicione concessus, ut in civitatem veniret' 
(D. 41, 1,16), statuae marmoreae (D. 33, 100, 1), Corinthia 
vasa et aeneae ^dasLg eorum vasorum collocandorum causa 
paratae (D. 32, 100, 3), mensae argenteae (D. 44, 2, 20), 
urnalia (D. 33, 6, 16 pr.), pocula oleaginea (D. 32, 30 pr.), 
testudinea (D. 32, 100, 4), lecti testudinei pedibus in- 
argentatis (D. 32, 100, 4), dolia fictilia et plumbea, qui- 
bus terra adgesta est et in his viridiaria posita (D. 33, 
7, 36), vasa aenea salientis aquae posita (D. 33, 10, 11), 
vinum Surrentinum (D. 33, 6, 16 pr.), acetum mella salsa- 
menta (D. 33, 6pr.; 33, 9, 3, 2), deliciae (D. 33, 10, 11), 
uxoris servi, liberti et clientes (D. 34, 3, 66, 1. 9, 3, 5, l), 
pistor tonsor molitores familiae rusticae causa vel ad 
usum rusticum parati (D. 33, 7, 12, 5), sterculinum 
vendendi causa comparatum (D. 19, 1, 17, 2), figlinae in 
fundo habitae et figuli, quorum opera maiore parte anni 
ad opus rusticum aliquis utitur (D. 33, 7, 25, l), fullo- 
nicae in fundo, in quo aqua oritur, circa fontes institutae 
(D. 39, 3, 3pr.). 

Inter cetera negotia haec proferuntur: mancipia apud 
eum deposita, cuius bona emisti (D. 41, 14, 2, 7), res 
apud servum deposita (D. 16, 3, 21, l), cista signata 
deposita (D. 16, 3, 1, 41), dolium ab emptore signatum 
(D. 18, 6, 1, 2), pecunia servo ab herede ad negoti- 
andum data (D. 40, 7, 39, 2), pondera iniqua a sciente 
commodata (D. 4, 3, 18, 3), vestimenta interpola pro 
novis empta (D. 18, 1, 45), nummi servis uxoris in vestia- 
rium dati (D. 24, 3, 66, 1), vicarius, qui communis erat 



5. C. TREBATIUS TESTA 



385 



et domini et servi, a domino servo et libertae suae relictus 
(D. 33, 8, 22, 1), legatum uxori relictum, Mum cum filio 
meo Capuae erit' (D. 33, 30, 5). 

Trebatii sententias cum Quinti Mucii, Galli Aquillii 
et Servii Sulpicii raro tantum comparare licet. quae 
habemus, haec sunt: in quaestione, possetne heres, quod 
furtum antea factum esset, furti recte agere, cum Q. Mucio 
sentiebat (Cic. ad fam. 7, 22: ego . . Scaevolae et Testae 
assentior), at in aquae pluviae arcendae actione non cum 
Q. Mucio opus agri colendi, sed frumenti dumtaxat quae- 
rendi causa aratro factum excepit (D. 39, 3, 1, 3). cum 
Gallo Aquillio legati clausulam interpretatus est (D. 30, 
30, 7). in bonorum possessione secundum tabulas danda 
eum aliter respondisse atque Servium Sulpicium (Cic. ad 
fam. 7, 21), supra (p. 384) vidimus. 

Cum Aulo Cascellio et Aulo Ofilio Trebatius saepius 
una laudatur et ita quidem, ut inprimis cum Ofilio, non 
raro etiam cum Cascellio consensisse, in nonnullis ab 
utroque dissensisse tradatur: '^Ofilius et Trebatius respon- 
derunt^ D. 4, 8, 21 pr.; "^Ofilius Trebatius responderunt' 
D. 35, 1, 40, 4; '^Trebatius Ofilius . . responderunt' 
D. 17, 1, 12, 10; 'Ofilius Trebatius' D. 32, 100, 1. 49, 15, 27. 
nova ratione Trebatius Ofilii sententiam fulcit D. 47, 2, 21 pr. 
ubi ab Ofilio recedit, rem non plane decernit, sed potius 
distinctionem proponit D. 39, 3, 11, 5. 6; 40, 7, 39, 4. 
denique distinctionem ab Ofilio propositam improbavit 
D. 33, 7, 26. 

Quod ad Cascellium attinet, similia legimus: ^Ca- 
scellius et Trebatius putant' D. 43, 24, 1,1.7; ^Cascellius 
Trebatius negant' D. 32, 29 pr.; ^Cascellius putat . . 
Trebatius contra' D. 33, 7, 2; ^Trebatius . . ., Cascellius 
contra' D. 32, 100, 1. 

Denique Trebatium cum Ofilio et Cascellio idem 
consilium dedisse D. 28, 6, 39 pr. narratur (^ex consilio . . 
Ofilii Cascellii Trebatii'). 

Trebatii sententias referunt Blaesus (D. 33, 2, 31 
^Blaesus ait Trebatium respondisse'), inprimis vero Labeo 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 25 



386 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



in libris posterioribus (libro IV D. 28, 5, 13, 5 — 7 Ulpia- 
nus libro septimo ad Sabinum P. 2486 ^apud Labeonem 
libro IV posteriorum quaeritur . . . eodem libro Labeo 
ait ... apud eundem refertur .... Trebatius ait'; libris 
incertis D. 18, 1, 45 Marcianus libro quarto Eegularum: 
^Labeo libro posteriorum scribit . . Trebatio placere . . 
D. 43, 23, 2 Yenuleius libro primo Interdictorum P. 11 
^Labeo ait . . . idque Ofilio et Trebatio placuisse^; D. 24, 
1, 64 lavolenus libro sexto posteriorum Labeonis P. 225 
^Labeo: Trebatius . . . respondit'. cf. infra lavolenum), 
Proculus in epistularum libris (libro II D. 28, 5, 70 
P. 4. D. 33, 6, 15 P. 5) et, siquidem Proculi, non 
lavoleni sunt, in libris ex posterioribus Labeonis com- 
positis (D. 33, 6, 16 ^Labeo et Trebatius responderunt^), 
Cassius Longinus (D. 30, 5, 1 Paulus libro primo ad 
Sabinum P. 1606 ^Trebatium . . respondisse . . . Cassius 
scripsit') sine dubio in iuris civilis libris, Caelius Sabinus 
(D. 21, 1, 14, 3 Ulpianus libro primo ad edictum aedi- 
lium curulium P. 1760^ ^Caelius distinguere Trebatium 
dicit') sine dubio in libris ad edictum aedilium curulium 
P. 1 — 7, Priscus Fulcinius (D. 31, 49, 2 Paulus libro 
quinto ad legem luliam et Papiam P. 949 ^Labeo re- 
fert . . . Trebatium respondisse, quod . . Priscus Fulciniu& 
falsum esse aiebat') cuius librorum argumenta ignoran- 
tur P. 1 — 10, lavolenus Priscus saepissime in libris 
quos ex posterioribus Labeonis confecit, nonnunquam 
secundum priores scriptores (libro I D. 28, 6, 39 pr. 
P. 164 'ex consilio . . Trebatii'; libro II D. 32, 29 pr. 
P. 171 'Cascellius Trebatius negant'; D. 32, 30 pr. P. 172 
^respondi . . . idem et Trebatius^; § 2 ^existimo . . 
quod et Trebatius respondit'; § 5 "^Trebatius ait'; 
D. 32, 100, 1 'Cascellius putat . . ., Ofilius Trebatius 
contra'; § 2 "^Trebatius . . . putat'; § 3 '^Trebatius re- 
spondit'; § 4 ^Labeo Trebatius responderunt'; D. 33, 1, 
17 pr. P. 174 'Labeo Trebatius . . . putanf; D. 33, 2, 
31 P. 176 ^BIaesus ait Trebatium respondisse^; D. 33, 
6, 7pr. P. 180 'Trebatius aiebat'; D. 33, 7, 4 P. 181 



5. C. TREBATIUS TESTA 



387 



'Labeo Trebatius . . . putant'; D. 33, 7, 25, 1 P. 182 
'Labeo Trebatius'; D. 33, 7, 26 lavoL P. 215 'Labeo 
Trebatius putant'; D. 33, 8, 22, 1 P. 183 'respondi 
. . . quod et Trebatius'; D. 35, 1, 40, 4 P. 186 'Labeo 
Ofilius Trebatius responderunt'; § 5 ^Trebatius respondit'; 
libro IV D. 28, 8, 11 P. 194 "^Trebatius negat'; D. 40, 
7,39,2 P. 196 'Labeo Trebatius responderunt'; §4 
^Labeo Ofilius responderunt. Trebatius, si . . idem . . .'; 
libro Y D. 18, 1, 79 P. 207 'Labeo et Trebatius ne- 
gant'; libro YI D. 24, 1, 64 P. 225 'Trebatius . . . 
respondit'; libro YIII D. 26, 2, 33 P. 228 'Trebatius 
negat'; libro IX D. 49, 15, 27 P. 231 'negant . . . Labeo 
Ofilius Trebatius'; libro X D. 33, 10,11 P. 233 'Labeo 
Trebatius putant'), Sextus Pomponius tam libris ad 
Q. Mucium (libro XXIY D. 41, 6, 3 P. 290 'Trebatius 
putabat') quam libris ad Sabinum (libro I D. 28, 5, 21 pr. 
P. 389 'Trebatius ait'; libro III D. 41, 1, 19 = 38, 5, 
60 pr. P. 414; libro Y D. 35, 1, 8 P. 476 'Trebatius 
et Labeo aiunt'; libro XYI D. 44, 2, 20 P. 634 'Tre- 
batius ait'; libro XXXII D. 41, 10, 4 pr. P. 769), Gaius 
libris Eerum cottidianarum (D. 41, 1, 5, 1 P. 491^ "Tre- 
batio placuit'), Yenuleius Saturninus Interdictorum libris 
(libro I D. 43, 23, 2 P. 11 'Labeo ait . . . idque Ofilio 
et Trebatio placuisse'), Florentinus Institutionum libris 
(libro YI D. 41, 1, 16 P. 9 'Trebatius ait'), lulius 
Paulus non propria lectione sed secundum veteres, et 
libris ad Sabinum (libro I D. 30, 5, 1 P. 1606 'Tre- 
batium . . respondisse . . . Cassius scripsit'; libro IX 
D. 47, 7, 1 P. 1803) et ad edictum praetoris (libro XI 
D. 4, 3, 18, 3 P. 209 'Trebatius de dolo dabat actionem'; 
§ 4 ^Trebatius ait de dolo dandum iudicium'; libro XXI 
D. 6, 1, 33 P. 338 Veriorem putat Pomponius Trebatii 
opinionem'; libro XXXII D. 17, 1, 22, 10 P. 487 'Tre- 
batius Ofilius Labeo responderunt; libro XXXIII D. 19, 1, 
21, 6 P. 514 'Trebatius ait'; libro XLIX D. 39, 3, 11, 5 
P. 634 'Trebatius existimat'; libro LIY D. 41, 2, 3, 5 
P. 658^ 'Trebatius probabat'; D. 41, 4, 2, 7 P. 664^ 'Tre- 

25* 



388 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 

batius ait'; libro LX D. 16,3,21,1 P. 722 'Trebatius 
existimat'; libro LXXYIII D. 39, 2, 25 P. 829 'Trebatius 
ait'), libris ad edictum aedilium curulium (libro II D. 21, 

2, 56, 7 P. 849 'Trebatius ait'), libro de gradibus (D. 38, 
10,10,15 P. 876 'plerique ... sicut Trebatius'; § 18 
^Trebatius ait') et libris ad legem luliam et Papiam 
(libro V D. 31, 49, 2 P. 949 'Labeo refert . . . Trebatium 
respondisse'), Domitius Ulpianus similiter et libris ad Sa- 
binum (libro VII D. 28, 5, 13, 7 P. 2486 'apud eundem' 
sc. Labeonem "^refertur: .. . Trebatius ait'; libro XVII D. 7, 
1, 9, 7 P. 2559 'Trebatius scribit'; libro XIX D. 30, 30,5 
P. 2597^ 'Trebatius existimat'; § 7 'Gallus Aquilius, 
Ofilius, Trebatius responderunt'' ; libro XX D. 33, 7, 12, 5 
P. 2609 'Trebatius . . . putat'; libro XXII D. 33, 9, 3, 2 
P. 2641 'Trebatius ... scribit'; libro XXVII D. 40, 7, 

3, 11 P. 2697 'Trebatius et Labeo'; § 12 'Trebatius ait'; 
lii^ro XXVIII D. 18, 6, 1, 2 P. 2717 'Trebatius ait'; libro 
XL D. 47,2, 21 pr. P. 2858 'inquit Trebatius') et ad 
edictum praetoris (libro IV D. 2, 14, 10, 2 P. 25 P 'Tre- 
batio videtur'; libro IX D. 41, 1, 41 P. 332 'Trebatius 
et Pegasus'; libro XIII D. 4, 8, 21, 1 P. 457^ 'Ofilius et 
Trebatius responderunt'; § 2 ^Trebatius videtur sentire' ; 
libro XIX D. 10, 3, 6, 6 P. 639^ 'Trebatius .. et Labeo . 
putant'; libro XXIII D. 9,3, 5,1 P. 688^ 'Trebatius ait'; 
libro XXV D. 11, 7, 14, 11 P. 752 'Trebatius et Proculus 
putant'; libro XXX D. 16, 3, 1, 41 P. 896^ 'ait Treba- 
tius'; libro XXXII D. 19, 1, 13, 22 P. 935 Wbit . . . 
Labeo et Trebatius'; D. 19, 1, 17, 2 P. 938° 'distinctio 
Trebatii'; libro LIII D. 39, 2, 9,1 P. 1272^ 'Trebatius 
refert'; D. 39, 3, 1, 3 P. 1285^ 'Trebatius . . . excepit'; 
D. 39, 3, 3pr. P. 1285^ 'apud Trebatium relatum est'; 
§ 1 'idem Trebatius putat'; libro LVII D. 47, 10, 17, 2 
P. 1359^ 'Trebatio placuit'; libro LXX D. 43, 20, 1, 18 
'Trebatius'; libro LXXI D. 43, 24, 1, 7 P. 1592 'Cascel- 
lius et Trebatius putant'; libro LXXXI D. 39, 2, 24, 12 
P. 1754^ ^ait Trebatius'), ad edictum aedilium curulium 
(libro I D. 21, 1, 6, 1 P. 1760^ 'Trebatius ait'; D. 21, 1, 



5. C. TREBATIUS TESTA 



389 



12,4 P. 1760^ 'Trebatius ait'), de officio quaestoris (D. 1, 
13, 1, 1 P. 2252 ^lunius et Trebatius et Fenestella scri- 
bunt'), Aelius Marcianus libris Institutionum (libro VI 
D. 34, 5, 14 P. 109 'Trebatius . . . putat') et Eegularum 
(libro IV D. 18, 1, 45 P. 262 'Labeo libro posteriorum 
scribit . . . Trebatio placere'). 

lam iurisperitos referam, qui Trebatii sententias vel 
acceperunt vel reiecerunt. primum certe locum obtinet 
Antistius Labeo. kaec enim legimus ex altera parte: 
'^respondi . . . quod et Trebatius' D. 33, 8, 22; ^Trebatius 
. . Labeo responderunt' D. 17, 1, 12; "^ex consilio Labeo- 
nis . . Trebatii^ D. 28, 6, 39 pr.; ^Trebatius respondit . . . 
Labeo Trebatii sententiam probat' D. 35, 1, 40, 5; ^Labeo 
. . Trebatius . . putant' D. 33, 1, 17 pr.; 33, 7, 4 et 26; 
33, 10, 10; 'Trebatius . . et Labeo putant' D. 10, 3, 6, 6; 
47, 10, 17, 2; 'Trebatius et Labeo aiunt' D. 35, 1, 8; 
"^negant . . Labeo Trebatius' D. 49, 15, 27; ^placuit Labeoni 
Trebatio' D. 24, 3, 66, 1; 'scribit . . Labeo et Trebatius' 
D. 19, 1, 13, 22; 'Trebatius et Labeo' D. 40, 7, 3, 11; 
^Labeo ait idque Trebatio placuisse' D. 43, 22, 1; "^Labeo 
ait . ., et ita Trebatio placuit' D. 47, 10, 17, 2, ex altera 
parte haec: ^Blaesus ait Trebatium respondisse . . . ego 
hoc falsum puto' D. 33, 2, 31; ^Trebatius ait ... Labeo 
contra' D. 18, 6, 1, 2; 43, 24, 22, 3; 'Trebatius negat . . . 
Labeo contra' D. 26, 2, 33; '^Trebatius . . . Labeo contra' 
D. 41, 1, 19; ^Trebatius probabat . . ., quem Labeo repre- 
hendit' D. 41, 2, 3, 5; '^Cascellius Trebatius negant . . . 
Labeo id non probat' D. 32, 29 pr.; "^ait Trebatius ... 
Labeo autem ait' D. 16, 3, 1, 41. cf. D. 28, 5, 21 pr. 
et 60 pr. 

Masurius Sabinus, in cuius fragmentis Trebatii nomen 
non reperitur, nihilo minus Trebatii sententiam probasse 
cognoscitur; nam apud Paulum (D. 41, 2, 3, 5) haec legi- 
mus: ^Sabinus scribit . . . idem Trebatius probabat'. 
Sempronius Proculus aliam Trebatii sententiam probavit 
(lavolenus enim D. 35, 1, 40 ait: ^Trebatius respondit . . . 
Labeo Trebatii sententiam probat . . . idem et ego et 



390 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Proculus probamus'), aliam improbayit (D. 32, 100, 2; 
cf. D. 24, 1, 64). Pegasus Trebatium secutus est (^Tre- 
batius et Pegasus' D. 41, 1, 40), Priscus Fulcinius respon- 
sum eius falsum iudicavit (D. 31, 49, 2: ^Labeo refert . . 
Trebatium respondisse, quod . . Priscus Fulcinius falsum 
esse aiebat'). 

lavolenus Priscus in libris, quos ex Labeonis poste- 
rioribus confecit, multas eius sententias probavit, multas 
reiecit. utriusque generis dicta hic coUocavi. ^Treba- 
tius respondit . . . Labeo Trebatii sententiam probat . . . 
idem et ego et Proculus probamus' D. 35, 1, 40. "^Tre- 
batius negat . . . Labeo contra . . . Trebatii sententiam 
probo' D. 28, 8, 11; ^Trebatius negat . . . Labeo contra, 
Proculus quod Labeo. ego Trebatii sententiam probo' 
D. 26, 2, 33; 'respondi . . . idem et Trebatius' D. 30, 
30 pr.; 'respondi ... quod et Trebatius' D. 33, 8, 22; 
^existimo . . . quod et Trebatius respondit' D. 32, 30, 2; 
'^LabeoTrebatius responderunt, quod verum est' D. 33, 100, 4; 
"^Labeo Trebatius putant, idque verum est' D. 24, 3, 66, 2; 

. . Ofilius ait. Labeo Cascellius Trebatius . . quod verum 
puto' D. 33, 7, 28; ^Labeo Trebatius . . putant . . ., Ca- 
scellius eontra. Labeonis sententiam probo' D. 33^ 4; 
^Labeo Trebatius putant ... ita id verum puto, si . 
D. 33, 7, 26. ubi lavolenus Trebatii sententias reicit, 
plerumque aut Labeonem aut Proculum dissentientem 
sequitur. '^Cascellius Trebatius negant . . . Labeo id non 
probat . . . Labeonis sententia vera est' D. 32, 29 pr.; 
"^Cascellius putat . . . Ofilius Trebatius contra. Labeo 
Cascellii sententiam probat, quod verum puto^ D. 32, 
100, 1; ^Trebatius aiebat ... Ofilius Cascellius Tubero 
. . . Labeo id probat idque verum est^ D. 33, 6, 7 pr., 
cf. D. 40, 7, 39, 4; "^Trebatius . . respondit . . . sed verum 
est, quod Proculus et Caecilius putant' D. 24, 1, 64; 
"^Trebatius . . . putat, Proculus . . ., quod et verum est' 
D. 32, 100, 2. nonnunquam vel Trebatii vel Labeonis 
Trebatiique communem sententiam proprio Marte reicit: 
■^Blaesus ait Trebatium respondisse . . . ego hoc falsum 



5. C. TREBATIUS TESTA 



391 



puto' D. 33, 2, 31; ^Labeo et Trebatius negant . . . ego 
contra puto' D. 18, 1, 79; ^Labeo Trebatius responderunt 
. . . ego puto . D. 40, 7, 39, 2. 

An lulianus in lustiniani Digestis Trebatium laudet 
— D. 6, 1, 33 baec habent Weriorem putat Pomponius 
Trebatii opinionem . . quod et luliano placet' — , in 
incerto relinquendum est. 

Sextus vero Pomponius Trebatii sententias nonnunquam 
confirmat (Mistinctio Trebatii probanda est' D. 19, 1, 17, 3; 
Verum est, quod Trebatius putabat . . D. 41, 6, 3; ^Ca- 
scellius et Trebatius putant, quod verum est^ D. 43, 24, 1, 7; 
^Labeo scribit . . . Trebatius . . contra scribit, merito' 
D. 33, 1, 3, 2; ^Labeo scribit . . Trebatio placere . . ., 
quam sententiam et Pomponius probat' D. 18, 1, 45; 
^veriorem putat Pomponius Trebatii opinionem' D. 6, 1, 33; 
^Trebatius . . putat, quod Pomponius verius esse existimat' 
D. 34,5,14), raro reicit (^Trebatius . . .: ego sic puto 
distinguendum' D. 41, 10, 8; ^Trebatius ait . . . Labeo . . 
recte putat' D. 28, 5, 21 pr.). 

Paulus quoque Trebatii sententias modo probat 
(^Trebatium . . respondisse Cassius scripsit, quod et 
verius est' D. 30, 5, l), modo cum Labeone vel Prisco 
Fulcinio improbat (^Trebatius probabat . . . quem Labeo 
reprehendit . . ., quod est verius' D. 41, 2, 3, 5; ^Labeo 
refert . . Trebatium respondisse, quod merito Priscus 
Fulcinius falsum esse aiebat' D. 31, 49, 2). Ulpianus 
denique sententias saepius comprobavit C^Trebatius ait, 
quod verum est' D. 9, 3, 5, 1; ^Trebatius ait . . ., et mihi 
videtur vera Trebatii sententia' D. 21, 1, 6, 1; Mistinctio 
Trebatii probanda est' D. 19, 1, 17,2; "^exceptio doli mihi 
proderit, ut Trebatio videtur, qui putat . . D. 2, 14, 10, 2; 
^puto, et ita et Trebatius videtur sentire' D. 4, 8, 21, 2; 
^Labeo . . scribit . .; Trebatius . . contra scribit, merito' 
D. 33, 9, 3, 2; ^Cascellius et Trebatius putant, quod verum 
est' D. 43, 24, 1, 7; ^Trebatius et Labeo . . ., quae sen- 
tentia vera est' D. 40, 7, 3, 11), semel reicit (^Trebatius 
putat . . ., quod verum non est' D, 39, 3, 3, l). 



392 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Principes quoque Trebatii sententias secuti esse viden- 
tur: certe cum de codicillorum usu recipiendo dubitaretur, 
Micitur Augustus convocasse prudentes, inter quos Tre- 
batium quoque, cuius tunc auctoritas maxima erat, et 
quaesisse, an posset hoc recipi nec absonans a iuris ratione 
codicillorum usus esset, et Trebatium suasisse Augusto, 
quod diceret utilissimum et necessarium hoc civibus esse 
propter magnas et longas peregrinationes . . . post quae 
tempora cum et Labeo codicillos fecisset, iam nemini 
dubium erat, quin codicilli iure optimo admitterentur' 
Inst. 2, 25 pr. postea divus Pius secundum Trebatii sen- 
tentiam videtur constituisse: ^in agris limitatis ius allu- 
vionis locum non habere constat, idque et divus Pius 
constituit et Trebatius ait . D. 41, 1, 16. 

Trebatii memoria ne quarto quidem p. Ch. saeculo 
prorsus deleta erat. Ammianus 30, 4, 11 de advocatis 
narrans haec ait: '^secundum est genus eorum qui iuris 
professi scientiam . . . ut altius videantur iura callere, 
Trebatium loquuntur et Cascellium . . .^. Tribonianus, 
cum Digesta componeret, Trebatii libros neglexit. 

Sententiae eius nonnullae a posteris varie traduntur, 
quas varietates proponere idoneum videtur. 



Gell. 4, 2, 9, 10. De 
sterili autem muliere, si 
Dativa sterilitate sit, Tre- 
batium contra Labeonem 
respondisse dicunt. nam 
cum rethiberi eam Labeo 
quasi minus sanam putas- 
set, negasse aiunt Treba- 
tium ex edicto agi posse, 
si ea mulier a principio 
genitali sterilitate esset. 
at si valitudo eius offen- 



D. 21, 1,14, 3. Ulpianus 
libro primo ad edictum ae- 
dilium curulium (P.1760^). 
De sterili Caelius distin- 
guere Trebatium dicit, ut, 
si natura sterilis sit, sana 
sit, si vitio corporis, contra. 



5. C. TREBATIUS TESTA 393 

disset exque ea vitium 
factum esset, ut eoncipere 
fetus non posset, tum sa- 
nam non videri et esse 
in causa rethibitionis. 

Quod Gellius plenius explicavit, apud Ulpianum 
breviter comprehenditur. Caelius Sabinus, quem hic lau- 
dat, Gellii quoque fons videtur fuisse. 



Vat.fr. 70 (Ulp.l.Xyil 
ad Sab.). . . <(Trebatius 
scribit^ silvam caeduam 
po<(sse fructuarium cae- 
dere, sicut pater familias 
caedebat^. item ut harun- 
dinetum caedat fructuarius, 
quod caedendi causa pater- 
familias alebat, non, puto, 
prohibetur. item poterit 
<^vendere, licet paterfami- 
lias vendere)> non solebat, 
sed ipse uti: <(ad modum 
enim referendum est, non 
ad qualitatem uten)>di. 



D. 7, 1, 9, 7. Idem (Ul- 
pianus) libro XVII ad Sa- 
binum (P.2559). Trebatius 
scribit silvam caeduam [et 
harundinetum] posse fruc- 
tuarium caedere, sicut pa- 
ter familias caedebat [et 
vendere, licet pater fami- 
lias non solebat vendere, 
sed ipse uti: ad modum 
enim referendum est, non 
ad qualitatem utendi]. 



Vaticanorum fragmentorum verba partim deleta, quae 
lustiniani Digestorum ope restitui potuerunt, id certo 
docent, Trebatium neque harundinetum nominasse neque 
dixisse, fructaarium etiam vendere posse, licet pater fami- 
lias non soleret vendere: utrumque Tribonianum addi- 
disse manifestum est; ex iis addidit quae Ulpianus postea 
explicavit. harundine Aegyptios pro ligno uti Ulpianus 
tradidit (D. 32, 55, 5). Cassius Longinus primus de 
harundineto egit (D. 33, 7, 12, 11). cf. quae apud Ser- 
vium 36 (p. 178sq.) adnotavi. 



394 VIII. OCTAVl SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



III. 



D. 28;5, 60pr. Celsus 
libro sexto decimo Dige- 
storum (P. 126^). Liber 
homo eum tibi serviret, 
heres institutus iussu tuo 
adiit. Trebatius esse eum 
heredem, Labeo tunc non 
esse heredem, si necessi- 
tate id fecerit, non quod 
alioquin vellet obligari. 



D. 41, 1, 19. Pompo- 
nius libro tertio ad Sabi- 
num (P. 414). Trebatius^ 
si liber homo bona fide 
serviens iussu eius cui ser- 
viet, hereditatem adisset, 
heredem ipsum fieri nec 
interesse quid senserit [sed 
quid fecerit]. Labeo con- 
tra, si ex necessitate id 
fecisset, quod si ita, ut et 
ipse vellet, ipsum fieri 
heredem. 



D. 32, 30, 5. Labeo 
libro II posteriorum a 
lavoleno epitomatorum 
(P.172). 'Uxori meae, dum 
cum filio meo Capuae erit, 
heres meus duce^^a dato'; 
filius a matre migravit. si 
ambo Capuae habitassent, 
legatum matri debitu iri 
putavi, quamvis una non 
habitassent; sin autem in 
aliud municipium transis- 
sent, unius anni tantum- 
modo debitu iri, quo una 
habitassent quantolibet 
tempore, <^quod et> Tre- 
batius ait ... sin autem 
per mulierem mora non 
est, quominus cum filio 
habitet, legata ei deberi. 



D. 35, 1, 8. Pomponius 
libroVadSabinum(P.476). 
j Si quis ita legaverit: ^dum 
uxor mea cum filio erit, 
heres meus ei tantum dato', 
[si ea latitans patronum 
de medio discessit, ut ta- 
men consilium retineret 
habendi secum liberos,] 
deberi ei legatum Treba- 
tius et Labeo aiunt, [quia 
non omne momentum exi- 
gendum sit, ut cum liberis 
sit, sed] si eam mentem 
[et id propositum] habeat, 
ne filium a semet dimittat 
neve per eam stet, quo- 
minus cum ea filius edu- 
catur. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



395 



Legati verba a lavoleno et a Pomponio allata fere 
eadem esse nemo non videt. quae vero uterque addit, 
ita diversa sunt, ut dubitari liceat, num eadem res sit, de 
qua utroque loeo Trebatium dixisse traditur. at Pom- 
ponii verba, quae a Triboniano saepe mutata esse iam 
apud Mucium vidimus (cf. p. 66), boc quoque loco mutata 
sunt. adiecit Tribonianus non modo verba: ^si ea lati- 
tans patronum de medio discessit, ut tamen consilium 
retineret habendi secum liberos', sed etiam haec: ^quia 
non omne momentum exigendum sit, ut cum liberis sit, 
sed', quod plenius demonstrare opus non esse videtur. 
id tantum moneo, in Q. Mucii quoque fragmento, in quo 
agitur de patris familias iussu ^filii filiaeque meae ibi 
sunto, ubi eos mater sua esse volet', Tribonianum ora- 
tionem prorsus mutasse. cf. supra p. 86 sq. 

Triboniani emblematis eiectis iam de duabus rebus 
dictum esse palam est: aut ^filius a matre migravit' aut 
"^mater filium a se dimisit'. quod ad prius attinet, distin- 
guebant, utrum filius aeque atque mater Capuae habitaret 
necne: ^si ambo Capuae habitassent, legatum matri 
debitu iri' lavolenus putavit, '^quamvis una non habitas- 
sent'. si mater filium a se dimisit, ei ex legati causa 
nihil deberi omnes consentiebant. quod ad Trebatium 
attinet, duo videtur constituisse, primum, quid iuris esset, 
si mater, Capua derelicta, cum filio in aliud municipium 
transisset, — ^unius anni tantummodo ducenta debitu 
iri, quo una <(Capuae^ habitassent quantolibet tempore', 
— deinde quid iuris esset, si filius a matre discessisset, 
cum ipsa eam mentem habuisset, ne filium a semet dimit- 
teret: — deberi ei legatum Trebatius putavit. 

Quae Tribonianus deleverit, nescimus. addidit certe 
hunc casum: si liberta Matitans patronum de medio 
discessit' liberis derelictis, ^ut tamen consilium retineret 
habendi secum liberos': hnic quoque uxori legatum deberi 
statuit, ^quia non omne momentum exigendum sit, ut 
cum liberis sit'. 



396 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



I. Responsa. 

Trebatium in respondendo multum fuisse apparet: plu- 
rima eius responsa feruntur, inter quae nonnulla celeber- 
rima, ex. gr. responsum in causa Maecenatis et Terentiae 
circa a. 736/18 datum (D. 24, 1, 64 cf. Pernice: Labeo I, 21), 
de sterili muliere empta contra Labeonem (Gell. 4, 2, 8), 
denique Octaviano Augusto de codicillorum usu datum 
(supra p. 392). 

Trebatius saepius idem respondisse dicitur quod alii 
eiusdem aetatis iuris consulti responderunt. lavolenus 
enim, Ulpianus, Paulus et Venuleius vel Gallum Aquillium 
Ofilium Trebatium (D. 30, 30, 7) vel Trebatium Ofilium 
Labeonem (D. 17, 1, 22, 10) vel Labeonem Ofilium Tre- 
batium (D. 49, 15, 27) vel Ofilium et Trebatium (D. 32, 
100, 1; 43, 22, 2, 4; 8, 21, l) vel Labeonem Trebatium 
(D. 33, 7, 4 et 25, 1; 33, 10, 11; 33, 100, 1; 32, 29 pr.; 
24, 3, 66 pr.; 40, 7, 3, 11 et 40, 7, 39, 2; 16, 1, 79) 
de variis rebus legatis idem respondisse tradunt. praeterea 
lavolenus quendam patrem familias ^ex consilio Labeo- 
nis Ofilii Cascellii Trebatii' testamentum fecisse refert 
(D. 28, 6, 39). 

Xonnunquam plures iurisconsulti de simili quaestione 
iterum atque iterum orta idem statuerunt. nonnunquam 
vero primo loco nominatus a parte consultus solus quidem 
responsum dedit, sed ita, ut alios consentire statueret 
eumque consensum in responso declararet. 

Trebatii responsa auditores videntur collegisse, nimi- 
rum Blaesus (^BIaesus ait Trebatium respondisse' D. 33, 
2, 31), fortasse etiam Cassius Longinus (^'Trebatium . . 
respondisse , . Cassius scripsit' D. 30, 5, l), inprimis vero 
Labeo (^Labeo refert . . Trebatium respondisse' D. 31, 
49, 2). certe in posterioribus libris multa Trebatii re- 
sponsa tradidit (^Labeo libro posteriorum scribit . . Tre- 
batio placere^ D. 18, 1, 45). cum genuini operis pauca 
tantum fragmenta servata sint, lavoleni praesertim epi- 
tome testis est (libro I ^respondi . . . idem et Trebatius^ 



5. C. TREBATIUS TESTA 



397 



D. 32, 30 pr.; libro II ^existimo . . ., quod et Trebatius 
respondit' D. 32, 30, 2; ^Labeo Trebatius responderunt' 
D. 33, 100, 4; 'respondi . . quod et Trebatius' D. 33, 8, 
20, 1; ^Labeo Ofilius Trebatius responderunt' D. 35, 1, 
40, 4; ^Trebatius respondit' D. ibid. § 5; libro IV "^Labeo 
Trebatius responderunt' D. 40, 9, 39, 2; ^Labeo Ofilius 
responderunt, Trebatius si . . ., idem^ D. ibid. § 1; libro VI 
'Trebatius respondit' D. 24, 1, 64). 

A Trebatii responsis aliae eiusdem sententiae, quas 
in libris exposuit, eerto secerni non ubique possunt. 

De testamentis. 

1. D. 28, 5, 70. Proculus libro secundo epistula- 
rum (P. 4). ^CorDelius et Maevius, uter eorum volet, 
heres esto\ uterque vult: Trebatius neutrum fore 
heredem. 

2. D. 28; 6, 39 pr. lavolenus libro primo ex poste- 
rioribus Labeonis (P. 164). Cum ex filio quis duos 
nepotes impuberes habebat, sed alterum eorum in 
potestate, alterum non, et vellet utrumque ex aequis 
partibus heredem habere et, si quis ex his impubes 
decessisset, ad alterum partem eius transferre: ex 
consilio Labeonis Ofilii Cascellii Trebatii eum, quem 
in potestate habebat, solum heredem fecit et ab eo 
alteri dimidiam partem hereditatis, cum in suam tute- 
lam venisset, legavit: quod si is, qui in potestate sua 
esset, impubes decessisset, alterum heredem ei sub- 
stituit. 

3^ D. 28, 5, 60 pr. Celsus libro sexto decimo 
Digestorum (P. 126). Liber homo cum tibi <(bona 
fide)> serviret, heres institutus iussu tuo adiit. Treba- 
tius esse eum heredem. 

3^. D. 41,1,19. Pomponius libro tertio ad Sa- 
binum (P. 414). Trebatius si liber homo bona fide 
serviens iussu eius cui serviet hereditatem adisset, 
heredem ipsum fieri nec interesse quid senserit [sed 
quid fecerit]. 



398 VIII. OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



4. D. 30; 5, 1. Paulus libro primo ad Sabinuin 
(P. 1606). . . . Labeo ait, cum certa res aut persona 
legatur ita: '^qui meus erit cum moriar, heres dato' et 
communis sit^ totum deberi. Trebatium vero respon- 
disse partem deberi Cassius scripsit. 

5. D. 30, 30, 7. Ulpianus libro nono decimo ad 
Sabinum (P. 2597®). Hanc . . scripturam (^quas pecu- 
nias legavi, quibus dies adpositus non est, eas heres 
meus annua bima trima die dato') non solum ad 
praecedentia sola legata, sed ad universa quae testa- 
mento adscripta sunt extendi Gallus Aquillius, Ofilius, 
Trebatius responderunt. 

De codicilUs. 

6. Inst. 2; 25 pr. Ante Augusti tempora constat 
ius codicillorum non fuisse. sed primus Lucius Lentulus, 
ex cuius persona etiam fideicommissa coeperunt, codi- 
cillos introduxit. nam cum decederet in Africa, scripsit 
codicillos testamento confirmatos, quibus ab Augusto 
petiit per fideicommissum, ut faceret aliquid, et cum 
divus Augustus voluntatem eius implesset, deinceps 
reliqui auctoritatem eius secuti fideicommissa prae- 
stabant et filia Lentuli, quae iure non debebat, solvit, 
dicitur Augustus convocasse prudentes, inter quos Tre- 
batium quoque, cuius tunc auctoritas maxima erat, et 
quaesisse, an possit hoc recipi nec absonans a iuris 
ratione codicillorum usus esset, et Trebatium suasisse 
Augusto, quod diceret utilissimum et necessarium hoc 
civibus esse propter magnas et longas peregrinationes 
quae apud veteres creiruissent ^ ubi, si quis testamen- 
tum facere non posset, tamen codicillos posset. 

De legatis. 
De fundo legato. 

7. D. 31, 49, 2. Paulus libro quinto ad legem 
luliam et Papiam (P. 949). Labeo refert agrum, cuius 



5. C. TREBATIUS TESTA 



399 



commercium non habes, legari tibi posse Trebatium 
respondisse. 

8. D. 35, 1, 40, 4. Idem (Tavolenus) libro secundo 
ex posterioribus Labeonis (P. 186). Qui dotalem fun- 
dum nullum habebat, ita legaverat: "^fundum Corne- 
lianum, quem illa mihi doti dedit, ei heres dato'. 
Labeo Ofilius Trebatius responderunt fundum nihilo 
minus legatum esse, quia, cum fundus Cornelianus in 
rerum natura sit, demonstratio falsa legatum non 
peremit. 

De fundi instrumento legato. 

9. D. 33, 7, 25, 1. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 182). Quidam cum in fundo 
figlinas haberet, figulorum opera maiore parte anni ad 
opus rusticum utebatur, deinde eius fundi instrumen- 
tum legaverat. Labeo Trebatius non videri figulos in 
instrumento fundi esse. 

De servo legato. 

10. D. 33, 8, 22, 1. Labeo libro secundo poste- 
riorum a lavoleno epitomatorum (P. 183). Dominus 
servum, qui cum eo vicarium communem habebat, 
testamento manumiserat et peculium ei legaverat, 
deinde ipsum vicarium, qui communis erat, nominatim 
et ipsi et libertae suae legaverat. respondi partem 
quartam libertae, reliquam partem [quartam] liberti 
futuram, quod et Trebatius. 

De vino oleo frumento legato. 

11. D. 33, 6, 16. Idem (Proculus?) libro tertio 
ex posterioribus Labeonis (P. 34). Qui vinum Surren- 
tinum in urnalibus habebat diffusum, is tibi vinum 
legaverat in amphoris omne. illud quoque vinum, 
quod in urnalibus fuisset, legatum esse Labeo et Tre- 
batius responderunt. 

12. D. 33, 6, 7 pr. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 180). Quidam heredem 



400 VIII. COTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



damnaverat dare uxori suae vinum oleum frumentum 
aeetum mella salsamenta. Trebatius aiebat ex singulis 
rebus non amplius deberi^ quam quantum heres mulieri 
dare voluisset, quoniam non adiectum esset, quantum 
ex quaque re daretur. 

De CorintJiiis vasis legatis. 

13. D. 32, 100, 3. lavolenus ibid. Cui Corinthia 
vasa legata essent, aeneas pdesig^ quoque eorum 
vasorum eollocandorum causa paratas deberi Treba- 
tius respondit. 

De poculis oleaginibus paribus legatis. 

14. D. 32, 30 pr. Labeo libro secundo posterio- 
rum a lavoleno epitomatorum (P. 172). Qui quattuor 
pocula oleaginea habebat, ita legavit: pocula oleaginea 
paria duo. respondi unum par legatum esse, quia non 
ita esset: bina paria, neque ita: poculorum paria duo. 
idem et Trebatius. 

JDe testudineis legatis. 

15. D. 32, 100, 4. lavolenus ibid. Cui testudinea 
legata essent, ei lectos testudineos pedibus inargentatis 
deberi Labeo Trebatius responderunt. 

De pecunia legata. 

16. D. 35, 1, 40, 5. Idem lavolenus libro secundo 
ex posterioribus Labeonis (P. 186). Thermus minor 
quorum arbitratu monumentum sibi fieri vellet testa- 
mento scripserat, deinde ita legaverat: ^Lucio Publio 
Corneliis^ ad monumentum meum aedificandum mille 
heres meus dato'. Trebatius respondit pro eo haben- 
dum ac si ita legatum esset, si satisdedissent se ita 
id monumentum ex ea pecunia facturos. 

17. D. 32, 30,2. Labeo libro secundo posteriorum 
a lavoleno epitomatorum (P. 172). Cum testamento 

1 Fl iv^dcBLg. 2 FL Luciis Publiis Corneliis. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



401 



scriptum esset: '^Sticho servo meo lieres quinque dato 
et, si Stichus heredi meo biennium servierit, liber 
esto', post biennium legatum deberi existimo, quia in 
id tempus et libertas et legatum referri deberet, quod 
et Trebatius respondit. 

T)e usu fructu legato. 

18. D. 33, 2, 31. Labeo libro secundo posterio- 
rum a lavoleno epitomatorum (P. 176). Is qui fundum 
tecum communem habebat, usum fructum uxori lega- 
verat; post mortem eius tecum heres arbitrum com- 
muni dividundo petierat. Blaesus ait Trebatium re- 
spondisse, si arbiter certis regionibus fundum divisisset, 
eius partis, quae tibi optigerit, usum fructum mulieri 
nulla ex parte deberi, sed eius quod heredi optigisset, 
totius usum fructum eam habiturum. 

De Ubertate relicta. 

19. D. 40, 7, 39, 4. lavolenus libro quarto ex 
posterioribus Labeonis (P. 196). "^Si Stichus Attiae 
mille nummos dederit, liber esto'. Attia vivo testa- 
tore decessit: non posse Stichum liberum esse Labeo 
Ofilius responderunt; Trebatius, si ante testamentum 
factum Attia decessisset, idem: si postea, eum liberum 
futurum. 

20. D. 40, 7, 39, 2. lavolenus ibid. Si heres 
servo pecuniam ad negotiandum dedisset, statu liberum 
eam ipsam numerando liberari ex testamento non 
posse Labeo Trebatius responderunt, quia reddere eam 
magis quam dare videretur. 

JDe honorum possessione secundum tabulas, 

21. Cic. ad fam. 7,21. Cicero Trebatio. — Silii 
causam te docui. is postea fuit apud me. cum ei 
dicerem, tibi videri sponsionem illam nos sine periculo 
facere posse ^si bonorum Turpihae possessionem 

lurispr. antehadr. rell. ed. Bremer. 26 



402 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Q. Caepio praetor ex edicto suo mihi dedit', negare 
aiebat et q. s. 

Cic. in Verr. 2, 45, 117: ^si de hereditate ambigitur 
et tabulae testamenti obsignatae non minus mnltis signis 
quam e lege oportet ad me proferentur, secundum tabu- 
lam testamenti potissimum possessionem dabo'. 

De donatione inter virum et uxorem. 

22. D. 24, 3, 66, 1. lavolenus libro sexto ex poste- 
rioribus Labeonis (P. 227). Servis uxoris vir nummos 
in vestiarium dederat, quo parato deinde intra annum 
divortium intercesserat. placuit Labeoni Trebatio^ 
qualia vestimenta post divortium essent, talia viro 
reddi; idem iuris futurum fuisset, si ipsa vestimenta vir 
emisset et servis dedisset; quod si vestimenta non red- 
derentur, tum virum pretium in dote compensaturum. 

23. D. 24, 1, 64. lavolenus libro sexto ex poste- 
rioribus Labeonis (P. 225). Vir mulieri divortio facto 
quaedam idcirco dederat, ut ad se reverteretur; mulier 
reversa erat, deinde divortium fecerat. Labeo: Treba- 
tius inter Terentiam et Maecenatem respondit, si verum 
divortium fuisset, ratam esse donationem, si simulatum, 
contra. 

De emptione vendiiione. 

24. Gell. 4, 2, 9sq. De sterili . . muliere, si nativa 
sterilitate sit, Trebatium contra Labeonem respondisse 
dicunt. nam cum retbiberi eam Labeo quasi minus 
sanam putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi 
posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset. 
at si valitudo eius offendisset exque ea vitium factum 
esset, ut concipere fetus non posset, tum sanam non 
videri et esse in causa rethibitionis. 

De D. 21, 1, 14, 3 v. supra p. 392. 

cf. Gell. 4, 3, 2: Spurius Carvilius, cui Ruga cogno- 
mentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia 
liberi ex ea corporis vitio non gignerentur. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



403 



Mandati vel ccntra, 

25. D. 11, 1, 22, 10. Paulus libro trigensimo se- 
cundo ad edictum (P. 487). Si curator bonorum ven- 
ditionem quidem fecerit, pecuniam autem creditoribus 
non solverit, Trebatius Ofilius Labeo responderunt his 
qui praesentes fuerunt competere adversus eum man- 
dati actionem, his autem qui absentes fuerunt nego- 
tiorum gestorum actionem esse. 

De rehus publicis? 

26. D. 41, 1, 41. Ulpianus libro nono ad Sabi- 
num (P. 332). Statuas in civitate positas civium non 
esse, idque Trebatius . . dare tamen operam prae- 
torem oportere, ut, quod ea mente in publico positum 
est, ne liceret privato auferre nec ei qui posuerit. 

De arhitro recepto. 

27. D. 4, 8, 21, 1. Ulpianus libro tertio decimo 
ad edictum (P. 457^). Si arbiter ita pronuntiasset 
nihil videri Titium debere Seio: tametsi Seium non 
vetuisset petere, tamen si quid petisset, videri contra 
sententiam arbitri fecisse, et id Ofilius et Trebatius 
responderunt. 



Quod Pomponius § 45 ait: "^Trebatii complures (sc. 
libri exstant)', et confirmatur et explicatur eis quae 
Porphyrio (ad Horat. serm. 2, 1) tradit: ^ahquot libros 
de civili iure composuit et de religionibus novem'. at 
quomodo verba "^aliquot libros de civili iure composuit' 
intelligenda sint, de eo dubitari potest. non tam libro- 
rum titulum, quam potius argumenta tradi verisimile est, 
sed utrum unum opus an compluria opera designentur, 
ignoramus. Krueger p. 68 n. 79. qui res ipsas conside- 
raverit, plura opera de iure privato designari iudicabit. 

Quod Pomponius 1. c. addit: "^sed minus frequentan- 
tur', Puchta Inst. § 97 non recte sic interpretatus est: 

26* 



404 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



„seme Schriften stiinden in geringem Ansehen". inter Tre- 
batii et Hadriani tempora intereedunt et Antistins Labeo 
et Masurius Sabinus et Proculus et Cassius, quorum libri 
ut aliorum, ex. gr. vel Servii Sulpicii, ita et Trebatii libros 
oblitteraverunt. Tribonianus nullo eius libro usus est. 

At etiam iurisconsultorum fragmenta, quae Trebatium 
nominant, rara tantum referunt quid Trebatius ^scripserit'. 
omnia Ulpiani sunt vel ex libris ad Sabinum vel ad 
edictum praetoris vel de officio quaestoris decerpta 
('Trebatius scribit' D. 7, 1, 9, 7 libro XYII ad Sabinum; 
'Trebatius . . scribit' D. 33, 9, 3, 2 libro XXII ad Sabi- 
num; 'scribit . . Trebatius' D. 19, 1, 13, 22 libro XXXII 
ad edictum; "^apud Trebatium relatum est' D. 39, 3, 3 pr. 
libro LIII ad edictum; ^lunius et Trebatius et Fenestella 
scribunt' D. 1, 13, 1, 1 de officio quaestoris). 

Quod vero D. 19, 1, 13, 22 legitur: '^scribit Labeo et 
Trebatius' non omnia Ulpiani esse, sed Tribonianum verba 
^et Trebatius' ex Ulpiani posteriori tractatu negligenter 
addidisse puto, ut rem breviter complecteretur. cf. D. 28, 5, 
13, 7 ^apud eundem (Labeonem) refertur . . . Trebatius ait'; 
47, 10, 17, 2 '^Labeo ait ... et ita Trebatio placuit^; 
D. 33, 9, 3, 2 "^Labeo . . scribit . . . Trebatius . . scribit', 
aeque ex Ulpiani libris desumpta. 

n. De religionibus libri IX (XI?). 

Porphyrio I. c: '^Trebatius . . . de religionibus novem'. 
cum Macrobius 3, 3, 5 decimum librum nominet, aut 
XI pro IX scribendum videtur, ut Porphyrionem errasse 
statuamus, aut liber decimus additicius habendus est. 

Liber I. 

1. Macrob. sat. 3, 3, 2. Sacrum es% ut Trebatius 
libro primo de religionibus refert, quicquid est^ quod 
deorum Jiabetur, 

2. Macrob. sat. 3, 3; 4. Trebatius profanum id 



5. C. TREBATIUS TESTA 



405 



proprie dici ait, quod ex religioso vel sacro in homi- 
num usum proprietatemque conversum est. 

3. Macrob. sat. 3, 5, 1. Cum . . Trebatius libro 
primo de religionibus doceat, hostiarum genera esse 
duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, 
alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam 
haruspices animales has hostias vocant, utrumque 
hostiarum genus in carmine suo Vergilius ostendit. 

4. Macrob. sat. 1, 16, 28. Trebatius in libro 
primo religionum ait, nundinis magistratum posse 
manumittere iudiciaque addicere. 

Liber 11. 

5. Gell. 7, 12, 5. Trebatius . . in libro de religionibus 
secundo: Sacelhim est, inquit, locns parvtis deo sacrahis 
cum ara, deinde addit verba haec: sacelhim ex duobiis 
verbis arbitror compositum sacri et cellae, qttasi sacra 
cella. hoc quidem scripsit Trebatius. 

Eiusdem libri videtur esse fragmentum quod subieci. 

6. Phiiargyr. ad Verg. Georg. 2, 381. (Compitajy 
ut Tre&atio^ placet, locus ex pluribus partibus in se 
vel in easdem partes ex se via atque itinere dirigens, 
sive is cum ara sive sine ara sive sub tecto sive sub 
divo sit, ubi pagani agrestes buccina convocati solent 
certa inire concilia. hinc et lares compitalicii et feriae 
compitaliciae. 

Liber YIL 

7. Serv. ad Aen. 11, 316. . . . secundum Treba- 
tium, qui de religionibus libro septimo ait: Luci qui 
sunt in agriSy qui co^icUio^ capti sunty hos hicos eadem 
caerimonia moreque conquiri^ haberique oportet, ut ceteros 
hicos qui in antiquo agro sunt. 

1 emend. Osann. cod. relatio. 2 HuschJce conicit quon- 
dam bello. 3 coinqui ci. Salmasius. 



406 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



Liber IX. 

8. Macrob. sat, 3, 7, 5 — 8. Hoc loco non alienum 
videtur de condicione eorum hominum referre, quos 
leges sacros esse certis diis iubent, quia non ignoro, 
quibusdam mirum videri, quod cum cetera sacra vio- 
lari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi. 
cuius rei eausa haec est. veteres nullum animal 
sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant 
ad fines deorum quibus sacrum esset, animas vero 
sacratorum hominum, quos Graeci ^codvag vocant, dis 
debitas aestimabant. quemadmodum igitur quod sa- 
crum ad deos ipsos mitti non poterat^ a se dimittere 
non dubitabant, sic animas, quas sacras in coelum 
mitti posse arbitrati sunt viduatas corpore, quam 
primum illo ire voluerunt. disputat de hoc more 
etiam Trebatius religionum libro nono. 

Liber X. 

9. Macrob. sat. 3, 3, 5. Sandum est^ ut idem 
Trebatius libro decimo religionum refert, interdum idemy 
qtiod sacrum idemque quod religiosum^ interdum aliud^ 
Jioc est nec sacrum nec religiosum est. 

10. Arnob. adv. nat. 7, 31. ^Mactus hoc vino 
inferio esto^ Inferio^ inquit Trebatius, verhum ea causa 
est additum eaque ratione profertur, ne vinum omne 
omnino quod in cellis atque apothecis est conditum, ex 
quibiis illud quod effunditur promptum estj esse sacrum 
incipiat et ex usibus eripiatur humanis. 

IIL De iure civili libri . . . 

Trebatiam in hac quidem re Q. Mucii exemplum 
secutum etiam de iure civili scripsisse docent Pomponii, 
Pauli, Ulpiani libri ad Sabinum scripti, in quibus Treba- 
tius saepius laudatur. sunt enim Pomponii libri I (D. 28, 
5, 21 pr.), V (D. 35, 1, 8), XVI (D. 44, 2, 20), XXXII 



5. C. TREBATIUS TESTA 



407 



(D. 41, 10, 4pr.), Pauli I (D. 30, 5, 1), IX (D. 47, 7, 1), 
Ulpiani YII (D. 28, 5, 13, 7), XVII (D. 7, 1, 9, 7), XIX 
(D. 30, 30, 5. 7), XX (D. 33, 7, 12, 5), XXII (D. 33, 9, 
3, 1. 2), XXVII (D. 40, 7, 3, 11. 12), XXVIII (D. 18, 6, 

I, 2), LX (D. 37, 2, 21 pr.). 

Accedunt alia quae in Labeonis libris posterioribus, 
in Proculi epistularum et Gaii rerum cotidianarum libris, 
in Pauli libro singulari de gradibus, in Marciani libris 
regularum, in Florentini et Marciani institutionibus refe- 
runtur. primum vero locum obtinent Labeonis libri illi 
posteriores, qui ius tantum civile tractarunt. Krueger 
p. 144. non modo in genuini operis fragmentis, quae 
pauca sunt (P. 229—240), Trebatius laudatur (D. 28, 5, 
13, 7; 18, 1, 45), sed etiam in lavoleni epitome (libro I 
D. 28, 6, 39 pr., libro II D. 32, 29 pr. 32, 30 pr. 2. 5. 
32, 100,1—4. 33, 1, 17pr. 33,2,31. 33,6, 7pr. 33,7,4. 
33,7,25,1. 33,8, 22,1. 35,1, 40,4.5, libro IV D. 28, 8, 

II. 40,7, 39,2.4, libroVD.18,1, 79, 33,7,26, libro VI 
D. 24, 1, 64. 24, 3, 60, 1. 2, libro VIII D. 26, 2, 33, 
libro IX D. 49, 15, 27, libro X D. 33, 10, 11). 

Fragmenta, quae a responsis non ubique certo secerni 
posse monui, secundum Mucianum ordinem disposui. 

Be testamentis, 

1. D. 28, 5, 13, 7. Ulpianus libro septimo ad 
Sabinum (P. 2486). Apud eundem (sc. Labeonem) 
refertur: "^Titius ex parte tertia^, deinde asse expleto 
^idem ex parte sexta': in quattuordecim uncias here- 
ditatem dividendam Trebatius ait. 

2. D. 28, 5, 21 pr. Pomponius libro primo ad 
Sabinum (P. 389). Trebatius ait sic non recte scribi: 
^quisqnis mihi heres erit, Stichus liber et heres esto', 
liberum tamen futurum. 

cf. Gai. 2, 185 sq.: Sicut autem liberi homines, ita et 
servi, tam nostri quam alieni, heredes scribi possunt. sed 
noster servus simul et liber et heres esse iuberi debet, id 
est hoc modo: ^Stichus servus meus liber heresque esto'. / 



408 VIIT. OCTAVI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



De legatis. 
De fundo cum instrumento legato. 

3. D. 33, 1, 4. lavolenus libro secundo ex poste- 
rioribus Labeonis (P. 181). Cum quidam duos fundos 
iunctos haberet et ex altero boves, cum opus fecissent, 
in alterum reverterentur, utrumque fundum cum in- 
strumento legaverat. Labeo Trebatius boves ei fundo 
cessuros putant^ ubi opus fecissent, non ubi manere con- 
suevissent. 

4. D. 33, 7, 12, 5. Ulpianus libro vicensimo ad 
Sabinum (P. 2609). Trebatius . . etiam pistorem et 
tonsorem, qui famiiiae rusticae causa parati sunt, putat 
contineri (sc. instrumento legato), item fabrum, qui 
villae reficiendae causa paratus sit, et mulieres quae 
panem coquant quaeque villam servent, item molitores, 
si ad usum rusticum parati sunt, item focariam et 
vilicam, si modo aliquo officio virum adiuvet, item 
lanificas quae familiam rusticam vestiunt, et quae 
pulmentaria rusticis coquant. 

De aedibus legatis. 

5. D. 33, 7, 26 pr. Idem (lavolenus) libro quinto 
ex posterioribus Labeonis (P. 215). Dolia fictilia, item 
plumbea, quibus terra adgesta est, et in his viridiaria 
posita aedium esse Labeo Trebatius putant. 

De supellectili legata. 

6. D. ibid. § 1. lavolenus ibid. Molas manua- 
rias quidem supellectilis, iumentarias autem instru- 
menti esse Ofilius ait. Labeo Cascellius Trebatius 
neutras supellectilis, sed potius instrumenti putant esse. 

7. D. 33, 10, 11. Idem (lavolenus) libro decimo 
ex posterioribus Labeonis (P. 233). Vasa aenea 
salientis aquae posita, item si quid aliud magis deli- 
ciarum quam usus causa paratum esset, non esse 
supellectilis Labeo Trebatius putant. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



409 



JJe penu legata. 

8. D. 33, 9^ 3, 1. 2. Ulpianus libro vicensimo 
secundo ad Sabinum (P. 2641). Aristo notat etiam 
quae esui potuique non sunt contineri legato (penoris), 
ut puta ea, in quibus esse solemus, oleum forte, garum 
muriam mel ceteraque his similia. plane inquit, si 
penus esculenta legetur, Labeo libro nono posteriorum 
. . scribit nihil eorum cedere, quia non haec esse, sed 
per ea solemus. Trebatius in melle contra scribit. 

De veste legata. 

9. D. 32, 29 pr. Labeo libro secundo posterio- 
rum a lavoleno epitomatorum (P. 171). Qui concu- 
binam habebat, ei vestem prioris concubinae utendam 
dederat, deinde ita legavit: Westem quae eius causa 
empta parata esset'. Cascellius Trebatius negant ei 
deberi prioris concubinae causa parata, quamvis^ alia 
condicio esset in uxore, 

De vino legaio. 

10. D. 33, 6, 15. Proculus libro secundo epistu- 
larum (P. 5). Vinum cum vasis legavit. negat Tre- 
batius quod in doliis sit deberi et sensum testatoris 
alium putat esse, verborum alium: ceterum dolia in 
vasis vinariis non esse[nt]. 

De auro et argento legato. 

11. D. 32, 100, 2. lavolenus ibid. *^Uxori meae 
vestem, mundum muliebrem, ornamenta omnia, aurum 
argentum quod eius causa factum paratumque es[se]t 
omne do lego'. Trebatius haec verba ^quod eius causa 
factum paratumque est' ad aurum et argentum dum- 
taxat referri putat. 

12. D. 44, 2, 20. Pomponius libro sexto decimo 
ad Sabinum (P. 634). Si ex testamento actum sit 



1 emend. Pernice; Fl quia. 



410 VIIL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



cum herede ab eo, qui, eum totum argentum ei lega- 
tum erat, mensas dumtaxat sibi legatas putaret ea- 
rumque dumtaxat aestimationem in iudicio fecisset, 
postea eundem petiturum de argento quoque legato 
Trebatius ait nec obstaturam ei exceptionem, quod 
non sit petitum [quod nec actor petere putasset nec 
iudex in iudicio sensisset]. 

De statuis marmoreis legatis, 

18. D. 32, 100, 1. lavolenus libro secundo ex 
posterioribus Labeonis (P. 173). Duae statuae mar- 
moreae cuidam nominatim, item omne marmor erat 
legatum: nullam statuam marmoream praeter duas 
Cascellius putat deberi; Ofilius Trebatius contra. 

JDe pecunia legata. 

14. D. 34, 5, 14. Marcianus libro sexto institu- 
tionum (P. 109). Si quis ita scripserit: ^illis, qui 
testamentum meum signaverint, heres meus decem 
dato', Trebatius utile legatum esse putat. 

15. D. 30, 30, 5. Ulpianus libro nono decimo ad 
Sabinum (P. 2597). . . Trebatius existimat, si cui 
legetur, quando annorum viginti erit, vulgarem hanc 
clausulam (sc. de annua die) cessare. 

De annuo legato. 

16^ D. 32, 30, 5. Labeo libro secundo posteriorum 
a lavoleno epitomatorum (P. 172). ^Uxori meae dum 
cum filio meo Capuae erit, heres meus ducena^ dato'. 
[filius a matre migravit. si ambo Capuae habitassent, 
legatum matri debitu iri putavi, quamvis una non habi- 
tassent;] sin [autem] in aliud municipium transisset, 
unius anni tantummodo debitu iri, quo una habitassent 
quantolibet tempore, Trebatius ait. [videamus, an his 
Terbis Mum cum filia Capuae erit', non condicio signi- 
ficetur, sed ea scriptura pro supervacuo debet haberi, 

1 Trib. ducenta. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



411 



quod non probo.] sin autem per mulierem mora non 
est, quominus cum filio habitet, legata ei deberi. 

16 ^ D. 35, 1, 8. Pomponius libro quinto ad 
Sabinum (P. 476). Si quis ita legaverit: Mum uxor 
mea cum filio erit, Leres meus ei tantum dato', [si 
ea latitans patronum de medio discessit, ut tamen 
consilium retineret habendi secum liberos,] deberi ei 
legatum Trebatium et Labeo aiunt, [quia non omne 
momentum exigendum sit ut cum liberis sit, sed] si 
eam mentem [et id propositum] habeat, ne filium a 
semet dimittat neve per eam stet, quominus cum ea 
filius educatur. 

cf. supra p. 395. 

17. D. 33, 1, 17 pr. Labeo libro secundo poste- 
riorum a lavoleno epitomatorum (P. 174). Legatum 
ita est: ^Attiae, donec nubat, quinquaginta damnas 
esto heres meus dare' neque adscriptum est Mn an- 
nos singulos'. Labeo Trebatius praesens legatum de- 
beri putat. 

De fundi usufructu legato. 

18. Vat. fr. 70, 1. (Ulp. 1. XVII ad Sab.) <. . Tre- 
batius scribit^ silvam caeduam pos<(se fructuarium 
caedere, sicut pater familias caedebat^. 

Quae in lustiniani Digestis 7, 1, 9, 7 (Ulpianus 
libro XVII ad Sabinum) leguntur: ^Trebatius scribit silvam 
caeduam et harundinetum posse fructuarium caedere, 
sicut pater familias caedebat, et vendere, licet pater 
familias non solebat vendere, sed ipse uti', Tri- 
bonianus ex Ulpiano addidit; nam in Vat. fr. post verba 
allata haec sequuntur: ^item ut harundinetum caedat 
fructuarius, quod caedendi causa paterfamilias alebat, non, 
puto, prohibetur. item poterit <(vendere, licet pater 
familias vendere)> non solebat, sed ipse uti . . / 
cf. supra p. 393. 

19. Vat. fr. 70, 2 (Ulp. ibid.). . . . cum constet 
arbores demortuas ad fructuarium pertinere — ceterae- 



412 VIIL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



que materiae — sequiintur, numquid — ad proprietarium 
spectat ut — Trebatius autem simpliciter — esse eas 
fructuarii — fructuarium adm — . (similiter de ligno 
<(Labeo ait^ usque ad usum suum <^et villae posse usu- 
fructuarium ferre nec materia eum pro ligno usurum, 
si^ habeat unde utatur li<(gno. idem ait usurum eum 
<(arboribus evulsis vel vi ventorum)> etiam deiectis). 

Ulpianum hoc loco partim deleto "^de silva non caedua 
et de materia' scripsisse Krueger (Collect. libr. III p. 38 
n. l) recte ait. de materia legata iam Servius respondit. 
cf. supra p. 175. 

Be libertate relicta. 

20. D. 40, 7, 3, 12. Idem (Ulpianus) libro vicen- 
simo septimo ad Sabinum (P. 2697). Si quis sic ac- 
ceperit libertatem ^cum decem dare poterit, liber esto^, 
Trebatius ait, licet habuerit decem vel idoneas fuerit 
ad adquirendum et conservandum peculium, tamen 
non alias ad libertatem perventurum, nisi dederit aut 
per eum non steterit, quominus det. 

21. D. 40, 7, 3, 11. Idem (Ulpianus) libro vicen- 
simo septimo ad Sabinum (P. 2697). (Statu liberos 
condicioni parere oportet . . . hoc iure utimur in statu 
libero, ut sufficiat per eum non stare, quominus con- 
dicioni pareat.) Si quis heredi in diebus triginta 
proximis mortis testatoris dare iussus fuerit, deinde 
heres tardius adierit, Trebatius et Labeo, si sine dolo 
malo tardius adierit, dantem eum intra dies triginta 
aditae hereditatis ad libertatem pervenire. 

22. D. 28, 8, 11. lavolenus libro quarto ex po- 
sterioribus Labeonis (P. 194). Qui filium libertinum 
habebat, heredem eum instituerat, deinde ita scripserat: 
^si mihi filius nullus erit, qui in suam tutelam veniat, 
tum Dama servus liber esto'; <(nullus nisi)> is filius 
pupillus libertinus erat. quaerebatur, si Dama liber 
esset. Trebatius negat, quia filii appellatione liber- 
tinus quoque contineretur. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



413 



JDe legitimis lieredibus, 

23. D. 38, 10, 10, 15. Idem (Paulus) libro sin- 
gulari de gradibus et adfinibus et nominibus eorum 
(P. 876). Quarto gradu personae continentur octoginta. 
. . . eodem gradu sunt et illi qui vocantur fratres pa- 
trueles, item sorores patrueles, amitini amitinae, con- 
sobrini consobrinae: hi autem sunt, qui ex fratribus 
vel sororibus nascuntur. quos quidam ita distinxerunt, 
ut eos quidem, qui ex fratribus nati sunt, fratres pa- 
trueles, item eas, quae ex fratribus natae sunt, sorores 
patrueles, ex fratre autem et sorore amitinos ami- 
tinas, eos vero et eas, qui quaeve ex sororibus nati 
nataeve sunt, consobrinos consobrinas quasi consoro- 
rinos; sed plerique hos omnes consobrinos vocant, 
sicut Trebatius. 

24. D. 38, 10, 10, 18. Paulus ibid. His personis 
avus avia eius, de cuius cognatione quaeritur, propius 
sobrinis sunt, pater mater sobrinus sobrina: <^ipsi^ is, 
de cuius cognatione quaeritur, sobrino natus est: hic 
proximo nomine definitur parentis sui [sobrinus], ut 
Trebatius ait, rationemque nominis hanc reddit, quod 
ultimi cognationum gradus sobrinorum fiunt [itaque 
sobrini filium recte proximum nomen ab eo ipso huius 
sobrini filius dicetur,] et ideo eos, qui ex sobrinis nati 
sunt, inter se proximum nomen appellare: hos enim 
nuUum proprium habere nomen, quo inter se vocentur. 

Be sumptihus funerum. 

25. D. 11, 7, 14, 11. Ulpianus libro vicensimo 
quinto ad edictum (P. 752). Si quis dum se heredem 
putat, patrem familias funeraverit, funeraria actione 
uti non poterit, quia non hoc animo fecit, quasi alienum 
negotium gerens, et ita Trebatius . . putat. 

Be dote. 

26. D. ibid. § 2. lavolenus ibid. Pilia familias 
divortio facto dotem patri reddi iusserat, deinde parte 



414 Vm. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTJA 



dotis persoluta pater deeesserat. reliquam partem^ si 
nec delegata nec promissa [novandi animo] patri fuisset, 
mulieri solvi debere Labeo Trebatius putant. 

JDe donatione inter vinm et uxorem. 

27. D. 41, 6, 3. Pomponius libro vigensimo quarto 
ad Quintum Mucium (P. 290). Si vir uxori vel uxor 
viro donaverit, si aliena res donata fuerit, . . . Treba- 
tius putabat, [si pauperior is qui donasset non fieretj 
usucapionem possidenti procedere. 

De tutela, 

28. D. 26, 2, 33. lavolenus libro octavo ex po- 
sterioribus Labeonis (P. 228). Tutoribus ita datis: 
^Lucium Titium tutorem do; si is non vivit, tum 
Gaium Plautium tutorem do' Titius vixerat et tutelam 
gesserat, deinde mortuus erat. Trebatius negat ad 
Plautium pertinere tutelam. 

De adquirendo rerum dominio. 

29. D. 41, 1, 16. Florentinus libro sexto Listitu- 
tionum (P. 9). In agris limitatis ius alluvionis locum 
non liabere constat, . . . et Trebatius ait agrum, qui 
hostibus devictis ea condicione concessus sit, ut in 
civitatem veniret, habere alluvionem neque esse limi- 
tatum;^grum autem manu captum limitatum fuisse, 
ut sci*ur, quid cuique datum esset, quid venisset, 
quid in publico relietum esset. 

30. D. 41, 1, 5, 1. Gaius libro secundo rerum 
cottidianarum sive aureorum (P. 491^). Illud quaesi- 
tum est, an fera bestia, quae ita vulnerata sit, ut capi 
possit, statim nostra esse intellegatur. Trebatio pla- 
cuit statim nostram esse et eo usque nostram videri, 
donec eam persequamur, quod si desierimus eam per- 
sequi, desinere nostram esse et rursus fieri occupantis; 
itaque si per hoc tempus, quo eam persequimur, alius 



5. C. TREBATIUS TESTA 



415 



eam ceperit eo animo, ut ipse lucrifaceret, furtum 
videri nobis eum commisisse. 

Be rei vindicatione. 

31. D. 6^ 1, 33. Paulus libro vicensimo primo ad 
edictum (P. 338). Fructus non modo percepti, sed et 
qui percipi boneste potuerunt aestimandi sunt, et ideo 
si dolo aut culpa possessoris res petita perierit, ve- 
riorem putat Pomponius Trebatii opinionem putantis 
eo usque fructuum rationem habendam, quo usque 
baberetur, si non perisset, id est ad rei iudicandae 
tempus. 

Be liomine libero exliibendo. 

32. D. 43, 29, 4, 1. Venuleius libro quarto inter- 
dictorum (P. 21). Trebatius . . ait non teneri eum^ 
qui liberum hominem pro servo bona fide emerit et 
retineat. 

Communi dividundo. 

33. D. 10, 3, 6, 6. Ulpianus libro nono decimo 
ad edictum (P. 639^). Si quis in communem locum 
mortuum intulerit, an religiosum fecerit videndum. 
. . . Trebatius . . et Labeo quamquam putant non esse 
locum religiosum factum, tamen putant in factum 
agendum. 

Aquae pluviae arcendae. 

34. D. 39, 3, 1, 3. Ulpianus libro quinquagensimo 
tertio ad edictum (P. 1285). De eo opere, quod agri 
colendi causa aratro factum sit, Quintus Mucius ait 
non competere hanc actionem. Trebatius autem non 
quod agri, sed quod frumenti dumtaxat quaerendi 
causa aratro factum solum excepit. 

35. D. 39, 3, 11, 5. 6. Paulus libro quadragensimo 
nono ad edictum (P. 634). Si ex privato agro in 
agrum communem aqua immittatur, Ofilius ait socium 
cum eo agere posse. Trebatius existimat, si de eo 



416 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



opere agatur^ quod manu factum sit, omnimodo resti- 
tuendum id esse ab eo, cum quo agitur: si vero vi 
fluminis agger deletus sit aut glarea iniecta aut fossa 
limo repleta, tnnc patientiam dumtaxat praestandam. 

36. D. 39, 3, 3, 1. Ulpianus libro quinquageusimo 
tertio ad edictum (P. 1285^). . . Trebatius putat 
eum, cui aquae fluentes calidae noceant, aquae pluviae 
arcendae cum vicino agere posse. 

37. D. 39,3, 3pr. Ulpianus libro quinquagen- 
simo tertio ad edictum (P. 1285^). Apud Trebatium 
relatum est eum, in cuius fundo aqua oritur^ fullonicas 
circa fontem instituisse et ex his aquam in fundum 
vicini immittere coepisse: ait ergo non teneri eum 
aquae pluviae arcendae actione. 

De pecoris ad aquam adpulsu, 

38. D. 43, 20, 1, 18. Dlpianus libro septuagen- 
simo ad edictum (P. 1570). Trebatius, cum amplior 
numerus pecoris ad aquam appelletur, quam debet 
appelli, posse universum pecus impune prohiberi, quia 
iunctum pecus ei pecori, cui adpulsus debeatur, totum 
corrumpat pecoris adpulsum. 

De emptione venditione. 
De fundo vendito. 

39. D. 19, 1, 17, 2. Ulpianus libro trigensimo 
secundo ad edictum (P. 938°). Fundo vendito vel 
legato sterculinum et stramenta emptoris veV legatarii 
sunt, ligna autem venditoris vel heredis, quia non 
sunt fundi, tametsi ad eam rem comparata sunt. in. 
sterculino . . distinctio Trebatii probanda est, ut, si 
quidem stercorandi agri causa comparatum sit, empto- 
rem sequatur, si vendendi, venditorem[, nisi si aliud 
actum est]: nec interest, in stabulo iaceat an acer- 
vus sit. 

1 Fl et. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



417 



40. D. 18, 1, 79. lavolenus libro quinto ex po- 
sterioribus Labeonis (P. 207). Pundi partem dimidiam 
ea lege vendidisti, ut emptor alteram partem, quam 
retinebas, annis decem certa pecunia in annos singulos 
conductam habeat. Labeo et Trebatius negant posse 
ex vendito agi, ut id quod convenerit fiat. 

De domo vendita. 

41. D. 19j 1, 21, 6. Paulus libro trigensimo tertio 
ad edictum (P. 514). Qui domum vendebat, excepit 
sibi habitationem, donec viveret, aut in singulos annos 
decem: emptor primo anno maluit decem praestare, 
secundo anno habitationem praestare. Trebatius ait 
mutandae voluntatis potestatem eum habere singulis- 
que annis alterutram praestare posse et quamdiu para- 
tus sit alterutrum praestare, petitionem non esse. 

42. D. 19, 1, 13, 22. Ulpianus libro trigensimo 
secundo ad edictum (P. 935). . . . ex vendito agendo 
consequetur etiam sumptus, qui facti sunt in re 
distracta, ut puta si quid in aedificia distracta ero- 
gatum est: scribit enim . . Trebatius esse ex vendito 
hoc nomine actionem. 

De servis emptis. 

43. D. 49, 15, 27. lavolenus libro nono ex poste- 
rioribus Labeonis (P. 231). Latrones tibi servum eri- 
puerant: postea is servus ad Germanos pervenerat: 
inde in bello victis Germanis servus venierat. negant 
posse usucapi eum ab emptore Labeo Ofilius Trebatius, 
quia verum esset eum subreptum esse, nec quod 
hostium fuisset aut postliminio redisset, ei rei impe- 
dimento esse. 

44. D. 41, 10, 4pr. Idem (Pomponius) libro tri- 
gensimo secundo ad Sabinum (P. 769). Si ancillam 
furtivam emisti fide bona X^i^odque^ ex ea natum et 
apud te conceptum est ita possedisti, ut intra annum^ 

1 Fl. constitutum usucapioni tempus. 

lurispr. anteliadr. rell. ed. Bremer. 27 



418 VIII. OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



cognosceres matrem eius furtivam esse, Trebatius^ 
omni modo, quod ita possessum esset, usucaptum esse. 

De vestimentis emptis. 

45. D. 18, 1, 45. Idem (Marcianus) libro quarto 
regularum (P. 362). Labeo libro posteriorum scribit^ 
si vestimenta interpola quis pro novis emerit, Trebatio 
placere ita emptori praestandum quod interest, si 
ignorans interpola emerit. 

cf. Nonius p. 34, 2: interpolare est ... tractum ab 
arte fullonum, qui poliendo diligenter vetera quaeque quasi 
in novam speciem mutant. 

De dolio empto, 

46. D. 18, 6, 1, 2. Ulpianus libro vicensimo octavo 
ad Sabinum (P. 2717). Si dolium signatum sit ab 
emptore, Trebatius ait traditum id videri. 

De honis venditis. 

47. D. 41, 4, 2, 7. Paulus libro quinquagensimo 
quarto ad edictum (P. 664). Eius bona emisti, apud 
quem mancipia deposita erant: Trebatius ait usu te 
non capturum, quia empta non sint. 

JDe commodato. 

48. D. 4, 3, 18, 3. Paulus libro undecimo ad edic- 
tum (P. 209). De eo qui sciens commodasset pondera 
<(iniqua>, ut venditor emptori merces adpenderet, 
Trebatius de dolo dabat actionem. 

Be furtis. 

49. D. 47, 2, 2] pr. Ulpianus libro quadragen- 
simo ad Sabinum (P. 2858). Volgaris est quaestio, 
an is, qui ex acervo frumenti modium sustulit, totius 

1 Cuiacius ^Neratius' legere mavult. cf. Pernice: Lalea 
IP, 402 n. 3, qiii duhitat. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



419 



rei furtum faciat an vero eius tantum quod abstulit. 
Ofilius totius acervi furem esse putat: nam et qui 
aurem alicuius tetigit, inquit Trebatius totum eum 
videri tetigisse. 

J)e arhoribus furtim caesis. 

50. D. 47, 7, 1. Paulus libro nono ad Sabinum 
(P. 1803). Si furtim arbores caesae sint, et ex lege 
Aquilia et ex duodecim tabularum dandam actionem 
Labeo ait; sed Trebatius ita utramque dandam, ut 
iudex in posteriore deducat id quod <(actor?> ex prima 
consecutus sit et reliquo condemnet. 

An extrema verba Triboniani sint (Eisele: Arch. f. 
d. civ. Praxis LXXIX, 378 n. 40), nescio. 

cf. D. 4:4:^ 7, 32 Hermogenianus : Cum ex uno delicto 
plures nascuntur actiones, sicut evenit, cum arbores 
furtim caesae dicuntur, omnibus experiri permitti post 
magnas varietates optinuit. 

De iniuriis. 

51. D. 47, 10, 17, 2. Ulpianus libro quinquagen- 
simo septimo ad edictum (P. 1359^). Servus meus 
opera vel querella tua flagellis caesus est a magistratu 
nostro. Mela putat dandam mihi iniuriarum adversus 
te, in quantum ob eam rem aequum iudici videbitur, 
et, si servus decesserit, dominum eius agere posse 
Labeo ait, quia de damno, quod per iniuriam factum 
est, agatur. et ita Trebatio placuit. 

cf. Gai. 3,224: ^permittitur . . nobis a praetore ipsis 
iniuriam aestimare et iudex vel tanti condemnat quanti 
nos aestimaverimus vel minoris, prout ei visum fuerit\ 

De dolo malo. 

52. D. 4, 3, 18, 4. Paulus libro undecimo ad 
edictum (P. 209). Dolo cuius effectum est, ut lis 

27* 



420 VIII. OCTAVI SAEC. lUHIS CONSULT. SERIES TERTIA 



anno et sex mensibus(?y transactis pereat: Trebatius ait 
de dolo dandum iudicium^ non ut arbitrio iudicis res 
restituatur, sed ut tantum actor consequatur, quanti 
eius interfuerit id non esse factum, ne aliter obser- 
vantibus lex circumscribatur. 

De pactis et conventionibus. 

53. D. 2y 14, 10, 2. Ulpianus libro quarto ad 
edictum (P. 251). . . . si procurator meus paciscatur^ 
exceptio doli mihi proderit, ut Trebatio videtur, qui 
putat, sicuti pactum procuratoris mihi nocet, ita et 
prodesse. 

De arhitro recepto. 

54. D. ibid. § 2. Solutioni diem posse arbitrum 
statuere puto: et ita et Trebatius videtur sentire. 



lY. Ad edictum praetoris. 

Trebatium non modo de iure civili, sed etiam ad 
praetoris edictum libros composuisse Pauli et Ulpiani 
libri videntur demonstrare ad idem edictum scripti, in 
quibus Trebatius saepe laudatur. sunt enim Pauli libri 
XI (D. 4, 3, 18, 3. 4), XXI (D. 6, 1, 33), XXXII (D. 17, 

1, 20, 10), XXXIII (D. 19, 1, 21, 6), XLIX (D. 39, 3, 11, 
5. 6), LIY (D. 41, 2, 3, 5; 41, 4, 2, 7), LXXYIII (D. 39, 

2, 25), Ulpiani libri lY (D. 2, 14, 10, 2), IX (D. 41, 1, 
41), XIII (D. 4, 8, 21, 1. 2), XIX (D. 10, 3, 6, 6), XXIII 
(D. 9, 3, 5, 1), XXY (D. 11, 7, 14, 11), XXXI (D. 16, 3, 

1, 41), XXXII (D. 19, 1, 13, 22; 19, 1, 17, 2), LIII (D. 39, 

2, 9, 1; 39, 3, 1, 3), LYII (D. 47, 10, 17, 2), LXX (D. 34, 
20, 1, 18), LXXI (D. 43, 24, 1, 7), LXXXI (D. 39, 2, 
24, 12). 

Be cloacis. 

1. D. 43, 23, 2. Yenuleius libro primo inter- 
dictorum (P. 11). Quamquam de reficienda cloaca, 

1 coniecit Lenel. cf, Gai. 4, 105. Trih. temporibus legitimis. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



421 



non etiam de nova facienda hoc interdicto comprehen- 
datur, tamen aeque interdicendum Labeo ait^ ne fa- 
cienti cloacam vis fiat, quia eadem utilitas sit: prae- 
torem enim sic interdixisse ^ne vis fieret, quominus 
cloacam in publico facere liceret% idque Ofilio et 
Trebatio placuisse. 

Cicero pro Caec. 26, 34: '^praetor de cloacis . . in- 
terdicit'. 

Be flumine Tiberi. 

2. D. 39; 2, 9, 1. Ulpianus libro quinquagensimo 
tertio ad edictum (P. 1272^). De his . quae vi 
fluminis importata sint, an interdictum dari possit, 
quaeritur. Trebatius refert cum Tiberis abundasset 
et res multas multorum in aliena aedificia detulisset, 
interdictum a praetore datum, ne vis fieret dominis, 
quominus sua tollerent auferrent, si modo damni in- 
fecti repromitterent. 

Tiberis inundatio, propter quam praetor interdictum 
dabat, a. 700/54 videtur fuisse, de qua Dio 39, 61. cf. 
inundationum tabulam ab H. Nisseno (ital. Landeskunde 
I, 324) propositam. 

Be his qui deiecerint. 

3. D. 9, 3, 5. Utpianus libro vicensimo tertio ad 
edictum (P. 688^). Si quis gratuitas habitationes de- 
derit libertis et clientibus vel suis vel uxoris, ipsum 
eorum nomine teneri Trebatius ait. 

De damno infecto. 

4. D. 39, 2, 24, 12. Idem (Ulpianus) libro octo- 
gensimo primo ad edictum (P. 1754). . . videamus, 
quando damnum dari videatur: stipulatio enim hoc 
continet, quod vitio aedium loci operis damnum fit. 
ut puta in domo mea puteum aperio, quo aperto venae 
putei <^tui^ praecisae sunt: an tenear? ait Trebatius 
non teneri me damni infecti: neque enim existimari 



422 VIIL OCTAVI SAEC. lURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



operis mei vitio damnum tibi dari in ea re, in qua 
iure meo usus sum. si tamen tam alte fodiam in 
meo, ut paries tuus stare non possit, damni infeeti 
stipulatio committetur. 

5. D. 39, 2, 25. Paulus libro septuagensimo octavo 
ad edictum (P. 829). Trebatius ait etiam eum acci- 
pere damnum, cuius aedium luminibus officiatur. 

Quod vi aut clam. 

6. D. 43, 24, 22, 3. Venuleius libro secundo in- 
terdictorum (P. 17). Si stercus per fundum meum 
tuleris, cum id te facere vetuissem, quamquam nihil 
damni feceris mihi nec fundi mei mutaveris, tamen 
teneri te quod vi aut clam Trebatius ait. 

Cicero pro Tullio 23, 53: ^ . si hodie postulem quod 
vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas 
aut sponsione condemneris necesse est'. 

7. D. 43, 24, 1, 7. Ulpianus libro septuagensimo 
primo ad edictum (P. 1592). (Si quis iactu vel minimi 
lapilli prohibitus facere perseveraverit facere, hunc 
quoque vi fecisse videri Pedius et Pomponius scri- 
bunt . . .) sed et si contra testationem denuntia- 
tionemque fecerit, idem esse Cascellius et Trebatius 
putant. 

Depositi vel contra. 

8. D. 16, 3, 1, 41. Ulpianus libro trigensimo ad 
edictum (P. 196*^). Si cista signata deposita sit, utrum 
cista tanfcum petalur an et species comprehendendae 
sint? et ait Trebatius cistam repetendam, non singu- 
larum rerum depositi agendum. 

9. D. 16, 3, 21. Idem (Paulus) libro sexagensimo 
ad edictum (P. 322). . . Trebatius existimat, etiamsi 
apud servum depositum sit et manumissus rem teneat, 
in ipsum dandam actionem, non in dominum, licet 
ex ceteris causis in manumissum actio non datur. 



5. C. TREBATIUS TESTA 



423 



JDe precario, 

10. D. 41; 2, 3, 5. Paulus libro quinquagensimo 
quarto ad edictum (P. 658). Sabinus . . scribit eum 
qui precario dederit et ipsum possidere et eum qui 
precario acceperit. idem Trebatius probabat existi- 
mans posse alium iuste, alium iniuste possidere; duos 
iniuste vel duos iuste non posse. 

V. Ad edictum aedilium curulium. 

Trebatium etiam ad aedilium curulium edictum 
scripsisse, indicare videntur fragmenta a Paulo et "Dlpiano 
allata. itaque eadem studia secutus est atque Aulus 
Ofilius, de quo supra p. 344 sq. 

De mancipiis vendundis. 
Gell. 4, 2, 1. In edicto aedilium curulium, qua parte 
de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit: 
Hitulus scriptorum singulorum scriptus sit curato ita, ut 
intelligi recte possit, quid morbi vitiique cuique sit, quis 
fugitivus errove sit noxave solutus non sit'. 

1. D. 21, 1, 6; 1. Ulpianus libro primo ad edictum 
curulium (P. 1760^). Trebatius ait impetiginosum mor- 
bosum non esse, si eo membro, ubi impetigo esset, 
aeque recte utatur. 

2. D. 21, 1, 12,4. Ulpianus libro primo ad edictum 
aedilium curulium (P. 1750^). Is cui os oleat an sanus 
sit quaesitum est: Trebatius ait non esse morbosum 
[os alicui olere] veluti hircosum [,strabonem] : hoc 
enim ex illuvie oris accidere solere. 

De duplae stipulatione. 

3. D. 21, 2, 56, 7. Paulus libro secundo ad edictum 
aedilium curulium (P. 849). Pupillo etiam sine tutoris 
auctoritate posse denuntiari, si tutor non apparet, ex 
duplae stipulatione benignius receptum esse Treba- 
tius ait. 



424 VIII. OCTAYI SAEC.IURIS CONSULT. SERIES TERTIA 



cf. Varro de r. r. 2, 10, 5 : ^in horum (servorum) 
emptione solet . . stipulatio intercedere sanum eum esse, 
furtis noxisque solutum aut si mancipio datur, aat dupla 
promitti aut, si ita pacti, simpli'. 

Negotiorum exempla liabes in Brunsii fontibus p. 289sq.: 
^Dasius Breucus emit mancipioque accepit puerum . . . de 
Bellico Alexandri . . . eum puerum sanum traditum esse, 
furtis noxaque solutum . . . si quis eum puerum . . . evi- 
cerit, . . . tunc quantum id erit quod ita ex eo evictum 
fuerit, t(antam) p(ecuniam) d(uplam) p(robam) r(ecte) 
d(ari) f(ide) r(ogavit) Dasius Breucus, d(are) f(ide) p(ro- 
misit) Bellicus Alexandri'. similiter in emptione ^puellae' 
vel ^mulieris^. 

VI. Incerti argumenti opus. 

Trebatium denique de iure publico scripsisse indicant 
TJlpiani verba quae subieci. 

D. 1, 13, 1, 1. Ulpianus libro singulari de officio 
quaestoris (jP. 2252). Et a genere quaerendi quae- 
stores initio dictos et lunius et Trebatius et Fenestella 
scribunt.